DECRETA
PROLATA TEMPORE S. YISITATIONIS TERRÆ N.
In visitatione locali.
Visitantes ecclésias et capellas, intra et extra oppidum N., mandavimus et decrevimus :
Ut, postquam consumptæ fuerint mappæ altarium, albæ et amictus,quæ ex lino non sunt, quarum tamen usus ultra biennium ab hac die decurrendum extendi non debet, ceteræ in. posterum semper ex lino fiant, prout a rubrica præcipitur; corporalia vero, pallæ et puriflcatoria quæ linea non sunt, interdicta censeantur.
Circa ecclesiam abbatialem :
i° Ut pyxis iterum inauretur.
2° Ut portula tabernaculi altaris majoris accommodetur.
3° Ut in altari S. Joannis Baptistæ sacer lapis rénovétur.
4° Ut renovetur supellex altaris crucifixi, et instauretur basis quæ cruci subest.
5° Ut intra duos menses a familia N. assignetur dos altari S. Stanislai Kostkæ, quod est sui juris-patronati, alias ipso facto altare Ecclesiæ devolutum censeatur.
6° Ut novum fiat conopeum pro fonte baptismal^ cum vêtus a nobis interdictum sit.
7° Ut reliquiæ sanctorum, quæ adhuc sigillum integrum habent, novis authenticis muniantur.
8° Ut renoventur crates sedis confessionalis, quæ est prope altare SS. Sacramenti.
9° Ut renoventur tabellæ onerum missarum, quæ sunt in sacristia ; veteres autem in archivio serventur.
10° Ut duo missalia accommodentur circa canonem et communia.
il0 Ut ecclesiæ fornix instauretur.
Circa sacellum SS. Sacramenti :
1° Ut altari S. Pbilumenæ sacer lapis adnectatur.
2° Ut sedes confessionalis reficiatur, ac portula, qua caret, ditetur.
Circa ecclesiam parochialem SS. Barth. et N ico lai :
1° Ut fiat cia vis tabernaculi argentea ; portula insuper tabernaculi, ac totum altare exacte poliatur.
2° Ut nisi Dnus N. dotem altari S. Alphonsi de Ligorio intra duos menses assignet, altare ipso facto devolutum Ecclesiæ censeatur ; ipsum insuper reficiat, atque fenestram quæ super altari sita est, removere faciat.
3° Ut in sacristia apponatur tabella onerum missarum.
4° Ut duo calices circa pedes inaurentur, quorum unus etiam interius.
5° Ut archivium meliori modo disponatur ac diligentius custodiatur.
Circa capellam B. M. Virginis Suf/ragii :
1° Ut auferatur sacer lapis in altari S. Emygdii superpositus.
2° Ut sedes .confessionalis in posteriori parte claudatur.
3° Ut sacristiæ janua accomodetur ita ut possit bene claudL
4° Ut scabellum cum tabella præparationis ad missam renovetur.
5° Ut in sacristia numquam desit mappa ad tergendas manus sacerdotum.
6° Ut calix inauretur.
7° Ut vélum humerale reficiatur.
8° Ut vélum cum bu rsa nigri coloris interdictum reputetur.
Cire a capellam S. M. Virginis ad Nives :
Ut calix inauretur.
Circa capellam S . Donati :
1° Ut tota fabrica reficiatur.
2° Ut reficiatur etiam ædicula S. Donati, atque altare novo ac decenti paramento ditetur.
3° Ut sedes confessionalis interdicta existimetur ac altéra ipsi substituatur.
4° Ut calix cum patena inauretur.
Circa ecclesiam S. Antonii :
t° Ut sacer lapis bene ac firmiter altari majori inhæreat.
2° Ut in eodem altari, pariter ac in aliis duobus, secunda et tertia mappa apponantur.
3° Ut sepulchrum omnino claudatur, ita ut amplius aperiri non possit.
4° Ut renovetur scabellum cum tabella præparationis ad missam.
5° Ut in sacristia pendeat mappa ad abstergendas manus sacerdotum.
Circa capellam S. Laurentii ad N émus :
1° Ut mensa altaris exacte reficiatur, absque periculo re~ motionis ita ut execrari possit.
2° Ut fenestræ vitris muniantur.
3° Ut pila ad sacerdotum manus abluendas muniatur clavî.
4° Ut genuflexorium et sedes confessionalis renoventur.
5° Ut mûri accurate dealbentur, tota autem ecclesia decentius custodiatur.
6° Ut apponatur super ecclesiam tintinnabulum, quo possint fideles de sacris cæremoniis ibi peragendis animadverti.
Eorum omnium executionem committimus admodum Rdo Dno vicario foraneo N. N., ut quamcitius, quæ jussa sunt confici curet,et ad S.Yisitationis secretarium de executione vel omissione suo tempore référât. Et ita.
Datum in S. Visitatione oppidi N., die 6 Junii 1845.
In Visitatione reaii :
Pro libro baptizatorum eccl. abb .
1. Præsens liber renatorum exhibitus et recognitus est in prima S. Visitatione ecclesiæ abbatiales curatæ terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiepo Carafa de Trajecto die 5" Junii anni 1845 ; et admonitus fuit admodum Rdus Dnus abbas, ut semper servetur formula relata in Appendice Synodicon diœcesani, in lib. 21, pag. 233, et ejus ténor retineatur. In reliquo vero laudavimus. Et ita.
Pro libro baptizatorum ecclesiæ S. Bartholomæi :
2. Præsens liber renatorum exhibitus et recognitus est in prima S. Visitatione ecclesiæ parochialis S. S. Bartholomæi et Nicolai terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiepo Carafa de Trajecto die 5a Junii anni 1845 ; et admonitus fuit admodum Rdus Dnus parochus N. ut semper servetur formula relata in Appendice Synodicon diœcesani, ad tit. 21 * pag. 233, et ejus ténor retineatur. Et ita.
Pro libro mortuomm ecclesiæ abb.
3. Exhibitus et reeognitus præsens liber in prima S. Visitatione ecclesiæ abbatialis curatæ terræ N., habita ab Emo ae Rmo Dno card. archiepo Carafa de Trajecto die 5 Junii 4845 ; et admonitus admodum Rdus i)nus abbas N. ut in posterum strictim retineat formulam habitam in Appendice Synodicon diœcesani, ad tit. 24, pag. 233, quæ in initio præsentis libri relata est. Regestum vero defunctorum fiat indicate cum literis, quæ extra folium designentur, ne facile eveniat ali- .il qua omissio. Et ita.
Pro libro mortuorum ecclesiæ par och. SS. Barth. et Nie .
4. Exhibitus et reeognitus præsens liber in prima S. Yisitatione ecclesiæ parochialis Srum Bartholomæi et Nicolai terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiepo Carafa de Trajecto die 5 Junii anni 1845 ; et admonitus admodum Rdus Dnus parochus N. ut in posterum strictim retineat formulam habitam in Appendice Synodicon diœcesani, ad tit. 24, V pag. 233, quæ in initio præsenlis libri relata est. Regestum vero defunctorum fiat indicate cum literis, quæ extra folium designentur, ne facile eveniat aliqua omissio. Et ita.
Pro libro matrimoniorum paræciæ SS. Barth. et Nie.
5. Præsens liber matrimoniorum exhibitus et reeognitus ’ i est in prima S. Visitatione ecclesiæ parochialis sanctorum I Bartholomæi et Nicolai terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiepo Carafa de Trajecto die 5 Junii 1845 ; et admonitus Rdus Dnus paroclius N. ut servefcur formula relata in App. Syn. diœcesani, ad tit. 21, pag. 233. Regestum vero 1 conjugatorum fiat indicate cum litteris alphabeti in initio li- 1 bri, quæ extra folium designentur. în posterum vero addatur 1 in formula nomma patrum contrahentium et testium ; et inde | vernacula lingua : Avendo interrogato i sudetti N N. ed avuto |
il loro libero ed espresso consenso per verba de præsenti vis et volo , li ho congiunti solennemente. Et ita.
Pro libris matrimoniorum , confirmatorum et status animarum ab abbate N. in S. Visitât ione non exhibitis .
6. Abbatialem ecclesiam terræ N. Nobis, prima vice præterito anno, visitantibus, libri matrimoniorum hujus paræciæ, libri confirmatorum et status animarum a Rmo abbate N. N. nequaquam, prout oportebat, exhibiti sunt, quia nondum confecti fuerant ; ideoque decrevimus et mandavimus, ut quamcitius confecti Nobis mittendi essent. Ast quoniam hactenus frustra hos libros expectavimus, jubemus ut intra spatium duorum mensium ab hac die decurrendorum libri matrimoniorum et confirmatorum juxta formulam Synodicon diœcesani exacte conficiantur, et ad S. Visitationis secretarium mittantur : quod si tempore definito transacto, hæc quæ jussimus neglecta fuerint, illi, per quos steterit quin prædicti libri confecti fuerint, ipso facto suspensionem incurrant. Mandamus insuper ut quotannis status animarum ad normam Ritualis Rom. efficiatur, et cum ceteris libris in archivio servetur. Et ita.
Datum Beneventi ex Nostro Archiepiscopio die 21 Julii anni
D. card. archiep.
Pro legatis missarum ecclesiæ abbatialis.
7. Visitantes libros legatorum piorum ecclesiæ abbatialis N. invenimus sequentes missas non celebratas fuisse :
À. 1836. Pro anima N. N 14
A. 1837. Pro an. N. N 4
Pro an. N. N 3
Pro an. N. N 3
Pro an. N. N i
Pro populo Rdus Dnus N. N. omisit missam . 4
Il 32
Pro an. N. N
A. 1838. Pro an. N. N
Pro an. N. N
Pro an. N. N.
Pro populo Rdus Dnus N. N. omisit missam.
Pro an. N. N
À. 1839. Pro populo Rdus Dnus N. N. omisit missas .
Pro an. N. N
À. 1840. Pro populo missas
Pro canonicis benefactoribus
Pro an. N. N. missas
À. 1841. Missæ
A. 1844. Pro an. N. N.
Pro animabus N. N. N. etc., etc
Visitantes libros legatorum piorum ecclesiæ receptitiæ S * , Nicolai oppidi N.,invenimus sequentes missas non celebratas : J
A. 1837. Ex missis Dni N. N., addictis altari B. M. Virginia J Dolorosæ, missam 1 J
A. 1838. Ex missis ejusdem N., addictis altari contrat ernitatis ■
B. Virginis suffragii, missam 1
A. 1841. Pro animabus N. N. etc. etc
Decrevimus itaque et mandavimus, ut omnes supradictæ ïnissæ per totum mensem Augusti celebrentur sumptibus eorum quorum interest, atque in posterum quisque curet missas in ecclesia vel altari a legatorum institutoribus designato celebrare, ac quotidie in libro ad hoc destinato missam adnotare.
Mandamus insuper ut, eodem tempore elapso, Rdus clerus recep titius doceat adimplementum missarum, quarum celebratio injuncta fuit per decretum Emi ac Rmi Archiepi | Bussi fel. rec. sub die 28 maii 1836.
Denique j ubemus ut admodum Rdus Dnus vicarius foraneus N. N., cui executionem præsentis decreti committimus, curet ut missæ, quas celebrare tenebantur sacerdotes jam
defuncti, celebrentur sumptibus hæredum suorum ; deinde vero ad S. Visitationis secretarium de adimplemento vel omissione référât. Et ita.
Duplicem vero punctaturam in eccl. receptitia S. Nicolai hactenus servatam, Nos, visa Rdi cleri participantis petitione, spérantes ipsosinposterum diligentioresac magis assiduosfore in omnibus quæ in servitium ecclesiæ cedunt, abrogamus, atque ad pristinam simplicem punctaturam reducimus ; illius tamen ecclesiæ rectorem monemus, utillos, qui absque justa causa pluries a choro abfuerint, muleta punire non omittat, prout ipsi videbitur, ne proprii muneris officia negligantur.
D ecreta disciplinaria ,
Rdum N. clerum prima vice visitantes, nonnulla et decentiæ et bono ecclesiæ regimini repugnantia invenimus, quæ ut evellantur et a clero removeantur, decrevimus et mandavimus :
1 . Ut præcipue in festis canonici et participantes choro intersint, nec ob missas alibi celebrandas chorum negligant* Quare vel missæ celebratio anticipetur aut choro postponatur, vel hora magis opportuna ad offlcium in choro reeitandum seligatur.
2. Ut nullus in choro confabuletur ; canatur insuper absque præcipitatione et ita ut senes juvenibus consociari commode possint.
3. Ut solus, qui in choro aliis præest, errantes in legendo corrigat, nec aliis hoc facere audeat.