EX L0G1CA ET MORALI
I. Cartesius ex metaphysicâ suâ 1. part, princ. Num. 1. 2. et seqq. et médit, ad inveniendam regulam veritatis in omnibus nostris judiciis perperam nos de omnibus dubitare jubet, etiam de iis qua) anteà pro maxime certis habuimus, etiam de maihematicis demonstrationibus, etiam de primis principiis quae hactenùs putavimus esse per se nota.
II. Quam veritatis regulam statuit, ea continetur geminâ propositione : illud est verum quod distincte cognc-so, et Deus non potest esse deceptor\ ex duabus illis regulis Cartesius primam malè statuit, positam destruit; alteram nullo modo probat : in probatione utriusque suae regulae circulum admittit.
III. Scientia et error circa idem esse non possunt in eodem intellectu, nec opinio immediata simul esse potest cum scientia in eodem intellectu circa idem, nec opinio etiam mediata, quae semper cognoscitur ut opinio, et quae pugnat contradictoriè cum scientia, si non ratione dicti saltem ratione modi.
IV. Philosophia moralis, si nomen spectes, est sapientiœ studium quatenùs sapientia versatur circa mores; definitur habitus verâ cum ratione activus circa ea quae homini bona vel mala sunt.
multiplex est definitio boni, praef'erenda ea est, quae est divi Thomae reponentisboni essenliam in perfectione, juxtà quam bonuni definitur id quod est pcrfectum.
V. Ut geminus est actus voluntatis, nempè amor et odium, geminum quoque est objectum, nempè bonum et malum ; certum est posse voluntatem amare bonum, et odisse malum . Certum est aliquo sensu posse amare malum quod in se ut malum, sed sub aliquà specie boni, non potest tamen amare malum sub ratione mali.
VI. Omnia creata sunt propter aliquem (inem. Deus est finis omnium rerum, juxtà illud sapientis, omnia propter semelipsum operatit* est Dominus; neque potuit alium sibi finem proponere ultimum, cum nihil illo sit melius, undè finis est entium et naturalium et rationalium. Possunt esse duo fines totales respectu aliquarum adionum.
VII. Solus Deus potest esse beatitudo hominis objectiva. Beatitudo for m al is non est posita in solà Dei visione; non consistit in solo gaudio, nec in solo amore, nec in utroque separato à visione ; quia neuter actus est possessio objecti, sed consistit beatitudo essentialis in visione Dei fruitivâ.
VIII. Statum naturœ purae quoad viam esse possibilem potentià Dei ordinatâ, si authoritatem consulas, constare débet; ejusque possibilitas ratione probari etiam potest. Saltem probabiliter est possibilis quoad terminum, in coque homo haberet beatitudinem ordinis merè naturalis quse videtur posse satiare appetitum hominis.
Harum conclusionum veritalem, Deo duce, et Auspice Dei para Virgine, propugnabit Paulus Vrigné, Susannensis (La Suze), in regio Flexiensi collegio S. J., die 22 maii 1688, à quarlâ ad vesperam.
Pro exercitatione publicâ XXIV.
Flexiae, ex typographiâ viduae Georgii Griveau, typographi regii et Henrieœi Collegii Societatis Jesu. 1688.
N. B. Cette thèse se trouve à la bibliothèque publique deJLaval.
FIX^E ANDEGAVORUM
SENATUI J
Quam praeclarè Musis, ac ipsi potissimùm Sapientiae cum Themide conveniat; qualemque et quàai mutuam sibi vicissim quotidiè opéra rependant vestrûm neminen ignorare arbitrer.
i. Cette thèse, soutenue par Louis-Alphonse-Ignace delà Tremblais, de La Flèche, le H juillet 1700, est imprimée sur soie de Chine. La gravure, encadrement compris, a 98 cent, de hauteur et 65 de largeur.
Dans la partie supérieure, au-dessus d'une corniche grecque, est représentée l'apothéose de saint Louis. Notre-Seigneur, portant sa croix, soutenu par des Anges et accompagné d'Archanges, apparaît au saint Roi, agenouillé devant un autel. Le Roi est coiffé d'une perruque Louis XIV et couvert d'une armure d'empereur romain par dessus laquelle est à d^mi drapé le manteau royal fleurdelisé, doublé d'hermine. Derrière lui, au premier plan, sur une table, la couronne royale, le sceptre et la main de justice; au second plan, un trône sans aucun style, et au pied du trône, le bouclier rond, le casque et la lance des héros grecs; devant le Roi, à terre, le glaive et le livre des lois; puis trois petits anges joufflus, tenant la couronne d'épines et les clous.
Au-dessus de cette scène, à droite, au second plan, le Père Eternel soutenu par des chérubins peu idéalisés; le Saint-Esprit sous la forme d'une colombe; à gauche saint Michel ayant à la main l'étendard de France; trois anges envolés, l'un portant la couronne royale fleurdelisée, les deux autres, l'écu aux trois fleurs de lys d'or; au milieu, un peu en arrière, la cour céleste. A gauche de la gravure, dans le lointain, l'embarquement des Croisés.
La corniche grecque qui sépare l'apothéose de saint Louis de la thèse, est soutenue de chaque côté par trois colonnes corinthiennes formant encadrement. Sur des cartouches qui ornent les colonnes, on a représenté la justice, la théologie, les sciences physiques et naturelles. Enfin, l'entrecolonnement est occupé par une ample draperie sur laquelle se lisent le discours d'invitation et la thèse du candidat.
Cette précieuse thèse nous a été communiquée par le R. P. dom Martin de la Trcmblaye, bénédictin de Solesmcs.
Prœsides Illustrissimi amplissimique senatores.
Nequeverô frustra est quod inermem illam atque inibellem, c&cam hanc atque obscuro quodam velatam diademate, finxêre quondam veteres : hanc nimirùm illa si régit, hœc illam vicissim districto illo, quem gerit, ense tuebitur. Immo et vestrûm certè scio esse neminem, qui, quantum ipsi jura et patriae leges debent, tantumdem ipse prior Apollinis artibus, ac nostree imprimis philosophiae debere sese non fateatur. Quâ enim, amabo, ope aliâ, quâ aliâ arte atque industrie, tantam in dijudicandis litibus, in evolvendis explicandisque legibus tantam, tantam denique in dirimendis controversiis, in vitandislitigantium ambagibus, in enucleandis, ut ità dicam, verborum forensium tricis, tanto clientium ac totius reipublicae bono, laudem comparastis? Quam aliam olim ducem ac magistram secuti sunt Gualterii illi, Marsolerii, Pontii, Monteharti, caetera illa demùm senatûs vestri lumina, primique, ut ità loquar, curise vestrae conscripti Patres? Quos partim ex Augustissimo Aremoricorum Senatu, partim ex nobilissimis quibusque regni, ïuronum scilicet, Cenomanensium. atque Andegavorum Curiis accitos prœire vobis exemplo voluit inclytissimus ille Rex Henricus Magnus ; ac Fixensibus, quos peculiari quodam suos esse nomine dictitabat, sanctè atque intégré, ut et vos hodièque facitis, populis jura dare. Quod si tanta Themidem inter et Sapientiam ubique gentium intercedit affinitas; quanto firmior et quam potiori hic inlercedere jure debeat lycaeum inter et forum, curiam inter atque Academiam societas? Utpote quae iisdem ambae gaudent primordiis, eodem ambae Régis atque authoris nomine gloriantur. Quandiù scilicet Henrici Magni, quandiù Henricjei Musarum palatii vigebit memoria; tandiù et Henricjei, ut ità dicam, senatûs dimanabit ad posteros honorifîca recordatio. Ecquid itaque mirum est, Senatores Amplissimi, vestris si vicissim laudibus sacra haec hodiè Musarum palatia personent; cum illarum jarn anteà toties, ac hujus Academiae nomine potissimum, ipsa Themidis adyta, et tota undique Curiœ vestrae atria personuerint ? Ecquid sapientius facere ipsa possit Sapientia, quam si lites, quibus illa non caret, vobis quoque hodiè dijudicandas offerat? Quid statuatis, expectabimus, et eorum ultrô acquiescemus oraculis, quorum ex voce tôt fata populorum suspensa sunt, quosque controversiarum suaruni arbitros sapientissimus quisque deposcat. Ut enim in consecrandis vestro nomini his thesibus, sic et in iis propugnandis, atque adeo in hoc integro, quod absolvo hodiè, studiorum curriculo, id
semper habui in votis potissimùm, ut vobis scilicct œquissimis dotum omnium ac scientiarum aestimaloribus placercm ; et eo, quem apud vos parens atque atavus obtinucre, loco dignum me, quâ fîeri possct, exhibercm.