CAP. XIX
Quarlum sive verum Fatum explicahim. De nomine ipso dictum breviter. Jd definitum tenuiore filo : et ostensum à Providentia diffem.
Sed de sensu veterum aut dissensu, dixi satis. cur curiose nimis aut subtiliter scruter xà; h i^^jO'j xpiaxioa;? Cura vero Fato adfatim mihi negotii : quod nunc propono et illustro. Id autem hic appelle, seternum Providentiae decretum : quod tolli non magis è rébus potest, quàm Providentia ipsa. Nec nomen mihi aliquis cavilletur. quia, fidenter hoc adsevero, non aliud huic rei proprium in Romana lingua. Abusi eo veteres ? nos utemur : et eductam è Stoïcorum carcere vocem, trahemus ad lucem meliorem. Fatum enim certe à fando : nec aliud proprie, quàm dictum et jussum divinuml^). At hoc ipsum illud est, quod hic quserimus.
Fatum enim.Verum definio, sive cum illustri Pîco : Pendentem a divino consilio seriem ordinemque caus- SARUM. sive nostris verbis, obscurius sed subtilius : In-
H^RENS REBUS MOBILIBUS IMMOBILE PrOVIDENTLE DE- CRETUM, QUOD SINGULA SUO OrDIiNE, LoCO, TemPORE,
(') Ce sont les paroles de Pi'iscien et de VaiTon.