‹ Théâtre complet des LatinsChapitre 31 sur 122 · ACTUS III · texte numérisé non relu

ACTUS III

SCENA I

JUPITER

Ego sum ille Amphitruo, cui est servus Sosia, Idem Mercurius qui fit, quando commodum ‘st.

In superiore qui habito coenaculo :

Qui interdum fio Jupiter, quando lubet.

Huc autem quom extemplo adventum adporto, illico Amphitruo fio, et vestitum inmuto meum.

Nunc huc honoris vestri venio gratia,

Ne hanc inchoatam transigam comoediam ; Simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo adcusat, veni, ut auxilium feram :

Nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, Si id Alcumenae innocenti expetat.

Nunc Amphitruonem memet , ut obcoepi semel, Esse adsimilabo, atque in horum familiam

, Frustrationem hodie injiciam maxümam'.

Post igitur demum faciam res fiat palam ,

Atque Alcumenae in tempore auxilium feram, Faciamque ut uno fetu, et quod gravida est viro, Et me quod gravida 'st, pariat sine doloribus". Mercurium jussi me continuo consequi,

Si quid vellem imperare. Nunc hanc adloquar.

A/AOSAAMA7TATMVALAS

3AAAA/ASAAR VA/SAA/S

Page 1