EXCERPTA E TITO LIVIO
Titus Livius, lib. I, cap. xxrii et seq.
( XXIII.) Bellumutrinque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Trojanam utramque prolem,quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tameu belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingentiexercituinagrumromanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque milHa passuum locant, fossa circumdant : fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot ssecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris CluiHus Albanus rex moritur;