‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 145 sur 165 · PHYSIQUE · texte numérisé non relu

PHYSIQUE

I Duo sunt prima principia intrinseca essentialiter constitutiva corporis naturalis in facto esse, eaque sunt materia et forma substantialis; cum Aristotele admittimus corporis naturalis in fieri tria principia materiam, formam et privationem, motlo ea vox principium intelligatur ut débet.

II. Materia prima est ingenerabilis, incorruptibilis, est pura potentia passiva, indifferens ad quamlibet formam, naturaliter existere non potest sine forma, polest supernaturaliler existere sine illà, nec audiendi thomistae dum negant materiam primam non habere propriam existentiam, et consequenter non posse existere sine forma.

III. Proprietates formai quatenùs est principium corporis naturalis sunt oppositaï proprietalibus materiae, est enim generabilis, quod intelligendum de forma materiali, et non de spirituali, qualis est anima rationalis, est corruptibilis et definitur actus primus substantialis materiam primam informans et cum câ constituens corpus naturale.

IV. Caitesius mulla ingeniosè excogitavit, sed multô majora promisit quam reipsà prœstitit; promiserat ea physicae fundamenta, de quibus nemo verilatis amans contendere posset, cujus promissionis inanitatem, et modo et in decursu physicae demonstraturi sumus .

V. Refellenda videtur hypothesis Carlesii quod ejus elementa etiamsi essent possibilia non prima esse principia corporis naturalis, anima belluarum est aliquid cognitione praedilum, et consequenter non potest ex principiis constare quae sunt pura materia. Maie belluis vim cognoscendi adimit Cartesius.

VI. Doctrina Carlesii de lumine non potest stare cum ejus principiis, nec ea quam tradit de motu planetarum et terrae, quae etiam docet i Ile cum levitatc et gravilate corporum non benè conveniunt cum ejus principiis, undè merito dixerim doctrinam illam Gartesii quem solum et non Cartesianos hic impugnamus, nec ut thesim nec ut hypothesim admittendam.

Page 1