‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 228 sur 240 · Ms, : absolvit · texte numérisé non relu

Ms, : absolvit

Francie concorditer super certis articulis provisionis predicte conscentitur {sic) ut quicquid idem super hiis arbitretur {sic) ejus arbitrio omnes consentirent. Qui gracie régis Anglie presentis inclinatus, formam arbitrii transgressus, omnem provisionem Oxonie cassando irritam esse decrevit. Unde defensores provisionis exasperati, munito Castro Dovorie et custodie domini Ricardi de Grey eis fidelissimi tradito, portibus marinis sibi adjunctis, civitati Londoniarum se committunt, civibus ejus quadam de causa ad eorum consorcium se inclinantibus. Dum enim regina Anglie inturri Londoniarum, sicut predictum est, consisteret, quadam die volens propter (?) causam* (?) familiarem in cimba sub ponte Londoniarum pertransire, ab* innumerabili wlgi multitudine dedecorosissime exprobrata, tantum sub pectore wlnus compressit; mox a turri digressa et Franciam adiens, filio Edwardo hujus infamie curam committens. Multis igitur inter regem et barones de reformatione pacis diebus incassum contractis, tandem ad hoc ventum est ut unusquisque' sibi caveret, et strictis gladiis partes suas forcior defenderet. Rex igitur, volens Portusadse inclinare, per castrum Giiberti comitis Glovernie transiens Tunebrig., comitissa ejùs conjuge ibidem existente, per ipsam Edwardo régis filio redditur, rege ulterius progrediente et ad Sussexiam festinante, anno regni ejus xlix°.

Transeunte itaque rege cum exercitu copioso per confinium prioratus de Cumbwelle, magister Thomas cocus ejus ante exeî'citum incautius se promociens a quodam plebeiano concciditur (sic). Quo rex cognito perplures de patria super Flamenewelle adunatos, et per preceptum domini Johannis de la Haye* qui tum parti baronum inibi {Fol. 50 6.) favebat congregatos, quasi agnos in caulis circumceptos innoscenter {sic) post traditionem decapitari precepit ; indeque apud Pontem Roberti hospitatus, ac postmodum abbatiam de Bello expetens, solemni processione a fratribus loci exceptus, sed faciem irati pretendens, ab abbate centum marcis honoratus est, sed et filius ejus Edwardus quadraginta. Occasionem vero eos gravandi indecunque querentes, dicebant quosdam apud Flamenwelle interemptos de hominibus abbatis fuisse, et eos illuc ab abbate directos ; de primo verum dicentes, sed de secundo multum a veritate aberrantes, quia eo tempore non erat in potestate dominorum suos a talibus

Page 1