DE MUNDO ET COELO
Mundus, quem non extitisse ab aelerno sed initium per creationem à Deo accepisse fides nos docet, tàm secundùm entia permanentia quàm successiva potuit esse ab eeterno. Astra sicut et Firmamentum non moventur ab ullo principio intrinseco sed ab intelligentes.
Quamvis eœli et astra non constent ex elementis, non sunt lainen simpliees substantiae , habentque materiam ejusdem speciei cum nostrate subeunari. Sidéra omnia figuram sphœricam obtinent, non tamen niathematicè perfectam.
Autoritas apostoli très tantùm cœlos astruit. Primùm est planetarum cujus fluiditatem astronomie* observationes evincunt, alterum firmamentum cujns firmitudinem satis nomen indieat, tertium empyreum, à quovis cœlo sidéra omnia speciè distinguntur.
Sidéra agunt in hœc inferiora per solum lumen suum absque ullis influentiis ab illo realiter distinctis, lieet non sit necessarius siderum influxus ad omnes generationes aut corruptiones horum inferiorum, secluso tamen illo influxu quàm plurimse generationes earum quœ jàm fiunt, omninô non fièrent.
DE ELEMENTIS
Elementum est corpus simplex ex quo primo inexistente alia corpora componuntur et in quod ultimô resolvuntur. Ex ejus defmitione patet dari tantùm quatuor nempè ignem, aërem, aquam et terram, non plura nec pauciora.
Etsi non omninô improbabile sit habere omnia elementa eamdem specie formam substantialem, multô tamen probabilius est eadem elementa suas proprias substantiales formas à qualitatibus realiler distinctas obtinere.
Ex his unum quodque potest quodlibet aliud in se immédiate eonvertere, licet communiùs accidat, et longe faciliùs sit ut cognata elementa quœ et symbolica dicuntur, ex se invicem quam ex assymbolicis immédiate generentur.
Potest unum elementum agens in aliud assymbolicum in aliquod tertium converti, imô eliam duo ex mutuâ actione in se invicem possunt in aliquod tertium specie ab illis distinctum converti et transmutari.
Calor, frigus, humiditas, et siccitas sunt primœ qualitates eaeque activai. Sic benè defmiuntur, contrarietates sive qualitates contraria? quae neque ex aliis contrarietatibus neque ex sese invicem fiunt, sed ex iis caeterse oriuntur.
Contrarietas elementorum ut aër sit naturâsuâ calidus postulat, eliam si ex accidenti sit frigïdus. Cuilibet elemento in suo naturali stalu constituto convenit una qualitas in octavo gradu, altéra in excellente
Symbolicae quœcumque qualitates sunt ejusdem speciei; gravitas et levitas non distinguntur realiter à temperamento primarum qualitatum. Gravia elementa in propriis locis gravitant et levia levitant.
Licet sententia Gopernici de quotidianâ revolutione terne circà proprium centrum deque immobilitate solis falsa sit et temeraria, non potest tamen ullis popularibus experientiis sufficienter impuçnari.
DE ORTU ET INTERITU.
Terminus formalis generationis nihil aliud estquam ipsasubstantialis forma, corruptionis verô ipsa ejusdem formée. privatio. Generatio sicut et corruptio sunt actiones naturâsuâ instantanée.
Multô probabiliùs certiùsque videtur in corrupiione substantiarum non dari necessario et semper resolutionem omnium accidentium usque ad materiam primam, sed posse aliqua accidentia rémanent eadem numéro in genito quœ priùs fucrant in corrupto.
Vaiietas et pulcliritudo universi postulat ut naturalitcr à priva tione ad habitum non detur regressus. Causa cur natura tantoperè à vacuo abhorret rébus omnibus agendi in distans potestatem denegat.
Elementa non rémanent in mixto actu et formaliter, sed potentià et virtute tantum. Principalis et adaequata causa efficiens earum formarum quœ ad piaesentiam hornogenearum producuntur, sunt istas interdum, et interdum solus Deus.
CONCLUSIONES LOGIC^E
Stricte loquendo duse sunt tanluni cathegoricse, substantia scilicet et accidens. Substantia est ens per se existens, accidens verô ens existens in alio tanquàm in subjecto.
Quantitas Aristoteliea et vulgaris est exlensio partium extra se invicem impenelrabilium impenetrabilitate formali et actuali. Nulla est relatio transcendentalis aut essentialis suo fundamenlo, sicut et vix ulla ab hoc realiter distincta.
Has conclusiones, Deo favente, propugnabit Joannes Tournemyne de Campzillon Armorieus, Academiœ Princeps, die 23 Febniarii an no 1642.
Flexiœ, apud Georgium Griveau, Typographum Regium et Hemïcœi Collegii Societatis Jesu.