‹ Un collège de jésuites aux XVIIe & XVIIIe siècles [microform]: le Collège Henri IV de La FlècheChapitre 426 sur 476 · DE GRATIA · texte numérisé non relu

DE GRATIA

i, Ambiguum ex sese et ad multa pertinens gratiae nomen strictiiis hic accipitur, pro auxilio interiore homini divinitùs infuso ad agendum, ut oportet, ad salutem. Gratia sic accepta, alla habitualis est, alia actualis, de quâ potissimum hic agetur. Hœc autem gratia ex parle intellectus illustralio quœdam est quâ tollatur ignoratio veri ; ex parte voluntatis motio seu impulsio quâ tollatur difûcultas recti.

2. De gratia sic accepta, triadocet christiana fides, !<> eam esse impliciter necessariam ad agendum, ut oportet, ad salutem ; 2<» eam ita prœvenire quidquid boni sit ab homine, ut tam fidem, quam initium fidei tam bonam voluntatem, quam initium bonœ voluntatis antecedat ; 3» eam esse quae nihil officiât libero hominis arbilrio. i""» ex iis tribus impugnavit haeresis pelagiana, 2"" semipelagiana, 3um praedestinatiana.

3. Exorta est initio sœculi quinti pelagiana haeresis, autore Pelagio monacho, prœcipuis adjutoribus Cœlestio primum ac deinde Juliano. Pelagianis, prœ caeteris calholicis, restitere Hieronimus et Augustinus. Damnata est haec haeresis in variis conciliis, imo in synodo Diospolitana, quamvis patres hujusce synodi, delusi fraude et artibus Pelagii, eum re non satis expensâ calholicum esse pronuntiaverint.

4. Eamdem haeresim damnarunt Innocentius !«• et ejus successor Zosimus; licet is errore facti, non juris aliquandiu deceptus, meliùs

quam par esset, senserit de Pelagio atque CœlesUo, quos lamcn posleà damnavit. Eodem fere tempore in concilio Afiicano plenario, conditi sunt canones illi, qui concilio Milevitano vulgo tribuuntur. Deniquc haec haeresis in concilio Ephesino, unà cum Nestorianà

proscripta est.

5. Prœcipuus Pelagianorum error circa gratiam fuit, sublato originali peccato naturam sanam et integram sibi sufûcere ad benè agendum, et ad vitanda omnia plané peccata per solam naturalem possibilitatem. Multiplex deinde gratiae genus, à naturali possibilitate diversum, si» agnoscere professi sunt, peccatorum remissionem, vitam setemani, adoptioncm in filios Dei, exempluni X», legem et

doctrinano.

6. Denique probabilius est eos, saltem ubi damnatî sunt à Zosimo, agno visse gratiam interiorem ; sed quae menlem tantum illustraret, voluntatem reipsâ non afficcret ; nunquam darelur nisi ex praecedentibus meritis, et ad bene agendum utilis tantum esset, non simpliciter necessaria ; quod genus graliae, quia docet intellectum, voluntatem immédiate non movet, revocare solet Augustinus ad legem et doctrinam.

7. Eodem sœculo 5» emersit semipelagiana haeresis in provinciis Galliarum Lugdunensi, Arelatensi etViennensi, ac potissimum Massiliae, ubi offensi sunt nonnuUorum animi scriptis Augustini contra Pelagianos;ad quorum errorescum accédèrent proprius, semipelagiani appellali fuere. lis restiterunt Augustinus et Prosper, sed ita tamen, ut eos pro haereticis non haberent, nondiim diremplâ lileab ecclesià.

8. Dédit quidem Cœlestinus 1*™ epistolam ad episcopos Galliarum, quâscripla Augustin! contra Semi pelagianorum ausa tueretur;et circa finem 5^ sœculi damnata sunt à Gelasio 1° Opéra Cassiani alque Fausti, qui semi pelagianorum celeberrimi fuerant, et jam à vitâ excesserant ; verumtamen nonnisi 6° saeculo videtur haec haeresis apertè proscripta fuisse celebralâ, synodo Arausicanâsecundâ.

9. Praecipuus semipelagianorum error circa gratiam fuit, initium salulis seu fidei aut bonae voluntatis esse à solis naturae viribus, seclusâ omni gratiâ data per Christum ; in quo licet alii aliis tolerabilius erraverint, agnoverunt tamen onmes actus aliquos ex solà naturali possibilitate sine gratià profectos, quibus quisquis se discerneret ab aliis, gratiam supernaturalem certissimè consequetur.

10. A quo sane errore non satis nobis distare videntur theologi contcndentes facienti qu(»d in se est per solas naturae vires sine gratiâ, semper et ceilissimè gratiam à Deo concedi. Vulgare hoc dictum, sic intrepretari malumus, ut dicatur tantum modo Deus uberiorem gratiam semper et certissimè concedere facienti quod in se est, dum aliquâ saltem gratiâ, licet remissiore et dari vulgo solitâ, adjuvatur.

H. Praedestinatiana haeresis ex eodem ferè fonte, quo semipelagia-

na, nempe ex Augustin! libris malè intellectis et eodem ferè in loco, nempe in Galliis ortum habuit. In Africa quidem inter Adrumetini monasterii Monachos exorta contentione, quidam semipelagianos errores, quidam praedestinatianos aliquandiù propugnarunt, ut ex Augustini verbis coUigilur ; sed quia nulla fuit pertinacia, haereseos accusari non possunt.

12. Videtur probabilius hanc haeresim paulo antè Augustini mor< tem natam esse. Plané constat e&m grassatam esse annis consequentibus eodem saeculo 50. Hanc dudum extinctam instauravit sœculo 9*^ Gotbescalcus monachus, à quo nonnulli in fraudem inducti sunt. Sed extincta rursus pestis, ilerum in lucem prodiit posterioribus hisce saeculis opéra Vicleffi, Lutheri, Calvini et aliorum quorum hic nomini parcimus.

13. Damnata est haec haeresis saeculo 5® in Conciliis Arelatensi atque Lugdunensi, saeculo 9° in Concilio Mogontino 2", et in utroque Carisiaco, ubi nihil sancitumest, quod cum canonibus synodorum Valentinae alque Lingonensis non concilietur; denique recentiori memoriâ in concilio Tridentino. Quin etiam damnata videri potest multis summorum pontificum constitulionibus post Tridentinum datis.

14. Quos autem hic, Praedestinatianae haeresis aulhores et defensores numeramus,ii sane non eosdem plané sed di versos contra plerumque errores propugnarunt: id tamen omnibus commune fuit,cujus causa eadem à nobis praedeslinalianorum nomine appellantur, quod sublata prorsùs libertate indiflerenliœ in iis, quae ad salutem pertinent, soli divinae predestinationi, sanctorum mercedem, ac reproborum pœnam ascripserint.

15. Ut recta lot inter haereses teneatur via, et gratiae divinae mysteria facilius explicentur, tria hic potissimum à theologis explicari soient. 10 Quanta sit et quo pertineat gratiae illius nécessitas, 2° quae est ejus natura, 3" quibus et quomodo praeparetur et conferatur. Circa 1"°» haec probabiliora videntur : potest homo sine gratiâ interiore multa cognoscere de Deo, de bono et malo morali, de lege naturae.

16. Potest facere opéra moraliter bona, amare Deum super omnia bona creata amore naturali, leviores tentationes superare, et abstine're à quibusdam peccatis, licet non possit, saltem potentia morali, nec omnes, nec graviores quasdam tentationes vincere, adeoque nec abstinere aut ab omnibus, aut à certis quibusdam peccatis etiam formalibus. Quare temerè à quibusdam pronunciatur, omnia infidelium opéra peccata esse.

17. Duo tamen hic observanda sunt. 1»"° est potentiam illam, quam solis naturae viribus tribuimus, nunquam ad actum revocari, sine gratiâ aliqua efficaci, naturalis saltem ordinis ; quaeprout efGcax

est, dicenda sit spéciale beneficium. Alterum est, seclusâ omni gratiâdatâperCbristum, quœcumque fiuntabhomine nihil prodessc posse ad salutem, imo non esse dispositionem positivam ad gratiam supernaturalem.

iS. Homo divinâ gratiâ motus et adjutus mereri potesl, non solum de congruo, sed etiam de condigno, dummodo justus sit ; potest superare tentationes et abstinere à peccato; ut oporlet ad salutem. Cum gratiâ tamen, qualis in hoc statu vulgo dari solet, non potest, saltem potentiâ morali, sed tanlum potentiâ absolutâ eâque anlecedenti solum, et ad actum minime reducendâ, onmia plané peccata, etiam venialia cavere.

Haram conclusionum Veritatem, Deo dnce et auspice Deipara, Propugnabit Franciscus Lasnier Lavalliensis, in Henricœo Fleziensi Gollegio Societatis Jesu^ die 14 Augasti 1694^ matutinis et serotinis horis.

Flexiae ex typograpbia viduœ Georgii Griveau, typographi regii et HenricaBi Collegii Societatis Jesu.

THESES THEOLOGICiE

DE EUCHARISTIA

i . Acturi jam de Sacramentisin specie, initium ducimus ab Eucharistiâ, tum quia locum inler sacramenta dignitate primum obtinet, tum quia videtur posita in signum cui contradicitur à recentioribus hsereticis. Ante omnia autem statuendum est, utrum propriè an figuratè locutus sit Christus cum pronunciavit hœc verba ; Hoc est corpus meuni, hic est calix... Hinc enim praesentis controversiae pendet decisio.

2. Quare proponimus tria, quae catholicam de legitimo verborum illorum sensu doctrinam vel continent, vel probant. Primum est, si prœdicta verba sumantur propriè et prout sonant, significant formaliter realem Ghristi praesentiam sub symbolis,ac praetereà inferunt substantiae panis et vini conversionem in corpus et sanguinem Ghristi quam Ecclesia convenienti nomine transsubstantiationem appellat.

3. Priorem hujus principii partem admittunt omnes sive catholici sive haeretici ; alteram partem negant Lutherani, sed perperam, imo et parum cohaerenter suis principiis. Si enim substantia panis et vini aut tota aut etiam ex parte remaneat post consecrationem, sensus proprius propositionis Ghristi, quem nobiscum defendunt contra Galvinistas, erit omninô falsus.

i. Secundum est. Potuit Ghristus verba illa proferre in proprio sensu. Nam neque répugnai multiplicatio localis quam important, neque separatio vel extensionis à corpore, vel accidentium à nativo

subjecto, idqiie meritô supponit theologus ex philosophiâ ipsâ, quœ solo lumine reclae rationis contradictiones omnes hic proferri solitas ab hœreticis nimium imaginatioiii tribuenlibus facile solvit.

5. Terlium est, Chrislus reipsa prolulit hœc verba in proprio sensu. Et vero praeterquam quod stat praesumplio pro sensu proprio, quamdiii nihil obslat juxta regulam D. Auguslini quam omnes admitlunt, certè modus ipse loquendi quo Christus usus est, aliaeque omnes circumstanliae in quibus Eucharisliam instiluit, sensum proprium tam apcrlè demonstrant, ut secum esse oporleal quisquis id non videt.

6. Âdde évident issimam aulhoritatem SS. PP. passim affirmantium per haec verba verè praesens efflci illud ipsum corpus quod de Virgine sumptum est, mulari panem in Chrisli carnem insigni miraculo, credendum esse contra testimonium sensuum, etc.. Adde unanimem fîdelium consensum, quod constat (quidquid in contrarium recentior Minister gai riat) semper habuisse distinclum conceplum de prsesentia et abseiitia reali, ut banc rejicerent, illam amplecterentur.

7. Accedit adversariorum in assignando sensu figurato incredibilis et ridicula dissentio^ nec non imprudenlia singularis ob quam socianis quos impugant sese merito ridendos praebent. Si enim Calvinistae sibi putant licere uti clavi figurœ, ut vocant, et clavi virtutis ad eludenda testimonia quae praesentiam realem probant, quo jure tandem cxigant ut ne sociani eodem pariler ad suum errorem propugnandum priviiegiofruantur?

8. Ex bis vides quam merito Ecclesia sensus proprii omninô retinens, sicut olim Berengarianos, ita et superiori sœculo Sacramentarios et Impanatores damnaverit, pronuntiaveritque in concilio TridentinO) Christum Jesum post panis et vini consecrationem verè, realiter et substantialiter sub utriusque speciebus contineri ; ibiquc poni per transsubstantiationem in quâ nihil est quod potentiam Creatoris excédât, ut Patres loquuntur.

9. Existentia Eucbaristiae sic constitula, nemini jam obscuruni esse potest, quid de ejus natura sentiendum sit. Est enim sacramentum corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini. Ex quo intelligis i° species ipsas esse de ratione intrinsecâ Eucharistise, sumptionem ipsam non item. 2** Eucharistiam esse sacramentum quod rectè quidem in duas species partiales dividitur, sed unicam complectitur speciem totalem.

iO. Materia 1» consecrationis solus est panis triticeus. Azymum aequè ac fermentalum sufficere, de fide est ex Florentino. Imo dubitandum non est, quin Christus in azymo consecraveril eo ipso die quo Judaei juxta legero, in quâ nihil immutatum fuit, manducarc agnum Paschalem consueverant. Materia autem 2* consecrationis non est nisi vinum de vite cui aqua modicissima infundi débet ex necessitate prœcepti, non sacramenti.

11. Quid vero ût illà aquâ? Ipsam converti etiam immédiate in Christi sanguinem videtur certum, nec Innocentiiis III"» répugnât. Nolim tamen dicere cum Baronio hoc esse de flde. Caeterum materia consecrari non potest, nisi sit demonstrabilis, adeoque sufficienter sensibilis et praesens. Manet tamen Chrislus sub speciebus etiam in partes insensibiles divisis; sed tum illte partes rationem sacramenti amittunt per accidens.

12. Quod ad formam spectat, tota essentia consistit in his verbis : Hoc est corpus meurn, pro prima consecratione, et in istis aliis : Hic est calix sanguinis meif pro secundâ; nec ad vfdorem sacramenti requiruntur aliae ullae voces quae vel antecedant vel subsequantur. Hinc D. ipsum Thomam deserere cogimur, qui verba omnia quae pronunciantur super caliccm esse de substantiâ formae contra sua ipsius principia docet.

13. Vi verborum solum Christi corpus constituilur sub specie panis, et solus sanguis sub specie vini; caetera vero simul adsunt per concomitantiam : ita ut Christus sit totus sub utrâvis specie, et totus sub singulis utriusque speciei partibus, tum antè, tum post earum separationem, ibi porro incipit esse non per adductionem sed per reproductionem ; nec prius esse desinit quam species sacramen* taies sufficienter alterentur.

14. Eucharistiam non esse necessariam necessitate meëii sed tantum praecepti tum divini, tum ecclesiastici certum est. Communio autem sub utrâque specie, licet olim usurpata plerumque fuerit, nunquam tamen usurpata fuit ut neccessaria, neque ejusmodi necessitatem probant aut verba Chrisli aut natura sacramenti. Quare potuit Ecclesia pro jure suo usum calicis adimere laicis, et reipsa justissimas ob causas in posterioribus conciliis ademit.

Harum concIasionamVeritatem, Deo duce et auspice Deipara, Propugnabit Franciscus Varye, Andegavensis in Henricso Fiexiensi GoUegio Societatis Jesu, die 21 Augusti 1694, serotinis horis.

Flexiae, ex typographia viduae Georgii Griveau, typographi regii et Henricaei Collegii Societatis Jesu.

THESES THEOLOGICiE

Page 1