ICON POMPEII MAGNI
Fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriae, forma excellens, non ea qua flos commendatur œtatis, sed dignitate et constantia, qua? in illam conveniens amplitudinem, fortunam quoque ejus ad ultimum vitae comitata est diem : innocentia eximius, sanctitate prœcipuus, eloquentia médius; potentis, quœ honoris causa ad eum deferretur; non ut ab eo occuparetur, cupidissimus ; dux bello peritissimus; ci vis in toga (nisi ubi vereretur ne quem haberet parem) modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua nunquam aut raro ad impotentiam usus; paene omnium votorum expers, nisi numeraretux inter maxima, in civitate libéra dominaque gentium, indignari, quum omnes cives jure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere.
ICON C. J. CiESARIS»
Hic, nobihssima Juliorum genitus familia, et, quod inter omnes antiquissimos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munihcentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum. Magno illi Alexandro, sed sobrio, neque iracundo, simillimus; qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem uteretur.
PERSONNAGES