V1SITATIO ECCLES1Æ RURALIS S. LAURENT II AD NEMUS
Hanc S. Laurentii ecelesiam visitavit pro-secretarius atque in mediocri statu invenit, nimirum :
De unico allari.
Mensa altaris seu lapides, qui cum media parte mensæ juncti sunt, aliquantum fracti reperiuntur.
De sede confessionali.
Sedes confessionalis est indecens, et una tantum parte apta ad confitendum mulieres.
De supellectili .
Genuflexorium est renovandum.
De fabrica ecclesiæ.
Ecclesia indiget aliqua dealbatione, et vitris circa fenestras . Deest quoque campana, ut possint fideles ad missæ sacrificium et ad sacras ceremonias convocari.
VISITATIO REALIS
De beneficiis eorumque reditibus .
Duo adsunt in hoc oppido bénéficia, quæ adnexam habent curam animarum, abbatiale scilicet et parochiale. Àdest insuper collegium sexdecim constans canonicis, atque omnium reditus sequenti modo distribuuntur :