DE GRATIA
i. Ambiguum ex sese et ad multa pertinens gratiae nomen strictiùs hic aceipitur, pro auxilio interiore homini divinitùs infuso ad agendum, ut oportet, ad salutem. Gratia sic accepta, alia habitualis est, alia actualis, de quâ potissimum hic agetur. Haec autem gratia ex parte intelleclus illustralio quaedam est quâ tollatur ignoratio veri ; ex parte voluntatis motio seu impulsio quâ tollatur difficultas recti.
2. De gratia sic accepta, triadocet christiana fides, 1° eam esse implicite!* necessariamad agendum, ut oportet, ad salutem ; 2° eam ita praevenire quidquid boni sit ab homine, ut tam fidem, quam initium fidei tam bonam voluntatem, quam initium bonae voluntatis antecedat ; 3° eam esse quae nihil officiât libero hominis arbitrio. 1um ex iis tribus impugnavit haeresis pelagiana, 2um semipelagiana, 3um praedestinatiana.
3. Exorta est initio sœculi quinti pelagiana haeresis, autore Pelagio monacho, praecipuis adjutoribus Gœlestio primum ac deinde Juliano. Pelagianis, prae caeteris catholicis, restitere Hieronimus et Augustinus. Damnata est haec haeresis in variis conciiiis, imo in synodo Diospolitana, quamvis patres hujusce synodi, delusi fraude et artibus Pelagii, eum re non satis expensâ catholicum esse pronuntiaverint.
4. Eamdem haeresim damnarunt Innocentius lus et ejus successor Zosimus; licet is errore facli, non juris aliquandiu deceptus, meliùs
quam par esset, senserit de Pelagio atque Cœleslio, quos tamcn posleà damnavit. Eodem fere tempore in concilio Africano plenario, conditi sunt canones illi, qui concilio Milevitano vulgo tribuuntur. Deniquc hœc haercsis in concilio Ephcsino, unà cum Nestorianâ proscripta est.
5. Prœcipuus Pelagianorum error circa gratiam fuit, sublato originali peccato naturam sanam et integram sibi sufficere ad benè agendum, et ad vitanda omnia plané peccata per solam naturalem possibilitalcm. Multiplex deinde gratiœ genus, à naturali possibilitate diversum, si» agnoscere professi sunt, peccatorum remissionem, vitam aeternam, adoptioncm in filios Dei, exemplum X1, legem et doctrinam.
6. Denique probabilius est eos, saltem ubi damnati sunt à Zosimo, agnovisse gratiam interiorem ; sed quœ mcntem tantum illustraret, voluntatem reipsâ non afficeret ; nunquam daretur nisi ex prœcedentibus meritis, et ad bene agendum utilis tantum esset, non simpliciter necessaria ; quod genus gratiae, quia docet intellectum, voluntatem immédiate non movet, revocare solet Augustinus ad legem et doctrinam.
7. Eodem srcculo 5° emersit semipelagiana hœresis in provinciis Galliarum Lugdunensi, Arelatensi et Yiennensi, ac potissimumMassiliœ, ubi oflensi sunt nonnullorum animi scriptis Augustini contra Pelagianos;ad quorum errores cum accédèrent proprius, semipelagiani appellati fuere. lis restiterunt Augustinus et Prosper, sed ita tamen, ut eos pro haereticis non haberent, nondùm diremptâ lile ab ecclesiâ.
8. Dédit quidem Gœlestinus 4am epistolamad cpiscoposGalliarum, quâ scripla Augustini contra Semi pelagianorum ausa tueretur;et circa finem 51 saeculi damnata sunt à Gelasio 1° Opéra Cassiani atque Fausti, qui semipelagianorum celeberrimi fuerant, et jam à vitâ excesserant; verumtamen nonnisi 6° sœculo videtur haec hœrel sis apertc proscripta fuisse celebratâ, synodo Arausicanâsecundâ.
9. Prœcipuus semipelagianorum error circa gratiam fuit, initium salutis seu fidei aut bonae voluntatis esse à solis naturae viribus, seclusà omni graliâ data perGhristum; in quo licet alii aliis tolerabilius erraverint, agnoverunt tamen omnes actus aliquos ex solà naturali possibilitate sine gratià profectos, quibus quisquis se discerneret ab aliis, gratiam supernaturalem certissimè consequetur.
10. A quo sane errore non satis nobis distare videntur theologi contendentes facienti quod in se est per solas naturae vires sine gratiâ, semper et certissimè gratiam à Deo concedi. Vulgare hoc dictum, sic intrepretari malumus, ut dicatur tantum modo Deus uberiorem gratiam semper et certissimè concedere facienti quod in se est, dum aliquâ saltem gratiâ, licet remissiore et dari vulgo solitâ, adjuvatur.
41. Praedestinatiana haeresis ex eodem ferè fonte, quo semipelagia-
na, nempe ex Augustin] libris malè intellectis et eodem ferè in loco, nempe in Galliis ortum habuit. In Africa quidem inter Adrumetini monasterii Monachos exorla contentione, quidam semipelagianos errores, quidam praedestinatianos aliquandiù propugnarunt, ut ex Augustini verbis colligitur ; sed quia nulla fuit pertinacia, hœreseos accusari non possunt.
12. Videtur probabilius hanc haeresim paulo antè Augustini mortem natam esse. Plané constat es m grassatam esse annis consequentibus eodem saeculoS0. Hanc dudum extinctam instauravit saeculo 9° Gothescalcus monachus, à quo nonnulli in fraudem inducti sunt. Sed extincta rursus pestis, iterum in lucem prodiit posterioribus hisce sseculis opéra Vicleffi, Lutheri, Calvini et aliorum quorum hic nomini parcimus.
13. Damnata est haec haeresis sseculo 5° in Conciliis Arelatensi atque Lugdunensi, sseculo 9° in Concilio Mogontino 2°, et in utroque Carisiaco, ubi nihil sancitumest, quod cum canonibus synodorum Valentinae atque Lingonensis non concilietur; denique recentiori memoriâ in concilio Tridentino. Quin etiam damnata videri potest multis summorum pontificum constitulionibus postTridenlinum datis.
14. Quos autem hic, Praedestinatianœ haeresis authoresetdefensores numeramus,ii sanenon eosdem plané sed diversos contra plerumque errores propugnarunt : id tamen omnibus commune fuit,cujus causa eadem à nobis prsedestinatianorum nomine appellantur, quod sublata prorsùs libertate indiflerentiîB in iis, quœ ad salulem pertinent, soli divin» predestinationi, sanctorum mercedem, ac reproborum pœnam ascripserint.
15. Ut recta tôt inter hsereses teneatur via, et gratiae divinae mysteria facilius explicentur, tria hic potissimum à theologis explicari soient. 1° Quanta sit et quo pertineat gratiœ illius nécessitas, 2° quae est ejus natura, 3° quibus et quomodo praeparetur et conferatur. Girca 1um hœc probabiliora videntur : potest homo sine gratiâ interiore multa cognoscere de Deo, de bono et malo morali, de lege naturae.
16. Potest facere opéra moraliter bona, amare Deum super omnia bona creata amore naturali, leviores tentationes superare, et abstinere à quibusdam peccatis, licet non possit, saltem potentia morali, nec omnes, nec graviores quasdam tentationes vincere, adeoque nec abstinere aut ab omnibus, aut à certis quibusdam peccatis etiam formalibus. Quare temerè à quibusdam pronunciatur, omnia infîdelium opéra peccata esse.
17. Duo tamen hic observanda sunt. tum est potentiam illam, quam solis naturaa viribus tribuimus, nunquam adactum revocari, sine gratiâ aliqua efficaci, naturalis saltem ordinis ; quaeprout efficax
est, dicenda sit spéciale beneticium. Alterum est, seclusâ omni gratiâ data per Christum, quaacumque fiunt ab homine nihil prodesse posse ad salutem, imo non esse dispositionem positivam ad gratiam supernaturalem.
18. Homo divinâ gratiâ motus et adjutus mereri potest, non solum de congruo, sed etiam de condigno, dummodo justus sit ; potest superare tentationes et abstinere à peccato; ut oportet ad salutem. Cum gratiâ tamen, qualis in hoc statu vulgo dari solet, non potest, saltem potentiâ morali, sed tantum potentiâ absolutâ eâque antecedenti solum, et ad actum minime reducendâ, omnia plane peccata, etiam venialia cavere.
Harum conclusionum Veritatem, Deo duce et auspice Deipara, Propugnabit Franciscus Lasnier Lavalliensis, in Henricaeo Flexiensi Collegio Societatis Jesu, die 14 Âugusti 1694, matutinis et serotinis horis.
Flexiœ ex typographia viduœ Georgii Griveau, typographi regii et Henricsei Collegii Societatis Jesu.
THESES THEOLOGICvE
DE EUCHARISTIA
i. Acturi jain de Sacramentisinspecie, initium ducimus ab Eucharistie, tum quia locum inter sacramenta dignilate primum obtinet, tum quia videtur posita in signum cui contradicitur à recentioribus haereticis. Ante omnia autem statuendum est, utrum propriè au fîguratè locutus sit Christus cum pronunciavit haec verba : Hoc est corpus meum, hic est caiix... Hinc enim prœsentis controversiae pendet decisio.
2. Quare proponimus tria, quae catholicam de legitimo verborum illorum sensu doctrinam vel continent, vel probant. Primum est, si praedicta verba sumantur propriè et prout sonant, significant formaliter realem Christi prsesentiam sub symbolis, ac prsetereà inferunt substantiae panis et vini conversionem in corpus et sanguinem Christi quam Ecclesia convenienti nomine transsubstantiationem appellat.
3. Priorem hujus principii partem admittunt omnes sive catholicisive haeretici; alteram partem negant Lutherani, sed perperam, imo et parum cohœrenter suis principiis. Si enim substantia panis et vini aut tota aut etiam ex parte remaneat post consecrationem, sensus proprius propositionis Christi, quem nobiscum defendunt contra Calvinistas, erit omninô falsus.
4. Secundum est. Potuit Christus verba illa proferre in proprio sensu. Nam neque répugnai multiplicatio localis quam important, neque separatio vel extensionis à corpore, vel accidentium à nativo
subjecto, idque meritô supponit theologus ex philosophià ipsâ, quae solo lumine rectse rationis contradictiones omnes hic proferri solitas ab hœreticisnimium imaginationi tribuentibus facile solvit.
5. Tertium est, Christus reipsa protulit hœc verba in proprio sensu. Et vero prœtcrquam quod stat prssumptio pro sensu proprio, quamdiù nihil obslat juxta regulam D. Augustini quam omnes admittunt, certè modus ipse loquendi quo Christus usus est, aliœque omnes circumslanlise in quibus Eucharistiam instituit, sensum proprium tam apcrtè demonstrant, ut secum esse oporteat quisquis id non videt.
6. Addeevidenlissimam authoritatem SS. PP. passim affirmantium per haec verba verè prœsens effici illud ipsum corpus quod de Virgine sumptum est, mutari panem in Christi carnein insigni miraculo, credendum esse contra testimonium sensuum, etc.. Adde unanimem fidelium consensum, quod constat (quidquid in contrarium recentiorMinister gai riat) semper habuisse distinctum conceptum de praesentia et absentia reali,ut hancrejicerent, illam amplecterentur.
7. Accedit adversariorum in assignando sensu figurato incredibilis et ridicula dissentio, nec non imprudentia singularis ob quam socianis quos impugant sese meritô ridendos praabent. Si enim Calvinistae sibi putant licere uti clavi figurœ, ut vocant, et clavi virtutis ad eludenda testimonia quae prassentiam realem probant, quo jure tandem cxigant ut ne sociani eodem pariter ad suum errorem propugnandum privilegiol'ruantur?
8. Ex his vides quam meritô Ecclesia sensus proprii omninô retinens, sicut olim Berengarianos, ita et superiori saeculo Sacramentarios et Impanatores damnaverit, pronuntiaveritque in concilio Tridentino, Christum Jesum post panis et vini consecralionem verè, realiter et substantialiter sub utriusque speciebus contineri ; ibique poni per transsubstantiationem in quâ nihil est quod potentiam Creatoris excédât, ut Patres loquuntur.
9. Existentia Eucharistie sic constitula, nemini jam obscurum esse potest, quid de ejus natura sentiendum sit. Est enim sacramentum corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini. Ex quo intelligis 1° species ipsas esse de ratione intrinsecâ Eucharistie, sumptionem ipsam non item. 2° Eucharistiam esse sacramentum quod rectè quidem in duas species partiales dividitur, scd unicam complectitur speciem totalem.
10. Materia lœ consecrationis solus est panis triticeus. Azymum aequè ac fermentatum sufficere, de fide est ex Florentino. Imo dubitandum non est, quin Christus in azymo consecraverit eo ipso die quo Judœi juxta legem, in quâ nihil immutatum fuit, manducare agnum Paschalem consueverant. Materia autem 2œ consecrationis non est nisi vinum de vite cui aqua modicissima infundi débet ex necessitate praecepti, non sacramenti.
H. Quid vero fit illà aquâ? Ipsam converti etiam immédiate in Christi sanguinern videtur certum, nec Innocentius IIIUS répugnât. Nolim tamen dicere cum Baronio hoc esse de fide. Cœterum materia consecrari non potest, nisi sit demonstrabilis, adeoque sufficienter sensibilis et praescns. Manet tamen Christus sub speciebus etiam in partes insensibiles divisis; scd tum illae partes ralionem sacramenti amiltunt per accidens.
12. Quod ad formam spectat, tota essentiaconsistit in his verbis: Hoc est corpus meurn, pro prima consecratione, et in istis aliis : Hic est calix sanguinis mei, pro secundâ; nec ad valorem sacramenti requiruntur aliœ ullae voces quae vel antecedant vel subsequantur. Hinc D. ipsum Thomam deserere cogimur, qui verba omnia quse pronunciantur super calicem esse de substantiâ formae contra sua ipsius principia docet.
13. Vi verborum solum Christi corpus constiluitur sub specie panis, et solus sanguis sub specie vini; caetera vero simul adsunt per concomitantiam: ita ut Christus sit totus sub utrâvis specie, et totus sub singulis utriusque speciei partibus, tum antè, tum post earum separationem, ibi porro incipit esse non per adductionem sed per reproductionem ; nec prius esse desinitquam species sacrameutales sufficienter alterentur.
14. Eucharistiam non esse necessariam necessitate medii sed tantum prœcepti tum divini, tum ecclesiastici certum est. Communio autem sub utrâque specie, licet olim usurpata plerumque fuerit, nunquam tamen usurpata fuit ut neccessaria, neque ejusmodi necessitatem probant aut verba Christi aut natura sacramenti. Quare potuit Ecclesia pro jure suo usum calicis adimere laicis, et reipsa justissimas ob causas in posterioribus conciliis ademit.
Harum conclusionumVeritatem, Deo duce et auspiceDeipara, Propugnabit Franciscus Varye, Andegavensis in Henricaeo Flexiensi Collegio Societatis Jesu, die 21 Augusti 1694, serotinis horis.
Flexiae, ex typographia viduœ Georgii Griveau, typographi regii et Henricœi Collegii Societatis Jesu.
THESES THEOLOGIC^E