L'Armagnac
mino rege preflxum jam fere triennîum sit elapsum, adhuc dominas G. super illo non potuit justiciam obtinere.
Hec sunt que specialiter a domino G. contra comitem proponuntur; generaliter omnes suos amicos opprimitet infestât, et inimicos sibi réconciliât et exaltât, et in talibus locis eos collocat quod ex vicinitate ipsorum circa \itam et sanguinem posset, nisi sibi diligenter prospiceret, periculum iminere. Que omnia cum a potestate régis procédant, sibi postulat dictus Gasto humiliter emendari, et a siniilibus in posterum abstinere. Alioquin hec non posset nec vellet diucius toilerare.
British Muséum, Additional Charters, n? 3303.
Querimonia decani Sancti Severini.
Proponit coram vestra regia majestate, domine Henrice rex, Guilhardus decanus vester Sancti Severini Burd[egalensis] domini pape capellanus quod nobilis vir Simon de Monteforti comes Leycestrie gerens vices vestras in Vasconia fecit occupari et adhuc detinere dicitur occupatas vaccas suas et boves et animalia, ad valorem trium centum marcarum argenti; de fetibus et fructibus quatuor animalium percepisset idem decanus ad valorem centum et viginti marcarum argenti a tempore occupacionis usque modo; unde petit idem decanus per vos dictum comitem conpelli ad restitucionem dictorum animalium cum perceptis et percipiendis, quod estimât centum et viginti marcas , vel ad estimacionem omnium animalium et fructuum etfetuum predictam sibi condempnari. Item dictus comes fecit vineas suas maturas vendemiari, de quibus idem decanus percepisset sexaginta duo dolea vini et ultra, que valebant octoginta marcas et ultra. Item fecit dictus comes bladum suum occupari injuste ad valorem sex marcarum, que omnia sibi reddere contradicit; unde petit dictus decanus dictum comitem in predictis proximo octuaginta sex marcas sibi per vos condempnari.
Item proponit dictus decanus quod, cum Arnaldus d'Agassat domisellus, nepos ipsius, in morte sua dimisisset sibi totam terram suam et ôlios suos infantes et pupillos adhuc in tutela et balliva, et dictus decanus teneret totam terram predictam, idem comes ipsam terram de manu ejus auferens fecit occupari injuste in ipsius et dictorum infancium non modicum prejudicium et gravamen; unde petit decanus ipsum comitem ad restitucionem dicte terre cum perceptis et
percipiendis, que estimât ad valorem quingentarummarcarum, faciendam sibi per vos conpelli pro se et pupillis prefatis. Item cum haberet in balliva et tutela Arnaldinum Lamberti nepotem suum âlium quondam Amanenii {sic) fratris sui, et dictum Arnaldinum in rébus suis dampniâcaverit injuste, ipse vel mandatum suum, in centum marcis, petit pro se et dicto Arnaldino ipsum comitem ipsis in dictis centum marcis argenti condempnari.
Item proponit idem decanus quod comes prefatus inhibuit et fecit pupplice inhiberi ne ipse decanus civitatem Burdega* lensem introiret, et quod aliquis non venderet sibi aliquid, nec cum eo colloquium haberet vel commercium , nec in aliquo sibi participaret, in sui et clericalis ordinis prejudicium non modicum et gravamen; quam injuriam noUet sibi fuisse illatam pro centum marcis argenti; unde petit dictum comitem in centum marcis sibi propter hoc condempnari.
Item proponit idem decanus quod, cum esset electus in decanum, idem comes inpedivit injuste conflrmacionem sue electionis, inhibendo domino Burdegal. archiepiscopo et etiam per inpressionem cominando seu concueiendo ne electionem factam de ipso confirmaret; propter quod oportuit ipsum decanum pro confirmacione optinenda habere recorsum ad curiam romanam, et in eundo et ibi morando et redeundo ipsum et ecclesiam suam gravari expensis ducentarum marcarum et ultra. Item in curia romana fuit dictas comes duabus vicibus dictum decanum defamando et procurando eum de terra domini régis injuste extrahi , et ad curiam prefatam personaliter vocari et retineri: propter quod vocatus fuit ad romanam curiam, ex qua re oportuit eum ire et pati expensas ducentarum marcarum et ultra prêter injuriam et contumeliam quam noUet sustinuisse pro centum marcis argenti; unde petit ipsum comitem in prefatis proximo summis que faciunt quingentas marcas argenti condempnari, et de prefatis omnibus per regiam magestatem exhiberi justicie complementum. Hec petit, salvo sibi bénéficie addendi, minuendi, seu etiam immutandi cum expensis factis in prosecucione sui juris super faciendis, justiciam implorando cum protestatione quod, si super premissis omnibus satisfacio non fieret débita, juri suo nullum prejudicium generetur * .
British Muséum. Additional Charters, n* H3S4.
i. Toutes les sommes d'argent ci-dessus additionnées font un total de 1G06 marcs d'argent. La pièce qu'on vient de lire porte la mention suivante : « Purchased at Moore's sale, lot 12, 28 apr. 1856. •
xxvn
Querimonia Ayquilini de La Sparre.
Proponit coram regia maiestate vestra, domine Rex, Ayquilinus Willelmi de Ssparra [sic) * vester fidelis baro, quod dominus Symon de Monteforti comes Leycestrie occupavit vel mandatum suum quindecim dolea vini que dictus A. habebat pênes se et possidebat, valentia viginti marcas et ultra ; que vina dictus cornes solvere noluit vel recredere dicto Ayquilino pro ipsis cuilibet justiciam ofiferenti ; unde contigit quod, cum cornes teneret, vel mandatum suum, vina predicta, deteriorata fuerunt et inutilia reddita dicta vina ; propter quod occasione vinorum comes occupari fecit boves et vaccas et animaiia dicti Ayquilini ad valorem c. marcarum et ultra ; unde petit predicta cum perceptis et percipiendis sibi restitui dictus Ayquilinus a dicto comité.
Item proponit dictus A. quod mortua domina de Graian*, idem A. dictam terram Graian que movet de suo dominio et eam cum alia terra sua tenet a domino rege iure suo occupavit, eo quod dicta terra, ut dicebatur, debeoat devolvi ad hominem de dominio régis Francie existentem ; et cum dictus A. teneret et possideret dictam terram, dictus comes vel mandatum suum dictam terram sibi abstulit per iniquum judicium curie sue, conpellendo eum litigare in curia sua inqua judicabant inimici sui de hoc quod debebat ventilari in curia dicti A. ; et eum de ipsa dissaysivit in magnum ejus gravamen ; post hec dictam terram tradidit pro pecunia in dominium alienum, in ipsius et doraini régis prejudicium et gravamen, licet semper super hiis justiciam dictus Ayquilinus ofiferret; unde petit se reduci in pristinam possessionem, et super perceptis et percipiendis expensas petit et emendam.
Item proponit dictus Ayquilinus quod, mortuo domino de Broilh, ipse dictum castrum quod movet de ipso et tenet illud cum alia terra sua de domino rege jure suo, similiter occupavit, eo quod debebat, ut dicebat, devolvi cum suis pertinenciis ad hominem de dominio domini régis Francie .s. uxorem Roberti Gombaut de Cosnac ; et cum dictus A. teneret et possideret dictum castrum de Brulh et pertinencias, dictus comes ei abstulit dicto modo, vel mandatum suum, dictam