‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 144 sur 165 · MORALES · texte numérisé non relu

MORALES

I. Philosophia moralis si nomen spectes, est sapientiae studium quatenùs sapientia versatur circa mores, definitur habitus verâ cum ratione activus circa ea quai hominis bona vel mala sunt. Voluntas potest amare bonum et odisse malum, aliquandô amat malum, non potest tamen illud amare sub ratione mali.

II. Solus Deus potest esse beatitudo hominis objectiva, formalis non ut posita in solâ Dei visione,* quia neuter aclus est possessio objecti, sed consistit beatitudo essentialis supernaturalis alterius vitae in visione Dei fruitiva.

III. Statum naturse pura3 quoad viam esse possibilem potentia Dei ordinata si authoritatem consulas, constare débet; ejusque possibilitas ratione etiam probari potest. Saltem probabiliter est possibilis quoad terminum, in eoque homo baberet beatitudinem ordinis merè naluralis, quœ videtur posse satiare hominis appetitum naturalem.

IV. Essentia libertatis consistit in inditîerentiâ activa, malè stoici ejusmodi indifferentiam propter Dei prœscientiam negarunt, malè Cicero negavit propter libertatem hominis prœscientiam Dei. Nihil contra libertatem concluditur ex eo quod duarum propositionum singularium de futuro contingenti altéra sit determinatè vera, altéra sit determinatè falsa.

V. Nihil nocet indifferentiae activai voluntatis quod illa eligat semper melius relative ad affectum in ea dominantem immédiate ante actum liberum; non quaslibet cognitio boni sufficit ad libertatem, sed praerequiritur ad usum libertatis judicium practicè practicum, quod non nocct indifferentiaî activée.

VI. Malè Ethnici voluntatem hominis fato nescio cui subjecerunt, non audiendi sunt astrologi judiciarii, qui syderibus ineluctabilem potestatem in hominum voluntates tribuunt, vana est ars prsedicendi

îv 25

actus incerlos et pendentes ab hominum voluntate. Nulli dantu] actus indifférentes in individuo, per accidens plurimi sunt.

Page 1