‹ Traité pratique de la construction, de l'ameublement et de la décoration des églises, selon les règles canoniques et les traditions romaines, avec un appendice sur le costume ecclésiastiqueChapitre 175 sur 244 · VISITATIO PAROCHIALIS ECGLESIÆ SS. BARTHOLOMÆI ET NICOLAI · texte numérisé non relu

VISITATIO PAROCHIALIS ECGLESIÆ SS. BARTHOLOMÆI ET NICOLAI

Eadem die a prandio, Emus ac Rmus princeps ecclesiam parochialem SS. Bartholomæi etNicolai visitandampetiit,eamque, prout exponere aggredimur, invenit :

De capella SS. Sacramenti.

Altare sub tit. Yirginis Dolorosæ.

Clavis tabernacuîi est ferrea, cum debeat esse argentea. Portula tabernacuîi, ac totum altare accurate polieudum est.

De altari majore.

Omnia in eo bene.

De altari S. Alphonsi. de Ligorio .

Hoc altare, quod ad Dnum Dominicum N. pertinet, adhuc dote caret ; indiget insuper nonnullis restaurationibus, præsertim ut tollatur fenestra quæ de super sita est.

De altari B. M . V. a Monte Carmelo.

Omnia bene.

De oleis sanctis .

Bene ac decenjer custodita sunt.

De sedibus confessionalibus .

Omnes in bono statu repertæ.

De sacristia.

Deest tabella onerum missarum huic parochiali ecclesiæ addictarum.

Duo calices inaurandi sunt circa pedes, quorum unus etiam interius inauratione indiget.

Supellex in bono statu inventa est.

Àrchivium meliori ordine disponendum est, ac majori diligentia custodiendum.

VISITATIO CAPELLÆ B. V. M. VIRGINIS ROSARII,

QUÆ AD LAICALE SODALITIUM PERT1NET.

Parochiali ecclesiæ contigua est capella B. M. Yirginis Rosarii, ad quam visitandam Emus Dnus inde perrexit.

De altari unico B. M . F. Rosarii .

Mappæ altaris non sunt ex lino.

De sacra supellectile .

Nil corrigendum inventum est.

VISITATIO CAPELLÆ S. M. VIRGINIS SUFFRAGII,

AD LAICALE SODALITIUM PERTINENTE.

Die quinta Junil, dum Emus ac Rmus Dnus cardinalis confirmationis sacramentum in abbatiali ecclesia fidelibus ministraret, Illmus Dnus convisitator can. N., comitante pro-secretario, capellam S. M. Yirginis Suffragii visitavit, in qua omnia sequenti modo invenit :

De altari majore.

Superior mappa est ex gossypio.

De altari S . Emygdii.

In hoc altari, præter sacrum lapidem in mensa infixum, inventas est et alius sacer lapis superpositus.

De sedibus confessionalibus,

Sedes confessionalis inventa est ex posteriori parte aperta.

De sacristia.

Sacristiæ janua nequit bene claudi.

Seabellum cum tabella præparationis ad missam renovandum est,

Deest mappa ad tergendas manus sacerdotum.

De sacra supellectile.

Yelum humerale reparatione indiget.

Yelum cum bursa nigri coloris satis consumpta sunt.

Calix inaurationem amisit.

DE VISITATIONE CAPELLÆ RURALIS B. MARIÆ VIRGINIS AD NIVES.

Die sexta Junii, Illmus ac Rmus Dnus vicarius generalis ad s upradictam ruralem capellam visitandam abiit, eamque bene ac decenter custoditam invenit. propter solertem diligentiam fratris N. N., cui curæ commissa est; nec in tribus ejus altaribus, quorum primum B. Yirgini, ex aliis unum divo Stepbano, alterum S. Stanislao dicatum est, aliquid emendatione dignum reperiit. Monuit tamen dictum eremitam, ut mappis ex gossypio confectis non utatur, cum satis superque præditus sit mappis lineis ad usum altarium, et calicem denuo inaurare faciat.

VISITATIO CAPELLÆ RURALIS S. DONATI.

Eodem die Illmus ac Rmus Dnus convisitator canonicus N. ad capellam S. Donati visitandum processit.

Capella hæc in rectoria Sophiana sita est, et est sub directe dominio principis Spinosæ ; archipresbyter autem N.

hujus capellæ reditus percipit. Àst capella in pessimo statu jacet, prout ostendimus .

De altariS. Donciti.

Ædicula S. Donati necnon altare magnis restaurationibus indigent. Altare insuper bono ac decenti paratu Jdecorandum est.

De sedibus confessionalibus .

Sedes confessionalis unica quæ liic erat, interdicta est, utpote maxime indecens.

De sacra supeËectile.

lîappæ ifton fsunt lino.

Calix inaurationC’ Paiena expolitione indiget.

VISITATIO ECCLESIÆ ItURALIS S. ANTONII PÀTAVINI.

Eadem die Illmus ac Rmus canonicus convisitator N. ad supradictam ecclesiam se duxit visitandam, eamque eremitæ Afitonio N. custodiæ traditam invenit, atque sic se habere :

De altari majore dicalo B . M. Virgini.

Sacer lapis non est bene ac firmiter in mensa compositus.

Desunt secunda et tertia mappa.

De altari S. Francisci.

Desunt pariter secunda et tertia mappa.

De altari S. Antonii .

Secunda et tertia mappa æque desunt.

De sepulchro.

Adest in hac ecclesia sepulchruin, quod quamvis ad sepelienda cadavera adhuc in usu non sit, tamen adhuc solo lapide coopertum manet.

De sacristia.

Scabellum cum tabella præparationis ad missam, jam consumptum conspicitur.

Deest mappa ad tergendas manus sacerdotum.

Page 1