METAPHYSIQUE
I. Vox illa ens non est aequivoca à casn respecta Dei et créatures ; nec est analoga analogia proportionis, nec altributionis, sed est univoca; idem dicendum de illa voce, ens, respecta substantiœ et accidentis, quid senserit in eâ quœstione Aristotcles, non patet. Quippe illam vocera, modo univocam modo aequivocam dixerit.
H. Dantur relationes reaies, quae non distinguntur realiter à fundamenlo. Deus habet relationem realem ad creaturas, gradus metaphysici non distinguntur nec realiter, nec virtualiter, nec formaliter ex naturâ rei. Hinc rejicimus prœcisiones objectivas, formales admittimus quibus unus conceptus rei habetur aliis per quos potest cognosci non habitis.
III. Universale ita dictum est quasi unum versus alia,id est unum respiciens alia multa, heec definitio omnium optima est; usitatior aflerri solet : unum aptum inesse multis univocè et divisim ; non omnes hanc definitionem inlelligunt eodem modo. Scolistœ cum Thomistis volunt hanc vocem (To inesse) idem significare ac inexistere.
IV. Nos cum nominalibus volumus hanc particulam (To inesse) nihil aliud significare quam praîdicari, sive inesse per prœdicationem. Unde existimamus illos conceptus esse universales; non item naturam sive antè opus mentis, ut Scotistœ, sive post opus mentis ut Thomistœ volunt, universale in essendo idem ac in prœdicando.
V. Universale fit per eam operationem per quam reprcesentalur natura sine differentiis. Dura est universale in reprœsentando, est etiam universale in praedicando per eam operationem, per quam repiËesentatur sine differentiis, non est tamen proxime prœdicabile nisi per nolitiam comparativam termini universalis cum ejus inferioribus.
VI. Quaastio inter Nominales et alios philosophos, qui Reaies dicuntur, utrùm res prœdicentur per se immédiate, an Conceptus sint objectum immediatum picedicationis. Nos cum Nominalibus volumus res praedicari médiate in ipsâ praedicatione Gonceptuum, sed volumus primo et per se Conceptus prœdicari.