C. PLINIUS PROCULO SUO S
Petis ut libellos tuos in secessu legam , cxaminemque an edilione sint digni. Adhibes preces : allegas exemplum. Rogas etiam ut aliquid succisivi temporis studiis meis subtrahara , impertiar tuis. Adjicis , M. TuUium mira benignitate poetarum ingénia fovisse. Sed ego nec rogandus sum , nec hortandus ; nam et poeticen ipsam religiosissime veneror, et te validissime diligo. Faciam ergo quod desideras tara diligenter quam libenter. Videor autem jam nunc posse rescribere , esse opus pulchrum, nec supprimendum , quantum œstimare Hcuit ex ils, quae me prfesente recitasti : si modo mihi non imposuit recitatio tua. Legis enim suavissimeet peritissime. Confido tamen me nonsic auribus duci, ut omnes aculei judicii mei illarum delinimentis refringantur. Hebetantur forlasse, et paululura retunduntur; revelli quidem extorquerique non possunt. Igitur non temere jam de universitate pronuntio : de partibus experiar legendo. Vale '.