MORALES
I. Philosophia moralis si nomen spectes, est sapientiœ studium quatenùs sapientia versatur circa mores, definitur habitus verâ cum ratione activus circa ea quae hominis bona vel mala sunt. Voluntas polest amare bonum et odisse malum, aliquandô amat malum, non potest tamen illud amare sub ratione mali.
II. Solus Deus potest esse beatitudo hominis objectiva, formalis non ut posita in solâ Dei visione; quia neuter aclus est possessio objecti, sed consislit beatitudo essentialis supernaturalis alterius vilae in visione Dei fruitiva.
III. Statum naturae purae quoad viam esse possibilem potentia Dei ordinata si authoritatem consulas, constare débet; ejusque possibilitas ratione etiam probari potest. Sallem probabiliter est possibilis quoad terminum, in eoque homo baberet beatitudinem ordinis merè naturalis, quœ videtur posse satiare hominis appetitum naturalem.
IV. Essentia libertatis consistit in indifferentiâ activa, malè stoici ejusmodi indifferentiam propter Dei praescientiam negarunt, malè Cicero negavit propter libertatem hominis praescientiam Dei. Nihil contra libertatem concluditur ex eo quod duarum propositionum singularium de futuro contingenti altéra sit determinatè vera, altéra sit determinatè falsa.
V. Nihil nocet indifïerentiae aclivae voluntatis quod illa eligat semper melius relative ad affectum in ea dominantem immédiate ante actum liberum; non quaelibet cognitio boni sufficit ad libertatem, sed praerequiritur ad usum libertatis judicium practicè practicum, quod non nocet indifferentiœ activœ.
VI. Malè Ethnici voluntatem hominis fato nescio cui subjecerunt, non audiendi sunt astrologi judiciarii, qui syderibus ineluctabilem potestatem in hominum voluntales tribuunt, vana est ars praedicendi
actus incerlos et pendentes ab hominum voluntate. NuUi dantur actus indifférentes in individuo, per accidens plurimi sunt.