‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 124 sur 165 · IV. — De affect. corporis naturalis · texte numérisé non relu

IV. — De affect. corporis naturalis

1. Quantùas inest inseparabilis corpori in statu naturali posito. Illam consentaneè minus Eucharistiae mysterio veteres nominales, et recentior exponit sine qualitate externâ accidente absoluto, non satis tutô super eâ re Tridentinum explicalur.

2. Nullœ sunt in corporibus continuis physicœ atomi, sive praeditae partibus, sive partium expertes, nulla minima. Sed pars quœlibet in decrescentes et extensas potest semper dividi ; neque sunt dislinctae actu, sed sola divisio vel designatio distinctas constituit.

3. Infinitum creatum nullum admitti débet ; quod ex limitatione creaturis essentiali repetatur, contradictio maxima. Locus est superficies concava corporis ambientis immota; et duo corpora in eodem loco, et potest unum eodem tempore pluribus in locis esse extensum.

4. Vacuum grandius est possibile : actu existere nullae macbinae comprobant. Vacuola phaenomenis naturae exponendis inutilia rejicimus. Motus est correspondentia mobilis diversis loci partibus : non est essentialiter reciprocus, nec ullis interruptus morulis.

5. Repetitur velocitas et tarditas motus ex spatio et tempore quo conficitur. Nova motus productio non nocet immutabilitati Dei. Corpus à se non movetur. Nec aëris recursus, nec qualitas impressa, sed actio projicientis radicaliter causa est motus continuati.

Page 1