IV. DAMONIS ET PYTHIiE FIDELIS AMICITIA
a Damon et Pythias , pythagoricœ prudentiae sacris initiati , tam fidelem inter se amieitiam junxerant , ut alter pro altero mori parati essent. Quum eorum alter a Dionysio tyranno nece damnatus impetrasset tempus aliquod , quo profectus domum res suas ordinaret , alter vadem se pro reditu ejus dare tyranno non dubitavit , ita ut, siille non rêverilsset ad diem, moriendum esset sibi ipsi. Igitur omnes , et in primis
' Tit. Liv. lib. 5 , n. 27.
' Val. Max. lib. 4, c. 7. Cic. de Offic. lib. 3. a. 45.
Dionysius , novae atque ancipitis rei exitum cupide exspectabant. Appi opinquante deinde definita die, nec illo redeunte, unusquisque stultitise damnabat tam temerarium sponsorem. At is nihil se de amici constantia metuere prœdicabat. Et vero ille ad diem dictam supervenil. Admiratus eorum fidera , tyrannus petivit ut se in amicitiam tertium reciperent.