THESES DE UNIVERSA PHILOSOPHIA
Propugnatae an. D. 1090 A Paulo Vrigné in Henricaeo CoUegio Flexiensi Societatis Jesu.
LOGICiE
I. Logica habitualis acquisita pure praclica est virtiis mentis secundum omnes suas partes, revocari débet ad unam è quinque virtutibus mentis quas assignat Aristoteles, scilicet ad artem propriè ac simpliciter dictam ; quod tamen non impedit quin illa possit dici intelligentia seu habitus primorum principiorum.
H. Objectum ejus materiale primarium sunt très mentis operationespraecisèsumptœ; formaleestdirigibilitasoperationum mentis per praecepta certa et evidentia, attributionis sunt très mentis operationes formaliter ut rectae, et non sola demonstratio ; nam aequè •!• et 2» pertinent ad objectum attributionis ac 3*.
III. Certum est quod primae mentis operalioni simplici conveniat Veritas, certum est etiam quod ipsi conveniat falsitas, si quis stans procul à sylva videat hinc prodeuntem lupum, et similitudine deceptus appréhendât canem, habet apprehensionem falsam, non tamen quia représentât canem cum deberel repraesentare lupum.
IV. Intellectus nunquam judicat sine régula veritatis, quae in judiciis necessariis est idearum claritas percepta ab intellectu, in contingentibus est illud judicium {sensus perraro fallunt). Cartesius ad inveniendam regulam veritatis perperam nos de omnibus dubitare jubet.