LEO PP. XIII
Dilecte fili,salutem et apostolicam benedictionem. Tria volumina, quorum Nobis exemplum haud ita pridem dono misisti, te quidem philosophie scholasticse non amatorem tantummodo, sed propagatorem ac vindicem probant. Quod genus philosophie, etsi nunc plerisque displicet quia vêtus est, perinde ac non tam v^ra querere sapieniis est, quam nova consectari, nihilominus tamen a multis prœsertim e Clero, cum laude excolitur : idem^ que Nos excitare ac dignitati pristinae restituere valde conamur eas ob causas quas saepe persecuti sumus. Quocirca cepisse te provinciam ducimus opportunam atque ingenio tuo valde dignam : istum vero tuum scribendi laborem, ut est intelligenter susceptus, ita philosophica-. rum disciplinarum studiosis utilem confidimus futurum, Cœlestium munerum auspicem Nostraeque benevolentie testera tibi apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Roma3 apud S. Petrum die XXI junii anni MDCœLXXXX, Pontificatus Nostri decimotertio.