EXTRAIT DE TITE L1VE
(XXIII.) ... Bellum utrinque summa ope parabatur, civili siwilliraum bello, prope inter parentes natosque, Trojanam u tram que prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunl. Àlbani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquotsecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius albanus rex moritur; dictatorem Albani Metium Suffetium créant. Intérim Tullus ferox, prœcipue morte régis, ma* Çnumque Deorura nuraen, ab ipso capite orsum, in omne nomen aibanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum aibanum permit. Ea res ab stativis excivit Metium; ducit quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tuîlo jubet, priusquam di mi cent, opus esse colloquio : si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum qua nihilo minus ad rem romanam quam ad albanam pertineant. Ilaud aspernatus Tullus, tametsi vana afferrentur; suos in aciemeducit; exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerumin médium duces procedunt. Ibi infit Albanus injurias, et non redditas res ex fœdere quaB repetit» sint, et : « Ego regem nostrum Cluilium causam hujusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem pra te ferre. Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cogna tosvicinosque populos ad arma stimulât ; neque recte an perperam interpretor : fuerit ista ejus deliberatio qui bellum suscepit ; me Albani gerendo bello du ce m creavere. Illud le, Tullum, monitum velim : etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Volscis, hoc magis scis; multum illi terra, plurimum mari pollent. Hemor esto, jam quum signum pugnae dabis, lias duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque,
1. Livre I, cbap. xxm-xxvi. — Cet extrait de Tite Live n'a été placé par Corneille an tête de sa pièce que dans les recueils de 1648-1656. Nous reproduisons son texte, bien qu'il contienne mainte leçon rejetée depui» entre autres, ▼ers la tin de cette première page, l'inintelligible Volscis, pour Etruseis. On peut s'étonner qu'il n'ait pas suivi l'édition fort améliorée de son contemporain Gruter, dont le Tite Live, publié en 1608, avait été réimprimé en 1619 et ta au.