‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 149 sur 165 · PARS PRIMA · texte numérisé non relu

PARS PRIMA

Homo ad christianœ Religionis cutifessionem adducendus.

Theologo hominem rationis compotem ad christianœ Religionis confessionem adducere cupienti quatuor preestanda sunt. Scilicet illi demonstranda est; 1° Dei existentia; 2° Religionis christianœ facla à Deo revelatio; 3° solius illius Religionis christianœ à Deo revelatœ veritas; 4° denique illius verœ Religionis ampleclendœ ■nécessitas. Hœc autem omnia à nobis prœslabuntur, dum Dei Mundi Creatoris et Rectoris existentiam contra Atheos, dum Deus religionis christianœ revelatorem contra Deistas, dum solius Religionis christianœ veritalem contra Judœos, Idololatras, Mahumetanos, dum Deo loquenti, et voluntatem suam manifestanli parendi necessitatem contra Tolérantes astruemus.

Adversùs Atheos,

Dei nomine intelligimus tins increatum, infinité perfectum, et plané distinctum ah aspectahilis hujusce Mundi universitate cujus Creator, Conservator et Rector est. Apage ergô veterum Philosophoium insanum Dogma, qui universalem quandam an imam Mundo infusam, Mundique t'ormam et partem delirabanl. Apage impium simul ac portentosum Spinosœ systema, unicam in Mundo substantiam agnoscentis. Deum qualem depingit novus ille Atheismi Magister, sana ratio respuit; Deum è contra qualem nos exhibemus existere, innumera suadent argumenta; inter quœ illud seligimus, quod ex Mundi creatione et sapienti ejus administratione Deus ipse centies Judœis proposuit in sacris Litteris.

Advenus Deistas.

Religio christiana si à Deo revelata est, divina est ; Deus enim solius divinse Religionis author esse potest. Jam vero inter varia illa argumenta, quibus Religionis christiana? divinitas et revelatio probantur, prsecipua sunt miracula. Miraculum definimus eventum contra générales leges, quibus divina Providentia Mundum administrât. Tarn cerlum est miraculum esse possibile, quàm certura est Deum posse aliquid proponere credendum hominibus, quod sola ratio non edoceat. Miraculum divinum de se est sigillum Dei quo munitur Doctrina in cujus confirmationem fit. Undè si in confirmationem Religionis christiana? facta sunt vera miracula, eaque divina, Religio illa verè divina ac revelata est : atqui in confirmationem Religionis christiana? vera facta sunt miracula, eaque divina : ergô Religio christiana verè divina ac revelata est.

Advenus Judœos.

Adversus Judaeos Religionis christiana? veritatem negantes valere posset argumentum, quod ex miraculis in confirmatione christiana? Religionis patratis depromimus, nisi haberent et ipsi suam Religionem miraculis approbatam : quod cuqi ipsis assentiamur, unum superest, ut eorum Religio, vera pro tempore suo, jam christiana? cessent. Instituendum igitur adversus Juda?os argumentum ex ipsâ eorum Religione deductum. Messias Juda?is promissus non potuit esse author falsa? Religionis : atqui Religio christiana Messiam Juda?is promissum habet authorem : ergô etc. Majorem ultro concedunt Juda?i, Minorem demonstrant vaticinia Jacobi, Danielis et Aggeei.

Argumentum ex Prophetiis.

Neque est quod excipiant Judœi, non constare ipsos inter Christianos de modo, quo legenda sunt et exponenda haec vaticinia. Facile

enim refellunlur isto, quôd ad hominem dicitur, argumente* : vol impleta sunt, vel nunquam implenda; quôd nunquam implenda sint,negabunt profectô Judaei,quibus persuasum est suos libros Deum habere authorem : atqui tamen eorum implendorum tempus praeteriisse certum est : ergô cum fuerint implenda, impleta sunt. In quo autem, nisi in Jesu Nazareno? ostendant alium Judaei, vel eum agnoscant in quem omnia cadunt, quae Messiam praenuntiant.

Adversùs Vaganos et Mahumetanos.

Sunt et alii Religionis christianae hostes, Pagani scilicet et Mahumetani. Sed quibusnam armis Religionis christianae veritatem infringent? nunquid facta esse miracula verè divina in Religionis, quam defendimus confirmationem inficiabuntur? sed quae protulimus miracula, ea omnia habent quae ad miraculum verè divinum desiderantur; insuper referuntur ab authoribus omni fide dignissimis. Stet ergô fixum et ratum Religionem christianam et quidem solam esse divinam. Vel enim sola Religio christiana divina est, vel credi potest Polytheismo, Deismo, Mahumetismo : sed credi non potest Polytheismo cum repugnet, Judaismo cum Messias advenerit, Deismo cum constet existere Religionem revelatam, Mahumetismo denique cum Mahumetes probare non potuerit Religionis, quam supponebat, divinitatem : ergô sola Religio christiana divina est.

Christianœ Rehgioniis amplectandœ nécessitas.

Ex divinitate christianae Religionis proprià semel cognitâ, sequilur illius amplectendaenecesssitas. Dei enim nomine proponitur non tantùm ut vera, sed ut sola aeternae salutis via ; quae proinde sine salutis aeternae dispendio non possit vincibiliter ignorari, sufficienter proposita negligi aut respui. Vel ex hoc unico argumento ruit laxior illc Tolerantismus varia variis in locis nomina sortitus, quae cunctas inter se Religiones conciliari posse eontendit; quippe unius Dei cultum merè naturalem dum exigit aut videtur exigere, caetera vult haberi indifferentia, et unius cujusque arbitrio permitti. Itaque quam certum est Religionem christianam esse divinitùs revelatam,

tam certum est cœteras Religionesesse falsas, iisque abjectis ad christianam Religionem esse confugiendum.

Ecclesiœ Christi exUtentia. Ipsius notœ.

Quœ modo diximus de christianae Religionis existenlià, illiusque amplectandœ obligatione ad consummationem usque sœculorum permansurâ, stare non possunt quin statim intelligatur existere soeietatem hominum veram Christi fidem profitentium. At quomodô inter societates, quœ christiano nomine gloriantur, dignoscetur vera illa societas quœ Christi Ecclesia est, et quœ sola veram Christi fidem profitetur? tam facile dignosci débet et utique dignoscitur, ut nullius attendentis oculos fugiat. Notœ igitur verœ Christi Ecclesiœ debent esse cognitu-faciles, hominum etiam rudiorum captui accomodatœ, et saltem simul sumptœ solius verœ Christi Ecclesiœ ita propriœ, ut eam. à quâlibet sectà christianœ societatis nomen prœferente. distinguant. Taies sunt hœ quatuor nota) : Unitas, quœ posita est non tantùm in professione unius ejusdemque fidei, sed etiam in uno regimine sub uno capite visibili; Sanctitas, Catholicitas et Apostolicitas. Hœ verô notœ seu proprietates conveniunt illi societati, quœ Romanum Pontificem ut Ecclesiœ Christi caput visibile agnoscit, ac proinde Ecciesia Romana sola vera est Christi Ecclesia.

Adversùs Tolérantes.

Quam modo ostendimus in Ecclesia Christi lidei unitatem, ea apertè destruit Tolerantissimum, quem his extremis sœculis intei ipsos Christianos invehere conatus est Juriœus. Voluil ille scilicet nobis obtrudere Ecclesiam Christi, sinusuocompiehcndentem societates omneSj quœ non errant in articulis, ut vocat, fundamentalibus. At quis, admissâ semei christianœ Religionis veritate, taie monstrum non horreat? nam prœter quam quod vera fides, verus Dei cultus haberi non potest in sectis, quœ contradictoria sentiunt, et sequuntur in praxi, arbitraria est ac proinde fulilis distinctio inter articulos fondamentales et minus prœcipuos; et in sensu Juriœi, aliorumque cum eo sentientium à nullo homine verè christiano admissa, aut

admittenda. Verùin etiam si, quod tamen falsum est, talis distinctio admitti posset, saltem Tolerantibus disquirendum superest quœnam régula articulos illos fundamentales à non fundamentalibus discernât.

Regulœ Fidei.

Taleni regulam inquirenti se oflerunt judicandi regulœ, Scriptura sacra, Traditiones, Ecclesiae judicium. Scriptura sacra certè infallibilis est in his quae clarè continet. Sed solam non sufficere, in multis quippe obscuram probant ipsa Protestantium de vero ejus sensu altercantium, perpétua dissidia. Traditiones admittendas 1, et pari pietatis affectu ac reverentiâ suscipiendas declaravit Goncilium Tridentinum. At ubi de verbo Dei, tum scripto, tum tradito lis oritur, quis ejus arbiter, quis judex? non certè privatus cujusque spiritus, quem qui crédit, fanaticam inducit quidvis sentiendi licentiam, tôt Religiones quoi hominum deliria consecrat, non examen doctrinal multis absolutè impossibile, nulli oerla judicandi régula.

Régula Fidei animata.

Est igitur aliquis tidei judex necessarius. Judex iste débet esse visibilis, ut omnes ab eo responsa pétant; perpetuus, ne unquam deficiat Ecclesia ; infallibilis, ne unquam erret. Talem Ecclesiœ providit Christus. At quibus hanc authoritatem credidit? non imperitae Laïcorum multitudini unanimi clamore judicium ferenti ; non simplicibus Presbyteris, Parochis etiam, aut Doctoribus; sed Summo Pontifici, solisque cum eo Espiscopis quos 2 Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei. Summo vero Pontifici Pétri successori, et Christi in terris Vicario, cui personà Pétri dictum est à Christo : 3 pasce oves meas, et <* confirma fratres tuos. Huic etiam fide certum est collatum esse à Christo primatum, ratione cujus 5 sollicitudenem universœ Ecclesiœ ex muneris sut officia débet 6, pro supremâ potestate sibi in Ecclesia universâ tradità.

i. Sess. 4. - 2. Actu 20. 28. — 3. Joaii. 21, 17. - 4. Luc. 22, 32. - 5. Corn-. Trid. Sess. 24. c. 1. do reforu.. — 6. Id. Sess. 14. c. 7.

Judicii infallibilis forma et essentia.

Quam certum est supremi illius judicii sententiam deerctoriam esse et infallibilem, tam certum est quod ei semel lata? et eognitae, inlerno mentis assensu esse acquiescendum. Hinc sequitur quod latâ semel definitione, sive à Concilio generali, sive ab Ecclesiâ dispersa, jam non sit disquirendum, an aliqua ex conditionibus necessariis tali judicio defuerit. Hanc enim disquirendi licentiam permittere, quid aliud esset, quam ipsas supremi judicii definitiones labefactare, et ipsam Christi per Ecclesiam docentem pronunciantis Providentiam in dubium revocare? forma verô ejusmodi definitionum dogmaticarum perinde légitima est, sive propositiones damnatœ sua singulae censura propriâ notentur, sive ut aïunt, in globo, ac cum censuris respectivis proscribantur.

Facta dogmatica, formularia.

Ostendimus Ecclesiam docentem esse infallibilem in definitionibus dogmaticis ; at nunc subit qusestio his temporibus saepe agilata, an haec Ecclesiœ infallibilitas se quoque extendat ad facta, quœ ideô dicuntnr et sunt dogmatica, quod sint connexa cum dogmate. Hic potissimùm agilur de sensu obvio Textuum etiam non Ganonicorum, et quœritur an Écclesia sit infallibilis in assequendo ejusmodi sensu. Hanc quaestionem affirmative définit tum ipsa Ecclesiae praxis, et prgeserlim trium Capitulorum damnatio in quintâ Synodo, tum valida rationum momenta, ex ipsis adversariorum argumentis aut concessionibus petita. Jam verô probatâ et admissâ tali infallibilitate, quis à nobis quœrat quo jure Ecclesia possit exigere formulariorum subscriptionem etiam juramento firmatam, et cum assensu mentis interno conjunctam ?

Ecclesiœ definitio, membra.

Unum jam superest exponendum de Ecclesiâ universim sumptâ, quid sit, et quinam ad illius corpus perti néant. Est autem vera Christi Ecclesiâ, ratione corporis et status exterioris, cœtus hominum ejusdem christianae fidei, eorumdemque Sacramentorum vinculo colligatorum sub legitimo Episcoporum, et prœcipuè Summi Pontifias regimine. Ad eam pertinent fidèles omnes baptisati, et Summo Pontifici communione conjuncti, vel si sint peccatores, vel si sint reprobi. Non pertinent Infidèles, Gatechumeni, Haeretici, Schismatici, Apostatse et Excommunicati manifesti,

Page 1