THESES DE UNIVERSA PHILOSOPHIA
Propugnatœ an. D. 1090 A Paulo Vrigné in Henricseo Collegio Flexiensi Societatis Jesu.
logioe:
I. Logica habitualis acquisita pure practica est virtus mentis secundum omnes suas partes, revocari débet ad unam è quinque virtutibus mentis quas assignat Aristoteles, scilicet ad artem propriè ac simpliciter dictam ; quod tamen non impedit quin illa possit dici intelligentia seu habitus piïmorum principiorum.
II. Objectum ejus materiale primarium sunt très mentis operationes praecisè sumptae; formate est dirigibilitas operationum mentis per praecepta certa et evidentia, attributionis sunt très mentis operationes formaliter ut rectae, et non sola demonstratio ; nam œquè la et 2a pertinent ad objectum attributionis ac 3".
III. Certum est quod prima? mentis operationi simplici conveniat veritas, certum est etiam quod ipsi conveniat falsitas, si quis stans procul à sylva videat hinc prodeuntem lupum, et similitudine deoeptus appréhendât canem, habet apprehensionem falsam, non (amen quia représentât canem cum deberet repraesentare lupum.
IV. Intellectus nunquam judicat sine régula veritatis, quae in judiciis necessariis est idearum claritas percepta ab intellectu, in contingentibus est illud judicium (sensus perraro fallunt). Cartesius ad inveniendam regulam veritatis perperam nos de omnibus dubitare jubet.
V. Quam vcritatis regiilain statuit, ea continetur geminâ propositione : illud est verum quod distincte cognosco, et Deus non potest esse deceptor, primam regulam malè statuit, positam destruit, alteram nullo modo probat, circulum admittit in probationc utriusque sua? régulée, quse omninô regïcienda est.
VI. Cum Aristotele admittimus très tantum figuras pro triplici dispositione medii termini cum duobus extremis; 4a dicta ab auctore Galeno Galenica non difiert à la essentialiter. Scientiaet opinio non possunt stare simul; asserendum est contra scepticos dari scienliam, si nomine scientiœ intelligatur cognitio certa et evidens.