Praemissa. . (V. n
40. Haclenîis diclum est de Deo, ut unus est in essentia; nunc de illo, ut est Irinus in personis, dicendum superest; ac primo quidem adversus omnes sanctissimœ Trinitatis hosles staluenda haec est uni-
versalis régula, credi oportere etiam id quod humana ralio coniprchendere nequit, quamvisenimralionissit summam Dei veracitalem factamque ab eo revelationem nobis ostendere; tamen ipsius non estsensum proposition is revelalae nativum deserere, si quid ille sensus supra noslram intelligentiam positum contincat : alioqui rueret fides ac omnis religio. Qnarè videant Sociani quo se conjiciant dum superbe respuunt quidquid caplum suum superat.
11. Socianis prœiverant Ebionitae, Photiniani, Sabelliani, Ariani, Macedoniani, ita ut ex multiplici veterum errorum faece ac colluvie conflalus socianismus prodierit. Quare et iisdem quibus antiqui Patres in simili causa usi sunt, argumentis refellendus est : imprimis urgenda est hœc ralio, quod, si verbum non est Deus, scriptura nos apertè decipiat. Quid enim clarius quam lot ulriusque lestamenli testimonia quibus praeexistentia ac divinitas Christi praedicanlur. Conalur illa quidem testimonia Fauslus socinus eludere ; sed legi non possunt sine indignalione quaecumque de hoc argumento scribit, adeo falsas et ineptas inlerpretationes adhibet.
12. Ut autem calholica de existenlià Trinitatis fides adversus oppositas haereses clarius appareat, dicimus contra Sabellianos, très in Deo personas esse realiter distinclas; contra Arianos, filium Dei esse verum Deum ac consubstanlialem Patri; contra Macedonianos Spiritum sanctum esse ejusdem cum Paire et Filiodivinilatis participcm; contra Trilheitas, non tripiicem tribus personis divinis naluram, sed unicam competere; denique contra Graecos schisrr.aticos, Spiritum sanctum non à solo Paire, sed cliam à Filio procedere, adeôque nihil esse causas cur de additione vocis Filioque, faclâ à lalinis symbolo Conslanlinopolilano, couquerantur.
Harum conclusionum veritatem, Deo duce et auspice Maria, propugnabit Jacobus le Royer Cenomanensis, in HenricaBO Flexiensi CoUegio S. J., die 28 Julii 1696, malutinis horis.
Flexiae, ex typographi-a viduae Georgii Griveau, typographi regii et Henricaei Collegii Societnlis Jesu.
LOGICORUM 1