MALADIE DE BRUNN
» nec mens neque manus et pedes officium facerent, veluti umbræ, non » homines, passim oberrantes conspiciebantur. Nativus faciei color in » pallidum : vigor ipse oculorum in torvum, circulo fusco sicut mulieribus » menstruatis deformem, subito immutatus : frons exporrectior in cape- » ratam et nubilam degeneraverat. Manifestis tum se prodidit indiciis. » Vestigia cucurbitularum turgescentia extemplo ardor invasit immensus » et immedicabilis, quem fœdi abscessus et ulcera excepere putrida, sanie » taboque fluitantia; circumcirca pustulæ, palmum quoque latæ, acho- » ribus floridæ, quibus dehiscentibus acu aut medicamine discissis, pro- » fluxit pituita tenuis, serosa marcida, sanieque mucosa ; aliis etiam acris » et erodens : tum curo cucurbitæ ambitu circumsepla, corrosa, putres- »Cens, Letrum ut e telephiis ac phagedænicis ulceribus invexit fœtorem. » Ubi admiratione dignum initio, quod e tot affixis cucurbitis, cum alii » decem plus minus, tres quoque tantum nonnulli apponi jussissent, una » duntaxat aut ad summum duæ (socrui Laurentiæ Sartoris e quindecim, » tres) ex iis omnibus in fœdam transiverint vomicam. Nonnullis uni- » Versuim Corpus pustulis compersum, facies informis, triste supercilium, » horrendus vultus, dorsum, pectus, abdomen, pedes, loci a summo ad »imum porriginosa scabie, crustaceis ulceribus supra cutem paulum
» elevatis, duorum cruciatorum nummum, vel unguis poilicis amplitudine,
) ambitu rubente, candido superficie (ut tinéa quam barbari vocant) pol-
luta, et deturpata, cernere erat. Manabant hæc quoque pingui liquore, » mucore lento, qui non pus, sed saniem referret Juridam, Imo, scabie
» sublata et sanata, maculæ atræ, diversæque ab impetiginibus aut vitili-
» ginibus, plumbei et fusci coloris, remanserunt. Progressu morbi, in capite » calli concrevere, quisomno cum dolore et ejulatu rupti vel dissecti, » melleum quippiam, resinosum et tenax, seu ex coniferis arboribus » laticem extillare videmus, lentum inquam et viscidum, marescentis pi- » tuitæ argumentum, exudabant. Abcessus hi sordidi vereque cacoethes, » postquam magna difficultate expurgati, et non minore carne rursum » producta, coaluissent, novum prorupit symptoma. Universi, corporis ar- » tus, brachia, scapulæ, Cubitus, humeri, suræ, tibiæ, pedes imi, puncturis » quibusdam quasi aculcis, intensissime vellebantur, ac si ferris discende- » rentur, aut forcipibus ignitis laniarentur (sic ægri sensum doloris expri- » mebant) potissimum ubi tibia maxime excarnis, lacertorum non fulta » (horis, a solo periosteo vestitur.… » Nulla tamen quies, perpetua voci- » feratio, lachrymæ, gemitus, indesinenter torquentibus doloribus, nocte
» potissimum, quum fessa membra sopore dulci reficiuntur, illis noctes. » pervigiles ob cruciatuum vehementiam (1). »