ACTUS PRIMUS
SCENA I
LIBANUS, DEMAENETUS.
, Sicur tuum' vis unicum gnatum tuae | Superesse vitae, sospitem et superstitem :
Ita te obtestor, per senectutem tuam, Perque illam, quam tu metuis , uxorem tuam :
Si quid med erga tu hodie falsum dixeris, Ut tibi superstes uxor aetatem siet, Atque illa viva vivus ut pestem obpetas.
. .DEMAENETUS.
Per deum Fidium quaeris : jurato mihi . Video necesse esse eloqui, quidquid roges , |. Ita me obstinate adgressus , ut non audeam Profecto , percunctanti quin promam omnia. - ' Proinde actutum istud quid sit , quod scire expetis, Eloquere : ut ipse scibo , te faciam ut scias". LIBANUS.
Dic obsecro hercle serio, quod te rogem. , Cave mihi mendacii quidquam.
L'ASINAIRE