HÉLÈNE
mariée à Etienne voïvode de Bosnie
LETTRE DU PAPE URBAIN V AUX TROIS FILS DE BALSCHA 1er, A L’OCCASION DE LEUR RETOUR AC CATHOLICISME.
Nobilibus viris Strazimiro et Georgio ac Baise fratribus Zapanis Zente gratiam in præsenti per quam obtineant gloriam in futuro.
Spirilus noster exultavit in Domino, qui, sicut ex relatione venerabilis fratris nostri Pétri Episcopi Suacinensis latoris presentium per vos super hoc ad nostram presentiam destinati percepimus, misericorditer dignatus est vobis tribuere intellectum, iit relictis schismatis et errorum tenebris et umbra mortis eterne, in quibus hucusque mansistis, incipiatis animabus vestris et subditorum vestrorum prudenter consulere, et lumen agnoscere veritatis ; intendentes ad obedient am et devotionem sacrosancte Romane Ecclesie, matris ac magistre cunctorum fidelium, reverentur et cordibus sinceris accedere; in eisque perpetuo remanere, ac a nobis qui, licet immeriti, sumus in terris Christi vicarius, instrui qualiter debeatis in via mandatorum Domini ambulari.
De iis igitur laudandis principiis Deo, qui vos sua gratia prævenit et (si pura inteutio in mentibus vestris vigeat) sequetur indubie, devotas gratias agimus, et vos plurimum commendamus, intendentes vos, si nostris et dicte Ecclesie mandatis devote parebitis, in filios spirituales recipere et tenere, ac prosequi favoribus opportunis.
Ut autem mereamini ad gratiam reconciliationis admitti, ac obtinere Apostolice sedis benevolentiam et favores, a moiestiis ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum, alio-
rumquc catholicorum obedientium dicte Romane Ecclesie; præsertitn civitatis Catharcnsis, quam jamdiu a vobis, seu te, Georgi, hostiliter molestari percepimus, curatis penitus abstinere, ut in iis et aliis vestram intentionem purissimam ostendotis. Super quibus et aliis, per vos agendis in dicte vestre reconciliationis negotio, prefatum episcopum duximus informandum, cui semper iis, que vobis ex parle nostra retulerit, velitis fidem indubiam adhibere.
Datum apud Monlemflasconeni Balneoregiensis dioecesis, VIII kal. junii anno VI.