‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 109 sur 165 · DE PECCATO · texte numérisé non relu

DE PECCATO

1. Peccati genus duplex distingui soletàtheologis. Aliud personale vocant, quod propriâ voluntate contrahatur; aliud originale, quod ab eo tractum sit, à quo origincm ducimus. Peccalum personale formate et propriè dictum nihil aliud est quam actus contra regulam morurn libéré commissus, hic autem committi nullo modo potest, quin semper, et cum ipso Deo, et cum recta ralione pugnet.

2. Quateniis porro cum recta ratione pugnet, philosophicum; quatenus pugnet cum Deo, theologicum appellari solet. Sed tum res una et eadem sub duplici di versa ratione spectatur : non est enim pcccatum philosophicum, quod non sit theologicum, nec theologicum, quod non sit philosophicum. Hic autem peccatum potissimum consideratur quatenùs pugnat cum Deo, et theologicum est.

3. Peccatum hoc modo consideratum dicitur ab Augustino, lib. 22 contra Faust. Manichaeum cap. 27, factum vel dictum, vel concupitum aliquid contra legem seternam. Ab aliis dicitur esse aversio à Deo, et conversio ad crealuram. Hoc autem saltem habet ulraque illa definitio, quod rectè exposita omni et soli definito competat, et idcircô non immérité usurpatur à theologis.

4. Causa effectrix personalis peccati alia nulla potest esse, quam creatura intelligens ac libéra. Ejusmodi peccato nullus plané locus est, ne in statu quidem naturae lapsœ, ubi deest vera indifferentiœ libertas, quâ peccatori liceat abstinerc à peccato, si voluerit. Qui contendit Augustinum aliter sensisse, errorem non ferendum tanto nomine tegere et temerè et frustra conatur.

5. Et haec quidem de causa peccati. Si quaerantur efïectus, hoc habet omnc peccatum personale, ut maculam quamdam inurat animo peccantis; eumque dignum aliqua pœna faciat. Macula ipsa quœ est ipsum peccatum habituale, nihil differt ab ipso peccandi actu physicè quidern prœtcrito, sed in efFectibus moralitei* persévérante, quantum satis est, ut creatura culpae rea adhuc censealur.

6. Ex peccatis personalibus alia lethalia sunt, alia venalia, idquc ex naturarei. Essentiale discrimen in eo positum est. quod peccatum lethale committatur contra legem Dei graviter obligantem, ita ut cognoscatur admitti non posse, quin incurratur odium Dei; veniale vero pugnet cum eadem lege levius obligante, ita ut peccator Jeviter quidem displiceat Deo, sed odium tamen ejus non incurrat.

7. Hinc facile Golligitur malitiam specie diversam utrique peccato, lethali ac venialicompetere. — Quamvis autem peccati lethalis malitia atque gravitas maxima sit, imo superioris generis atque ordinis, si conferatur cummalitiaet gravitate sive peccatorum venialium, siveinjuriarum, quotquot rébus creatis conferri possunt, ea tamen simpliciterfinita, etiam in génère moris, existimanda est.

8. Peccatum lethale non condonatum ante morlem, puniri in altéra vita œterna pœna tum damni, luni sensus, fide certumest. Hinc autem rectè colligitur peccatum lethale consideratum sub ratione delicli puniendi, et comparatum cum pœna, quacumque affici possit creatura, semper esse superioris generis atque ordinis. Nam si aliter se res haberet, pœnà œternâ puniri nequaquam posset.

9. Certè qui contendunt libero Dei decreto graviores pœnas in peccata lethalia constitutas esse, quam ex sese naturâque sua mereantur, non sentiunt, ut par est, de bonitate et clementiâ Dei. Qui vero peccati lethalis gravitati temporariam pœnarn ex sequo respondere putant, et docent tamen illud ideo praecisè merito puniri aeternâ pœnâ, quod culpa œternum duret, pugnantia loqui videntur.

10. Quod spectat ad peccatum veniale, puniri non polest aeternà pœnâ,ne conjunelum quidem cum lethali; ipsiusenim gravitati pœna simpliciter finita ex œquo respondet. Mutari non potest veniale in lethale, lethale in veniale, nec alterum in allerius locum succedit sine mutatione aliquâ in actibus voluntatis. Mulla venialia simul conjuncta, lethale per se sola afficere nequeunt.

11. Et hactenus quidem de peccato personali. De Originali vero tria potissimum quaeri possunt : 1° An sit, 2° quid sit, 3° quomodo traducatur. Esse peccatum originale quod Adami posteri à primo parente trahant, fide certum est. Quid sit ejusmodi peccatum diffcilis et perobscura quœstio est. Certè facilius hic confutatur quod propugnatur à plerisque, quàm statuatur quid sit rêvera proptignandum.

12. Peccatum originale neque est solus reatus pœrue, neque concupiscentia cum reatu; imo concupiscentia, ne materiale quidem peccati illius dici débet, si propriè loqui velimus. Nam quae paulo durius videtur Anguslinus dixisse, benignius accipienda sunt. Non est privatio justitiœoriginalis supernaturalis, gratiaîve sanctificantis, non est ipsum Adami peccatum extrinsecè solummodo imputatum.

13. Superest ut eodern modo pronunciemus de peccalo originali quo de personali. Itaque spectari potest, vcl ut actuale quondam fuit, vel ut habituale nobis inest antè baptismum ; sub quo postremo respectu peccatum originale dici solet. Si spectetur 1° modo, est ipsum peccatum nostrum in Adamo, seu peccatum Adami, non quatenùs ejussolius physicè fuit, sed quatenùs fuit moraliter cujusque à posteris.

14. Quod si jam spectetur 2° modo, est idem peccatum nostrum in Adamo, quatenùs licet physicè prœteritum, persévérât tamen moraliter in suis efiectibus, cui libet homini ante baptismum intrinsecis, quantum satisest, ut homo culpae reus adhuc censeatur. Punitur in parvulis sola pœna damni, non vero pœna sensûs : imo probabilius est pœnam illam damni cum nullo dolore animi ac mœrore esse conjunctam.

15. Nullo modo dici potest peccatum originale physicè traduci, sive per libidinem seu eoncupiscentiam, sive aliâ quâcumque ratione. Sed dici débet traduci moraliter ratione pacti à Deo initi cum Adamo, vi cujus constitutus est Adamus veluti caput morale omnium posterorum ; ila tamen traducitur moraliter ut necessaria sit generatio naturalis, tanquam conditio sine quâ peccatum minime traduceretur.

16. Ex Adami posteris via naturali gignendis, nemo plane est, qui in ipso non peccaverit, sicque contraxerit debitum subjacendi pec» cato originali, nisi speciali et plane gratuiio privilegio in primo instanti conceptionis ab eo peccato contrahendo liberetur. Nullo autem modo probabile est ejusmodi privilegium alteri, quam soli Virgini Deiparœ, aut concessum hactenùs fuisse, aut etiam unquam concessum iri.

Harum conclusionum Veritas, Deo duce et auspice Deiparâ, propugnabitur in Henricaeo Flexiensi Collegio S. J.

Flexiœ, ex typographiâ viduae Georgii Griveau lypographi regii et Henricaei Collegii Societatîs Jesu.

Page 1