CHAPITRE II
Des Péchés d'Impureté consommée.
652. Les péchés de luxure ou d'impureté consommée sont de sept espèces : la simple fornication , le stupre [stuprum] , le rapt , l'inceste, le sacrilège, l'adultère, et le péché contre nature. Le vice contre nature comprend la pollution volontaire, la sodomie et la bestialité.
De fornicatione simplici. Fornicatio simplex est concubitus soluti cum soluta ex mutuo consensu. Soluti vero dicuntur qui sunt liberi non solum a vinculo matrimonii , sed etiam a mutua cognatione vel affmitate in gradibus prohibitis, a voto continentiee, ab ordine sacro et violentia. Ad fornicationem reducitur concubinatus inter solutos , quippe qui non est aliud quam continuata fornicatio.
653. Fornicatio est vetita jure naturali; proindeque non solum est mala quia prohibita, sed prohibita quia mala. Barbari tamen, sylvestres , agrestes et rudes quibus deest instructio , possunt ignorare , etiam invincibiliter, malitiam fornicationis , « quia , ut ait « S. Thomas , hujusmodi inordinatio, cum non manifeste contineat « injuriam proximi , non est omnibus manifesta , sed solum sa- « pientibus per quos débet ad aliorum notitiam derivari (1).
(1) s. Tliomas, quzest. 15 , de Malo, art. 2. ad teitium ; Billuart, de Temperantia, dissert. C. art. 11. appendix l ; Solo, Sylvius, etc.
Communiter non est absohendus concubinarius , etiamsi det signa magni doloris, nisi diraiserit concubinam, aut nisi postquam (concubina extra domum degente), per aliquod tempus notabile ad eam non accesserit (l). De hoc autem fusius, ubi de pœnitentia,
654. De stupro. Stuprum estdefloratio virginis, ipsa invita (2), vel etiam juxta plures , illa consentiente(3). Virginis autem nomine non intelligitur, ea quœ virtutem virginitatis sic servavit ut nullo peccato luxuriae fuerit maculata, sed illa quae Yirginitatis signaculum retinet integrum , quamvis delectationibus venereis aut mollitie polluta fuerit. Itaque virginitas hic sumitur non pro virtute, sed pro statu integritatis.
Num Yirgo tenetur potius permittere se occidi quam violari, q lando nempe invasor ei minatiir mortem , si copulaî non acquiesçât ?
Duplex est sententia. Prima, quam tenent Navarrus, Sotus, Toletus et alii , docet fcminam non teneri mortem pati potius quam violari ; sed posse tune permissive se habere , dum accidit copula ; modo voluntate positive résistât, et consensus periculum absit; quia , ut aiunt , illa permissio non est tune cooperatio moralis , sed tantum materialis : et ideo ob periculum mortis satis excusatur. Secunda sententia^ quam tenent de Lugo, Salmanticenses et alii, docet hoc omnino illicitum esse , quia , cum femina se agitando possit impedire congressum , si non impediat propter metum mortis , immobilitas ejus haberi potest ut cooperatio voluntaria et vere moralis. Haec secunda sententia suadenda est inpraxi, saltem ob periculum consensus, quod in illa permissione vel quiète facile adesse potest (4).
655. De raptu. Non agitur hic de raptu quatenus matrimonium reddit invalidum , sed quatenus est una species luxuriae : sub hoc autem respectu sumptus defmiri potest : vis illata cuicumque personœ, aut iis quorum potestati rapta subest, explendse libidinis causa.
Dicitur 1* vis illata; seu violentia physice et proprie dicta, vel etiam metus qui censeatur gravis respective ad personam quae rapitur. Si quae p^rsona consentiat rapere volenti et sponte discedat , etiam insciis parentibus, non est proprie raptus, sed fuga, non. addens malitiam specie distinctam fornicationi(5). '
(1) s. Alphonse de Liguori , lib. m. n° 436. — (2) Ibidem. n° 443. — (3) Navarrus, Azor, Billuart, etc. — (4) S. Alphonse, hb. m. n° 368. — (5) Ibidem. d"444.
Dicitur 2", cuicumque personœ; nam quaecumque persona , sive masculus , sive femina , sive virgo , sive corrupta , sive soluta, sive conjugata, est materia raptus; qui esteo gravior quo persona rapta graviores induit qualitates : ita ut si sit conjugata , peccatum luxurise sit raptus et adulterium ; si Deo dicata , raptus et sacrilegium ; et sic de cseteris.
Dicitur 3°, aut iis quorum potestati rapia subest , nempe parentibus, tutoribus aut custodibus ab iis constitutis, sub quorum cura existit persona quse rapitur ; quia tune habetur violentia. Qualitercumque autem adsit violentia , salvatur ratio raptus , prout est luxurise species : sive ergo rapta raptori consentiat reluctantibus parentibus, sive consentiant parentes reluctante rapta raptus est. Abductio autem puellse sponte consentientis , reluctantibus etiam parentibus , non est raptus qui sufficiat ad impedimentum matrimonii dirimens.
Dicitur 4°, explendœ libidinis causa; quia si raptus fiat ex alia causa, nempe ut persona rapta venundetur, aut adhibeatur ut servus aut ancilla , raptus ille non est species luxurise. Quamvis autem raptus de quo loquimur non habeat suum complementum nisi per expletionem libidinis , verus tamen raptus erit ex sola intentione , copula non secuta. De pœnis ab Ecclesia latis in raptores alibi dicemus (l).
656. De incestu. Incestus est congressus inter cognatos aut affines in gradibus ab Ecclesia prohibitis. Gradus autem prohibiti sunt in consanguinitate et affînitate ex matrimonio sive rato sive consummato, usque ad quartum inclusive; in affînitate orta ex copula illicita usque ad secundum inclusive.
Licet incestus cum consanguinea sit gravior quam incestus cum affine in eodem gradu , uterque tamen probabiliter est ejusdem speciei. «Persona affinis, inquit S. Thomas, conjungitur alicui « propter personam consanguinitate conjunctam ; et ideo quia unum « est propter alterum , ejusdem rationis inconvenientiam facit con- « sanguinitas, et affinitas(2). » Idem dicendum videtur de incestibus in variis gradibus consanguinitatis et affinitatis. Omnes enim incestus quoad gradus sunt probabiliter ejusdem speciei , excepte tamen primo gradu consanguinitatis in linea recta (3).
Hsec de cognatione carnali : incestus enim inter cognatos spiri-
(1) Tome II. n° 934. — (2) Sum. part. 2. 2. quaest. 154. art. 10. Voyez aussi Billuart, de Temperantia, dissert. vi. art. 6; Cajetanus, Soto, Sylvius, etc. — (3) S. Alphonse de Liguori, lib. m. n** 449.
tuales , ratione scilicet cognationis quae oritur ex baptismo et confirmatione , speeie differt ab incestu , qui fit inter consanguineos et affines. « Si enim , ait Doetor angelicus , aliquis abutatur per- « sona conjuncta sibi secundum spiritualem cognationem, commitl^it « sacrilegium ad modum incestus (l). » An autem sit explicandus in confessione gradus cognationis spiritualis, affirmant plures; sed probabilius alii negant. Pariter incestus inter cognatos légales, nempe ratione adoptionis, diversse est speciei ab aliis incestibus enunciatis.
657. De sacrilegio, Sacrilegium est in materia luxuriae, cum violantur sacra per actum venereum. Potest autem sacrilegium commiti circa personam, locum, et rem. l" Circa personam ; ut si quis peccat habens votum castitatis , sive solemne , sive simplex , aut peccat scienter cum eo qui habet illud votum. Hinc sacerdos aut religiosus peccans cum alia persona sacrata duplex committit sacrilegium.
2^ Circa locum. Sacrilegium committitur per copulam carnalem aut quamcumque Yoluntariam seminis humani effusionem in loco sacro. Per locum autem sacrum comprehenditur omnis locus ab Episcopo benedictus et officio divino deputatus, a tecto interiori usque ad pavimentum : comprebenduntur etiam cœmeteria. Sed non reputatur locus sacer tectum exterius ecclesiae, nec parietes exteriores , nisi inserviant pro muro cœmeterii ; neque cavese fabricatae sub pavimento, nisi sit locus sepulturae aut ibidem divina celebrentur officia; neque sacristia, atrium , turris seu campanile ; neque tandem oratoria privata , nisi sint erecta auctoritate Episcopi , ut fieri soient in hospitalibus , aut seminariis , collegiis ; quia tune verse sunt ecclesiae. Ut oratorium sit sacrum , non sufficit ut Episcopus det licentiam in eo sacra faciendi; quia, boc non obs« tante, potest ad nutum domini ad usus profanos converti.
Copula maritalis , etiam occulta quœ liabetur in ecclesia , sacrilegium est (2).
Alii negant tactus etiam graviter turpes , in ecclesia babitos , esse sacrilegia. Afii vero damnant ut sacrilegia quoslibet actus externos graviter turpes , necnon aspectus impudicos , et verba graviter obscœna, si habeantur in ecclesia. Cogitationes autem et desideria non sunt sacrilegia, nisi versentur circa luxurise peccatum in loco sacro externe patrandum.
(I) Sum. part. 2. 2. quœst. 154. art 10.— (2) S Alphonse, Suarez, Billuart, Sancliez, Lessius, etc.
300 DU DECALOGUE.
658. 3° Circa rem. Committit sacrilegium qui rebus sacris utitur ad turpia. Idem dicendum de sacerdote qui turpiter peccat indutus ad missam aut gestando eucharistiam , aut statim post sacram communionem , verbi gratia , infra mediam horam. Non autem sacrilegus est qui turpiter peccat gestando reliquias ; neque si illos daret amasise titulo donationis. Secus vero, si daret in pretium peccati , nam tune simonia esset simul et sacrilegium.
An autem sit sacrilegium peccatum carnale commissumin diebus festis? Affirmant aliqui; sed multo plures et probabilius negant. finis enim prœcepti non cadit sub praeceptum (1).
659. De adulterio. Adulteriun est tori alieni violatio. Très autem sunt gradus in adulterio : primus est conjugati cum soluta ; secundus, conjugatae cum soluto; tertius, conjugati cum conjugata, quorum est diversa gravitas. Secundus est gravior primo ; tum quia ex commixtione unius mulieris cum pluribus viris plerumque impeditur generatio ; tum quia , si non impediatur , incertum fit cujus nata proies , utrum nempe sit mariti , an adulterantis ; tum denique quia fit singularis injuria marito , cui supponitur aliéna proies, necnon filiis legitimis, dum extraneus immittitur in partem hsereditatis ; saltem his periculis se subjicit mulier adultéra : quîe omnia non consequunturex adulterio conjugati cum soluta. Tertius autem gradus est omnium gravissimus, quia ultra prœdicta duplicem continet infidelitatem duplicemque înjustitiam , in confessione exprimendam.
Etiarasi conjux adulteret de consensu comparis, verum est adulterium; quia tune fit injuria, si non conjugi sponte consentienti, saltem statui et juri conjugali cui cedere non possunt conjuges , quodque ideo cum maneat integrum , non obstante eorum cessione, violatur per adulterium (2). Ad quid teneantur adulter et adultéra , dicemus ubi de restitutione.
660. De sodomia. Disputatur inter doctores in quo consistât . alii volunt eam consistere in concubitu ad indebitum vas ; alii vero communius et probabilius in concubitu ad indebitum sexum : « Concubitus ad indebitum sexum , puta masculi ad masculum , « vel feminse ad feminam, dicitur vitium sodomiticum : » ita S. Tbomas (3). Hinc infertur non esse sodomiam perfectam seu proprie dictam nisi in coitu feminse cum femina , aut masculi cum masculo. Verum adest sodomia , in quacumque parte corporis fiât
(I) s. Alphonse de Liguori, lib. m. n" 463. — (2) Décret d'Innocent XI, de 1679 — (3) Sum part. 2. 2 auœst. 154. art. 11.
congressus ; quia ordinarie tune adest affecuis ad indebitum sexum ; et Ideo non est opus explicare , in confessione an pollutio fiierit intra vel extra vas. At probabiliter necesse non est ut sodomita declaret an fuerit agens aut patiens , nam ista circumstantia non mutât speciem peccati sodomitici. Explicandum autem si habita sit sodomia cum consanguinea vel conjugata ; aut habente votum castitatis.
Coitus viri in vase indebito mulieris est sodomia imperfecta , specie distincta a perfecta. Verum si confessarius intelligat mulierem cognitam fuisse extra vas naturale aut praeposterum , non débet queerere in quo loco vel quo modo (l).
De bestialitate. Bestialitas, quse gravissimum estpeceatum, crimenque nefandum, est congressus hominis cum bestia. Non autem opus est explicare in confessione cujus speciei fuerit bestia , neque utrum illa fuerit mas aut femella. Ita communiter (2).
6Q1. De pollutione. Pollutio seu mollities est voluntaria seminis humani effusio extra congressum cum alio. YimXM'c voluntaria ; quia hic agitur de pollutione quatenus est peccatum. Quapropter qusecumque pollutio sive in somnis sive in vigilia , quse non est voluntaria, nec directe, nec indirecte, non imputatur ad peccatum.
Mollities seu pollutio est intrinsece mala , naturali nempe jure verita : unde , nullo casu licitum est intendere vel procurare directe pollutionem, ne causa quidem sanitatis; ac vitandae alias certae mortis (3).
662. Pollutio per se estpeceatum gravius quam fornicatio, cum illa sit contra naturam. Pollutioni autem additur malitia sacrilegii, si sit a quocunque habente votum castitatis , adulterii , si a conjugato; fornicationis , si quis polluendo delectatur tanquam de coitu cura femina; sodomise, si cogitet coire cum persona ejusdem sexus.
Distillatio , quae est fluxus humoris quasi medii inter urinam et semen , si voluntarie contingat cum notabili commotione spirituum generationi inservientium , proeul dubio est peccatum mortale, quia notabilis commotio carnalis est pollutio inehoata. Idem dieendum, si distillatio sit in magna quantitate , quia talis notabilis distillatio non potest esse sine notabili carnis rebellione; unde sieut graviter peccat qui notabilem commotionem procurât ; ita etiam qui magnam procurât distillationem. Hinc tenemur SJ.ib gravi non
(1) s. Alphonse de Liguori , lib. m. n» 46ù —(2) S. Alphonse bidem. n° 474. - (3) Décret d'Innocent XI, de 1 679.
solum hujusmodi distillationem directe evitare, sed etiam indirecte, \itando nempe omnes causas proxime in eam influentes (1).
Si vero distillatio sit in modica quantitate , et sine delectatione , et commotione, tune sine peccato possumus illam permittere ; quia de tali fluxu non est magis curandum quam de emissione cujuscumque alterius excrementi , de quo natura se exonerare solet. Imo plures, inter quos Holzmann, Sporer et Elbel, dicunt id posse permitti etiam cum levi commotione carnis. Verum directe et data opéra procurare quamcumque distillationem , etiam levem , nullo modo potest excusari a peccato mortali , quia rêvera qusecumque distillatio semper, vel ut plurimum , secum fert aliquam commotionem et aliquantuli seminis effusionem (2).
663. Si judicio medicorum semen sit certo corruptum et sanitati nocivum , licitum est illud expellere medicamentis , etsi praeter intentionem sequatur aliqua seminis effusio. Ita Sanchez , Sporer et alii. Nunquam tamen est licitum tactu semen corruptum expellere , etiamsi absit periculum consensus (3).
Pollutio quae fit in somno non imputatur ad peccatum , nisi sit voluntaria in causa. Quando pollutio incipit in somno , et emissio contingit in vigilia semiplena , tum , si liomo aliquam experitur delectationem non plene deliberatam , peccat quidem , sed venialiter tantum. Quando vero emissio incipit in somno et continuatur in plena vigilia , qui patitur eam non tenetur, secluso tamen consensus in delectationem periculo, cohibere fluxum actiialem ; nisi possit illum interrumpere absque gravi detrimento sanitatis. Ita plerique. Idem dicendum de quacumque pollutione involuotaria , sive in somno sive in vigilia eveniat , cum eadem sit ratio in utroque casu (4).
664. Quando actio ex qua prsevidetur secutura pollutio, est secundum se licita , simul et necessaria vel utilis , conveniens animae aut corpori , non est illicitum actionem ponere , nec ipsa pollutio prsevisa est culpabilis, modo absit consensus aut proximum periculum consensus in eam (5).
Hinc etiam prsevisa pollutione licet, 1" parocliis et aliis confespariis audire confessiones mulierum ; studere rébus venereis discendi causa vel docendi; medicis et chirurgis aspicere et tangere pudenda mulieris aegrotantis ; 2° cum feminis honeste et utiliter
(1) s. Alphonse de Lignori , lib. ni. n° 477. — (2) S. Alplionse, ibidem ; Sanchez, etc. — (3) S. Alphonse, ibidem. n° 478. — (4) Bilkiart, ete. — (5) S. Alphonse de Liguori, lib. m. n° 43 ; S. Thomas, S. Antonin , Sanchez , Sylvins , BlMuait, etc.
conversari , illas amplexari aut osculari juxta morem palriae ; servire in balneis et similia ; 3° ei qui valde molestum priiritum patitur in verendis , illum tactu abigere , etiamsi pollutio sequatur ; 4° equitare causa utilitatis , et etiam reereationis ; 5° cibum aut potum calidum sed salutarem moderate sumere , et honestas choreas ducere; 6° demam, quodam situ cubare in lecto ad quiescendum commodius (l).
665. Diximus , quando actio est necessaria vel îitilis, conve- '9uensy etc. : quia, si in praefatis casibus nulla sit ratio utilitatis,
actio quamvis de se licita , non posset fieri absque peccato veniali vel mortali , prout magis minusve influeret in praevisam pollutionem. Sic incedere equo cum aeque commode posses curru, certo situ cubare cum possis altero œque commodo , talibus cibis uti cum possis aliis aique sanis, est peccatum veniale ab bis non abstinere, ratione prsevisse inde pollutionis.
Diximus, modo absit consensus aut proximum periculum consensus in ipsam pollutionem. De proximo autem periculo consentiendi constabit, si quis ex simili occasione ssepius mortaliter lapsus fuerit; secus vero, si aliquoties tantum.
666. Quando actio, ex qua prœvidetur secutura pollutio, est venialiter mala in génère luxurise vel in alio , si leviter tantum et remote influât in pollutionem , ipsa pollutio inde secuta est tantum veniale peccatum ; nec proinde est obligatio abstinendi ab illa actione, nisi sub veniali. Ita communiuset probabilius(2).
Hinc infertur non esse nisi peccatum veniale pollutionem quae oritur ex colloquio non diuturno cum puella , vel levi aspectu , aut curiosa lectione leviter turpi. Pariter tactus, amplexus, oscula quae venialia sunt in materia luxurise , sive ex imperfectione actus , sive quia fiunt ex levitate , joco , curiositate , aliove motivo non libidinoso , etsi ex bis prsevideatur secutura pollutio , venialiter tantum influunt in pollutionem , ipsamque non nisi venialiter malam efficiunt, modo tamen, ut semper supponitur, absit proximum periculum consensus Inillam. Idem plures admittuntde pollutione involuntarie orta ex lectione etiam notabiliter turpi , si fiat ob solam delectationem , absque pravo animo et proximo periculo delectandi de ipsis rébus obscœnis ; verum id in praxi vix unquam concedi potest(3).
667. Quando actio, ex qua prœvidetur saltem in confuso, secu-
(1) s. Alphonse, Billuart, etc. — (2) S. Alphonse de Liguori, lib. m. n" 484; Bilhiart, Cajétan, Sylvius, Lessiip^ Sanchez, Sporer, etc., etc. — (3) S. Alphonse de Liguori, ibidem; Billuart.
tura pollutio, est de se mortaliter mala in génère luxurise, ipsa pollutio fit peccatum mortale : ideoque tenemur sub gravi abstinere ab illa actione, non solum ratione sui, sed etiam ratione futurs pollutionis. Hinc diuturnae et morossecogitationes, et deleetationes impudicse, aspectus, tactus, amplexus, oscula, turpiloquia, quae sunt peccata mortalia in génère luxurise , sive ex objeeto secundum se obscœno , sive ex affectu libidinoso ; si ex illis secutura prsevideatur pollutio, licet non intendatur, peccata sunt mortalia, non solum in se , sed etiam ut causa pollutionis ; ideoque pollutiones inde secutae sunt mortales. Pariter non excusatur a malitia pollutionis , qui polluitur ex diuturno coUoquio cum puella a se inordinate dilecta, saltem ob periculum consensus (l).
668. Verum non est mortalis pollutio quae prseter intentionem accidit ex causis etiam mortaliter illicitis in alio génère quam luxurise , puta ex ebrietate aut usu cibi vel potus nimis immoderato ; nisi tamen praevideatur inde secutura pollutio. Licitum est gaudere de bono eft'ectu pollutionis, puta de ssmitate, aut cessatione tenta tionis. Ita S. Thomas, qui bœc habet : « Si pollutio placeat ut « r.aturse exoneratio vel alleviatio, peccatum non creditur [2). »
Expositis generalibus regulis ad sextum Decalogi prseceptum spectantibus , juvat addere cum pio , sagaci et erudito Doctore Billuart : « Parce , caste lector, si hucusque tuos oculos offende- « rimus : ad id nos coegit maxime necessaria tum confessariorum « cum pœnitentium instructio in bac materia omnium frequentisft sima. Quaedam hinc et inde excusamus a mortali, non ut impo- « tenti passioni fraena laxentur; absit : sed solius amore veri, et quia « lepram a lepra distingui necesse est. Verum mémento et alta « mente repone, viam banc undequaque esse lubricam, quam quis « semel ingressus , quot gressus tôt lapsus facit; ignem esse prodi- «torium cujus minlma scintilla ssepe, eheu! sœpius, magnum « incendium causât. Fuge ergo , dilecte mihi , fuge occasiones , non « dico proximas , sed remotas et remotissimas : nibil In bac materia « levé reputes , si gravia certo cavere cupias ; fugere in hoc con- •c flictu vincere est ; fuge crapulam , fuge otium , fuge somnum «prolïxiorem; fuge cogitationes , aspectus, coUoquia, consortia « quae spirant libidinem ; raortifica membra tua , et fac Deo hostiam « viventem ; ipsum instanter et fréquenter ora cum Propheta , ut « ci^eet in te cor mundum, et spiritum rectum innovet in visceri-
(t) s. Alphonse de Liguori, lib. m. n" 482.— (2) In 4. Dlst. ix. quœst. 1. art. 4. — Voyez àe Traité des Péché.*-
bus tuis; sacramenta pœnitentiae et eucharistiœ religiose fréquenta; Virginis singularis patrocinium dévote invoca, ut te
culpis solutum, mitem Jaciat et castum. Amen (l). »