‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 227 sur 240 · Voyez à l'introduction · texte numérisé non relu

Voyez à l'introduction

nium beneficiorum suorum , reservatis duntaxat fructibus unius beneflcii, privilegiato quod eligeré proponeret, et omnia legata iadistiacte. Igitur, omnibus super hiis admodum consternatis (coUegerat enim ad hoc prius per manum episcopi Herefordensis a viris religiosis infinîtam summam pecunie, quin et de abbatia de Bello ducentas marcas) Bonefacius Cantuariensis archiepiscopus, communicato cum comité Leycestrie consilio, apud Mertun. cum episcopis conscilium {sic) cogens , directis ad curiam romanam ex parte Baronum tocius Anglie legatis, regem super prestatione dicte pecunie excusant, papa nichilhominus (sic) comminante et eandem exigente, sed, obstantibus baronibus, nichil proficiente*. Acta sunt hec anno Verbi incarnati m°. ce®. Iviij regni vero Henrici anno xliii** {sic).

Exinde ad nutum baronum omnia regni négocia gesta sunt, castris omnibusque (?) ceteris regni munitionibus ad ipsorum libitum commendatis, tam justiciario quam cancellario per eleccionem eorum in regno constitutis; et hec omnia usque ad plénum reditum Ricardi régis Alemannie in Angliam, ut dictum est. Quo veniente, Rege a juramento prestito absoluto' per papam Alexandrum, multa innovantur. Rex enim una cum regina Franciam expetens, infâme commercium cum Ludovico rege Francie contraxit, vendito ei omni jure quod in Normannia ceterisque terris transmarinis prêter Wasconiam a prcdecessoribus suis habuit, magna summa pecunie pre manibus accepta, quam Parisius per annum et eo amplius perhendinans ex intègre expendit. Qui {Fol. 50 a) tandem Angliam rediens una cum regina, turri Londoniarum se commisit, custode baronum inde expulse. Unde barones indignantes, et sese viriliter munientes, conscilio {sic) et tuitioni tam comitis Glovernie Ricardi quam comitis Leycestrie Symonis de Monteforti se committunt. Unde, quibusdam parliamentis inter regem et ipsos inutiliter habitis, tandem, comité Glovernie seu promissis vel gracia regine ad partem régis se inclinante, comes Leycestrie Symon, Anglorum inconstanciam pertesus, malicie cessit, se cum suis in Franciam transferens ; sed anno sequenti, morte comitis Glovernie congnita, per consocios provisionis Oxonie, obsidibus et cartis fidelitatis perpétue adhibitis, revocatus, discordiam rénovât, provisionem Oxonie constantissime a rege exigens. Ex hinc exheredationes et incendia, depredationes et violencie in Angliam exercentur; sed, multis occurrentibus, in regem

i. Je ne suis pas très sûr du sens de toute cette phrase, surtout de la partie mise entre parenthèse.

Page 1