BENJAMIN DUPRAT
LIBRAIRE DE L’iNSTITLT, ETC-, RUE DU CLOÎTRE ST.-BENOÎT, 7 . *
tf
LETTRE APPROBATIVE DU SAlPiT-SlÊGE.
ILLME DNE DNE COLDME,
Ad Sanctissimum Dominum nostrum Papam Pium IX liber perlatus est, quem tu, Illme Due, ad erudiendos in Christianæ Religionis doctrina Arabes, inox exarasti , quemque ipsi dono offerre voluisti tuis obsequentissimis litteris datis die décima nona mensis aprilis. Etsi vero Maximus idem Pontifex nihil quidquam de tuo ipso libro, ob assiduas, quibus premitur, curas et occupationes degustare potuerit, dédit tamen mihi in mandatis ut consilium tuum debitis suo nomine prosequerer laudibus , tibique paternæ suæ dilectionis studium maxime testarer. Ejus sane pignus est Apostolica Benedictio, quain omnis etanimi, etcorporis prosperitatisauspicem ipsi tibi Maximus idem Pontifex impertitus est.
Dum jussa facio Sanctitatis suæ mei in te obsequii studium libenter profiteor, Illme Dne, cui intérim fausta ac læta omnia enixe precor a Domino.
Tui , Illme Dne,
Humillimus et addictissimus servus,
DOMINICUS FIORAMENTI, SS“* Dfii nostrl ab Epistolis Latlnis.
Dat. Romæ die 20 decembr. 1851.
Illmo Diïo Dno Coldmo Pre sbytero Bourgade , Missionario Apostolico Tmetum.