DE PECCATO
1. Peccati genus duplex distingui soletàtheologis. Aliud personale vocant, quod propriâ voluntate contrahatur ; aliud originale, quod ab eo tractum sit, à quo originem ducimus. Peccalum personale formale et propriè dictum nihil aliud est quam aclus contra regulani morurn libéré œiiimissus, hic autem commitli nullo modo potesl, quin semper, et cum ipso Deo, et cuni recta ralione pugnet.
2. Quatenùs porro cum recta ratione pugnet, philosophicum; quatenus pugnet cum Deo, theologicum appellari solet. Sed tum res una et eadem sub duplici diversâ ratione speclatur : non est enim pcccatum philosophicum, quod non sit theologicum, nec theologicum, quod non sit philosophicum. Hic autem peccatum potissimum consideratur quatenùs pugnat cum Deo, et theologicum est.
3. Peccatum hoc modo consideratum dicitur ab Augustino,lib. 22 contra Faust. Manichœum cap. 27, factum vel dictum, vel concupitum aliquid contra legem aeternam. Ab aliis dicitur esse aversio à Deo, et conversio ad crealuram. Hoc autem saltem habet utraque illa definitio, quod rectè exposita omni et soli definito competat, et idcircô non immeritô usurpatur à theologis.
4. Causa effectrix pei-sonalis peccati alia nulla potest esse, quam creatura intelligens ac libéra. Ejusmodi peccato nullus plané locus est, ne in statu quidem naturœ lapsae, ubi deest vera indifferentia» libertas, quâ peccatori liceat abstinerc à peccato, si voluerit. Qui con tendit Augustinum aliter sensisse, errorem non ferendum tanto nomine tegere et temerè et frustra conatur.
5. Et haec quideoi de causa peccati. Si quaerantur effectus, hoc habet omne peccatum personale, ut maculam quamdam inurat animo peccantis ; eumque dignum aliqua pœna faciat. Macula ipsa quae est ipsum peccatum habituale, nihil differt ab ipso peccandi actu physicè quidem prœlerito, sed in effectibus moraliter persévérante, quantum salis est, ut creatura culpœ rea adhuc censeatur.
6. Ex peccatis personalibus alia lelhalia sunt, alia venalia, idque ex natura rei. Essentiale discrimen in eo positum est, quod peccatum lethale committatur contra legem Dei graviter obligantem, ita ut cognoscatur admilti non posse, quin incurratur odium Dei ; veniale vero pugnet cum eadem lege levius obligante, ita ut peccator leviter quidem displiceat Deo, sed odium tamen ejus non incurrat.
7. Hinc facile «oUigitur malitiam specie diversam utrique peccato, lethali ac veniali competere. — Quamvis autem peccati lethalis malitia atque gravilas maxima sit, inio superioris generis atque ordinis, si conferatur cum malilia et gravitate sive peccatorum venialium, siveinjuriarum,quotquot rébus crealis conferri possunt, ea tamen simpliciter finita, eliam in génère moris, existimanda est.
8. Peccatum lethale non condonatum ante mortem, puniri in altéra vita aeterna pœna tum damni, tum sensus, fide certumest. Hinc autem rectè coUigitur peccatum lethale consideratum sub ratione delicli puniendi, et comparatum cum pœna, quacumquc affici possit creatura, semper esse superioris generis atque ordinis. Nam si aliter se res haberet, pœnà aetcrnà puniri nequaquam posscl.
9. Certè qui contendunt libero Dei decreto graviores pœnas in peccata lethalia constitutas esse, quam ex sese naturâque sua mereantur, non sentiunt, ut par est, de bonilate et clemenliâ Dei. Qui vero peccati lethalis gravitati temporariam pœnam ex aequo respondere putant, et docent tamen illud ideo prœcisè merito puniri aeterna pœnâ, quod culpa aeternum duret, pugnantia loqui videntur.
10. Quod spectat ad peccalum veniale, puniri non polest aeternà pœnâ, ne conjunetum quidem cum lethali; ipsiusenim gravitati pœna simpliciter finita ex aequo rcspondet. Mutari non potest veniale in lethale, lethale in veniale, nec alterum in alterius locum succedit sine mutatione aliquâ in actibus voluntatis. Multa venialia simul conjuncta, lethale per se sola afficere nequeunt.
li. Et hactenus quidem de peccato personali. De Originali vero tria potissimum quaeri possunt : 1*> An sit, 2» quid sit, 3» quomodo traducatur. Esse peccatum originale quod Adami posteri à primo parente trahant, fide certum est. Quid sit ejusmodi peccalum diffcilis et perobscura quœslio est. Certè facilius hic confutatur quod propugnatur à plerisque, quàm statualur quid sit rêvera propugnandum.
12. Peccatum originale neque est solus realus pœn.ie, neque concupiscentia cum reatu; imo concupiscenUa, ne materiale quidem peccali illius diei debot, si propriè loqui velimus. Nam quae pauio durius videtur Auguslinus dixisse, benignius accipienda sunt. Non est privalio justitiaBoriginalis siipernaturalis, gratiaeve sandificantis, non est ipsum Adanii peccatum extrinsecè soiummodo imputatum.
13. Superest ut eodeni modo pronunciemus de peccalo originali quo de personali. Itaque speclari potest, vcl ut actuale quondam fuit, vel ut habituale nobis inesl antè baptismum ; sub quo posliemo respectu peccatum originale dici solet. Si spectetur 1° modo, est ipsum peccatum nostrum in Adamo, seu peccatum Adami, non qualenùs ejus solius physicè fuit, sed quatenùs fuit moraliter cujusque à posteris.
U. Quod si jam spectetur 2" modo, est idem peccatum nostrum in Adamo, quatenùs licet physicè praeleritum, persévérât tamen moraliter in suis effectibus, cui libet homini ante baptismum intrinsecis, quantum satisest, ut homo culpse reus adhuc censeatur. Punitur in parvulis sola pœna damni, non vero pœna sensûs ; imo probabilius est pœnam illam damni cum nullo dolore animi ac mœrore esse conjunctam.
45. Nullo modo dici potest peccatum originale physicè traduci,sive per libidinem seu concupiscentiam, sive aliâ quâcumque ralione. Sed dici débet traduci moraliter ratione pacli à Deo initi cum Adamo, vi cujus constitulus est Adamus veluti caput morale omnium poste rorum ; ila tamen traducitur moraliter ut necessaria sit generatio naturalis, tanquam conditio sine quâ peccatum minime Iraduceretur.
i6. Ex Adami posteris vianalurali gignendis, nemo plane est, qui in ipso non peccaverit, sicque contraxerit debitum subjacendi peccato originali, nisi speciali et plane gratuilo privilegio in primo instanli conceptionis ab eo peccalo contrahendo liberetur. Nullo autem modo probabile est ejusmodi privilegium alteri, quam soli Virgini Deiparae, aut concessum hactenùs fuisse, aut etiam unquam concessum iri.
Harnm conclasionam Veritas, Deo dace et anspice Deiparâ, propugnabitar in HenricsBO Flexiensi Goliegio S. J.
Flexiae, ex typographiâ viduas Georgii Griveau typographi regii et Henricœi GoUegii Societatis Jesu.