V. — De mundo et Cœlo
1. Mundus existit unicus, potest esse multiplex : nec animatus, nec aeternus. Quae sit illius setas vix chronologi definiunt : Automno creatum probabilius. Quoad entia successiva et permanentia potuisse creari ab aeterno ex notione creaturœ répugnât.
2. Recentioris systema de mundi fabricâ falsum est : multiplici ex capite parum videtur catholicum : nec ejus principia, quae deprehenduntur, salis explicant. Postulata, axiomata falsa, corollaria nec inter se, nec cum suis principiis coheerentia complectitur.
3. Copernici hypothesis de terrœ motu non est hœretica; non vacat tamen nota temeritatis. Systema Ptolomaai ex variis observationibus astronomicis circa motus planetarum non concentricos terra videtur impossibile.
4. Thiconicum systema anteponendum reliquis. Tota regio cœli planetaria ftuida est. Firmamentum non esse solidum argumento multiplici probabilius. Tressaltem esse cœlos scriptura innuit. Illorum augeri vel minui potest numerus.
5. Corruptioni obnoxios esse planetarum, fixarumque cœlos, quidquid veteres super eâ recensuerint, est probabile ; motu diumo convertuntur ab ortu in occasum. Sunt sph&erici, neque scripturse, aut Sanctorum Patrum hâc in parte sententia rejicienda.