RELIQUA IN S. VISITATIONE N. PERACTA
Vespere diei quinti Junii, Rnus DnuscanonicusN. N. solutionem dédit casus moralis propositi ab Illmo ac Rmo vicario generali, qui postea allocutionem habuit toto clero ibi collecto,
atque eos de bonis ac spectatissimis moribus, quibus informandi sunt ecclesiastici ; de scientia, qua præditi essedebent; de zelo pro salute animarum, quem incessanter enutrire debent, admonuit vehementer.
Mane diei septimi, Emus Dnus sacramento confirmationis conferendo finem fecit, confirmatis, toto tempore S. Yisitationis N., 513 personis.
Denique ab Emi principis convisitatoribus et familiaribus omissum non est, confessiones tam virorum quam malierum excipere, ac pueros de rebus fldei examinare atque instruere.