‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 116 sur 165 · Prœmissa... (V. n · texte numérisé non relu

Prœmissa... (V. n

10. Hactenùs dictum est de Deo, ut unus est in cssentia; nunc de illo, ut est trinus in personis, dicendum superest; ac primo quidem adversus omnes sanctissimœ ïrinitatis hostes statuenda hsec est uni-

versalis régula, credi oporterc etiam id quod huaiana ralio comprehendere nequit, quamvisenimrationissit summam Dei veracitatem faetamque ab eo revelationem nobis ostendere; tamen ipsius non estsensum propositionis revelatae nativum deserere, si quid ille sensus supra nostram intelligentiam positum contineat : alioqui rueret fides ac omnis religio. Quarè videant Sociani quo se eonjiciant dum superbe respuunt quidquid captum suum superat.

11. Socianis praeiverant Ebionitae, Photiniani, Sabelliani, Ariani, Macedoniani, ita ut ex multiplici veterum errorum fœce ac colluvie conflatus socianismus prodierit. Quare et iisdem quibus antiqui Patres in simili causa usi sunt, argumentis refellendus est : imprimis urgenda est haec ratio, quod, si verbum non est Deus, scriptura nos apertè decipiat. Quid enim clarius quam tôt utriusque lestamenti testimonia quibus prœexistentia ac divinitas Christi praedicantur. Conatur illa quidem testimonia Faustus socinus eludere; sed legi non possunt sine indignatione quaecumque de hoc argumento scribit, adeofalsas et ineptas interpretationes adhibet.

12. Ut autem catholica de existenliâ Trinitatis fides ad versus oppositas haereses clarius appareat, dicimus contra Sabellianos, très in Deo personas esse realiter distinclas; contra Arianos, filium Dei esse verum Deum ac consubslantialem Patri; contra Macedonianos Spiritual sanctum esse ejusdem cum Pâtre et Filiodivinitatis participera ; contra Tritheitas, non triplicem tribus personisdivinis naturam, sed unicam competere; denique contra Grœcos schisrr.alicos, Spiritual sanctum non à solo Pâtre, sed etiam à Filio proeedere, adeôque nihil esse causae cur de additione vocis Filioque, factâ à latinis symbolo Constanlinopolitano, conquerantur.

Harum conclusionum veritatem, Deo duce et auspice Maria, propugnabit Jacobus le Royer Cenomanensis, in Henricœo Flexiensi Collegio S. J., die 28 Julii 1696, matutinis horis.

Flexiae, ex typographia viduae Georgii Gi i veau, typographi régi i et Henricaei Collegii Societatis Jesu.

LOGICORUM 1

Page 1