CONCLUSIONES EX UNI VERS A THEOLOGIA
SCOPUS ET ORDO CONCLUSIOiNUM.
Is erit harum conclusionum scopus et ordo, qui ad Religionem tradendam et defendendam videlur aptissimus. 1*» Hominem ratione utentem ad verae, christ ianaeque Religionis confessioneni adducemus; 2» hominem ad verae, christianaeque Religionis confessioneni adductum, christianœ Religionis Mysteria et Dogmata edocebiraus; 3<» hominem christianae Religionis Mysteria et Dogmata edoctum ad systematum catholicorum examen et deleclum informabimus. Undè très in partes disputationis nostrae argumentum dividimiis. Prima christianae Religionis principia et fundamenta complectetur; altéra christianae Religionis Mysteria et Dogmata exponet; tertia denique ea continebit systemata, quae libero Theologorum examini et judicio christiana Religio permittit.
Theologo hominem rationis compotem ad christianae Religionis confcssionem adducere cupienti quatuor praestanda sunt. Scilicet illi demonstranda est; 1« Dei existentia; 2» Religionis christianae fada à Deo revelatio ; 3o solius illius Religionis christianae à Deo revelatœ verilas; 4o denique illius verse Religionis amplectendae nécessitas. Hsec autem omnia à nobis praesiabunlur, dum Dei Mundi Creatoris et Rectoris existenliam contra Alheos, dum Deus religionis christianae revelatorem contra Deistas, dum solins Religionis christianae veritatem conlrà Judœos, Idololatras, Mahumetanos, dum Deo loquenti, et voluntatem suam manifestant i parendi necessitatem contra Tolérantes asti'uemus.
Adversùs Atheos,
Dei nomine intelligimus Ens increatum, infinité perfectum, et ptunè distinctum ab aspeclabilis hujusce Mundi universitate cujus Creator, Conservator et Rector est. Apage ergô veterum Philosophorum insanum Dogma, qui universalem quandam animam Mundo infusam, Mundique formam et partem delirabanl. Apage impium simul ac portentosum Spinosae systema, unicam in Mundo substantiam agnoscentis. Deum qualem depingit novus ille Atheismi Magister^ sana ratio respuit; Deum è contra qualem nos exhibemus existere, innumera suadent argumenta; interquae illud seligimus, quod ex Mundi creatione et sapienti ejus administrât ione Deus ipss centies Judaeis proposuit in sacris Litteris.
-ago-
ni
Adversus Deistas.
Religio christiana si à Deo revelata est, divina est ; Deus enim solius divinae Religionis author esse potest. Jam verô inter varia ilia argumenta, quibiis Religionis christianse divinilas et revelatio probanlur, prsecipua sunt miracula. Miraculum definimus eventum contra générales leges, quibus divina Providentia Mundum administrât. Tarn cerlum est miraculum esse possibile, quàm cerlum est Deum posse aliquid proponere credendum hominibus, quod sola ratio non edoceat. Miraculum divinum de se est sigillum Dei quo munitur Doctrina in cujus confirmationem fit. Undè si in confirmationem Religionis chrislianae facta sunt vera miracula, euque divina, Religio illa verè divina ac revelata est : atqui in confirmationem Religionis christianœ vera facta sunt miracula, eaque divina : ergô Religio christiana verè divina ac revelata est.
Adversus Judœos.
Adversus Judaeos Religionis Christian» veritatem negantes valere posset argumentum, quod ex miraculis in confirmatione chrislianae Religionis patratis depromimus, nisi haberent et ipsi suam Religionem miraculis approbatam : quod cum ipsis assentiamur, unum superest, ut eorum Religio, vera pro tempore suo, jam christianœ cessent. Instituendum igitur adversus Judaeos argumentum ex ipsâ eorum Religione deductum. Messias Judaeis promissus non potuit esse author falsœ Religionis : atqui Religio christiana Messiam Judseis promissum habet aulhorem : ergô etc. Majorem ultrô concedunt Judaei, Minorem demonstrant vaticinia Jacobi, Danielis et Aggaei.
Argumentum ex Propheiiis,
Neque est quod excipiant Judaei, non constare ipsos inter Christianos de modo, quo legenda sunt et exponenda haec vaticinia. Facile
enim refelluntur isto, quod ad hominem dicitur, argumento : vel impleta sunt, vel nunquam implenda; quod nunquam implenda sint,negabunt profectô Judaei,quibus persuasum est suos libros Deum habere authorem : atqui tamen eorum implendorum tempus praeteriisse certum est : ergô cum fuerint implenda, impleta sunt. In quo autem, nisi in Jesu Nazareno? ostendant alium Judaei, vel eum agnoscant in quem omnia cadunt, quse Messiam praenuntiant.
Adversù'i Paganos et Mahumetanos.
Sunt et alii Religionis christianae hostes, Pagani scilicet et Mahumelani. Sed quibusnam armis Religionis christianae veritatem infringent? nunquid facta esse miracula verè divina in Religionis, quam defendimus confirmationem inficiabuntur? sed quae protulimus miracula, ea omnia habent quae ad miraculum verè divinum desiderantur; insuper referuntur ab authoribus omni fide dignissimis. Stet erg6 fixum et ratum Religionem christianam et quidem solam esse divinam. Vel enim sola Religio christiana divina est, vel credi potest Polytheismo, Deismo, Mahumetismo : sed credi non potest Polytheismo cum repugnet, Judaismo cum Messias adveneril, Deismo cum constet existere Religionem revelatam, Mahumetismo deniquc cum Mahumetes probare non potuerit Religionis, quam supponebat, divinitatem : ergô sola Religio christiana divina est.
Christianœ ReHgioniis ampledandœ nécessitas.
Ex divinilate christianae Religionis proprià semel cognilâ, sequilur illius amplectendae necesssitas. Dei enim nomine proponitur non tantùm ut vera, sed ut sola aelernae salulis via ; qure proinde sine salutis aeternae dispendio non possit vincibiliter ignorari, sufficienter proposita negligi aut respui. Vel ex hoc unico argumento mit laxior illc Tolerantismus varia variis in locis nomina sortitus, quae cunctas inter se Religiones conciliari posse contendit; quippe unius Dei cultum merè naturalem dum exigit aut videlur exigere, caetera vult haberi indifferentia, et unius cujusque arbitrio permitti. Itaque quam certum est Religionem christianam esse divinitùs revelatam,
tara cerlumest caeteras Religiones esse falsas, iisque abjectis ad christianam Religionem esse confugiendum.
admittenda. Verùm eliam si, quod tamen falsum est, talis distinctio adaiitti posset, salteoi Tolerantibus disquirendum superest quaenatn régula articulos illos fundamenlales à non fundainentalibus discernai.
Ecclesiœ Christi exiitentia, Ipsius notœ,
Quae modo diximus de christianae Religionis existenlià, illiusque amplectandse obligatione ad consummationem usque saeculorum permansurâ, stare non possunt quin slatim intelligalur existere societatem hominum veram Christi fidem profitentium. At quomodô inter societates, quae chrisliano nomine gloriantur, dignoscetur vera illa societas quae Christi Ecclesia est, et quae sola veram Christi fldem profitetui? tam facile dignosci débet et utique dignoscilur, ut nullius attendenlis oculos fugiat. Notae igitur verae Christi Ecclesiœ debcnt esse cognitu-faciks, hominum etiam rudiorum captui accomodatae, et saltem simul sumptae solius verae Christi Ecclesiae ita propriae, ut eam. à quâlibet seclà christianae societatis nomen praeferente, distinguant. Taies sunt hae quatuor notae : Unitas, quœ posita est non tantîim in professione unius ejusdemque fidei, sed etiam in uno regimine sub uno capite visibili; Sanctitas, Catholicitas et Apostolicitas. Hae verô notae seu proprietates conveniunt illi societati, quae Romanum Pontiûcem ut Ecclesiae Christi caput visibile agnoscit, ac proinde Ecclesia Romana sola vera est Christi Ecclesia.
Adversùs Tolérantes,
Quam modo ostendimus in Ecclesia Christi tidei unitatem, ea apertè destruit Tolerantissimum, quem his extremis saeculis intei ipsos Christianos invehere conatus est Juriaeus. Voluit ille scilicet nobis obtrudere Ecclesiam Christi, sinusuocomprehendentem societates omnes, quae non errant in articulis. ut vocat, fundamentalibus. At quis, admissâ semel christianae Religionis veritate, taie monstrum non horreat? nam praeter quam quod vera fides, verus Dei culius haberi non potest in seetis, quae contradictoria sentiunt, et sequuntur in praxi, arbitraria est ac proinde futilis distinctio inter articulos fundamentales et minus praecipuos; et in sensu Juriaei, aliorumque cum eo sentientium à nuUo homine verè christiano admissa, aut
Regulœ Fidei.
Talem regulam inquirenti se offerunt judicandi regulae, Scriptura sacra, Traditiones, Ecclesiae judicium. Scriptura sacra certè infallibilis est in his quae clarè continet. Sed solam non sufficere, in multis quippe obscuram probant ipsa Protestantium de vero ejus sensu altercanlium, perpétua dissidia. Traditiones admittendasi,et pari pielatis afféctu ac reverentiâ suscipiendas declaravit Concilium Tridentinum. At ubi de verbo Dei, tum scripto, tum tradito lis oritur, quis ejus arbiter, quis judex? non certè privatus cujusque spiritus, quem qui crédit, fanaticam inducit quidvis sentiendi licentiam, tôt Religiones quot honnnum deliria consecrat, non examen doctrinae multis absolutè impossibile, nulli cerla judicandi régula.
Régula Fidei animata.
Est igitur aliquis fidei judex necessarius. Judex iste débet esse visibilis, ut omnes ab eo responsa pétant; perpetuus, ne unquam deficiat Ecclesia ; infallibilis, ne unquam erret. Talem Ecclesiœ providit Christus. At quibus banc authoritatem credidit? non imperitœ Laïcorum multitudini unanimi clamore judicium ferenti ; non simplicibus Presbyteris, Parochis etiam, aut Doctoribus; sed Summo Pontifici, solisque cum eo Espiscopis quos 2 Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, Summo verô Pontifici Pétri successori, et Christi in terris Vicario, cui personâ Pétri dictum est à Christo : 3 pasce oves meas^ et ^ confirma fratres tues. Huic etiam fide certum est coUatum esse à Christo primatum, ratione cujus 5 sollicitudenem universœ Ecclesiœ ex muneris sut ofpeio débet % pro supremâ potestate sibi in Ecclesia universâ tradità.
1. Sess. 4. - 2. Actu 20. 28. — 3. Joau. 21, 17. ~ 4. Luc. 22, 32. — 5. Conc. Trid. Sess. 24. c. 1. de refonii. — 6. Id. Sess. 14. c. 7.
Judicii infallibilis forma et essentia.
Quam cerlum est supremi illius judicii sententiam decretoriam esse et infallibileni, tam certum est quod ei semel latae et cognitae, inlerno mentis assensu esse acquiescendum. Hinc sequitur quod latâ semel defînitione, sive à Concilio generali, sive ab Ecclesiâ dispersa, jam non sit disquirendum, an aliqua ex conditionibus necessariis tali judicio defuerit. Hanc enim disquirendi licentiam permittere, quid aliud esset, quam ipsas supremi judicii definitiones labefactare, et ipsam Christi per Ecclesiam docentem pronunciantis Providentiam in dubium revocare? forma verô ejusmodi definitionum dogmaticarum perinde légitima est, sive propositiones damnatae suâ singulae censura propriâ notentur, sive ut aïunt, in globo, ac cum censuris respectivis proscribantur.
Facta dogmatica, furmularia,
Ostendimus Ecclesiam docentem esse infallibileni in definitionibus dogmaticis ; at nunc subit quaestio bis temporibus ssepe agitata, an haec Ecclesise infallibilitas se quoque extendat ad facta, quse ideô dicuutur et sunt dogmatica, quod sint connexa cum dogmate. Hic potissimùm agitur de sensu obvio Textuum etiam non Canonicorum, et quaeritur an Écclesia sit infallibilis in assequendo ejusmodi sensu. Hanc quaeslionem affirmative définit tum ipsa Ecclesiae praxis, et praeserlim trium Capitulorum damnatio in quintâ Synodo, tum valida rationum momenta, ex ipsis adversariorum argumentis aut concessionibus petita. Jam vero probatâ et admisse tali infallibilitate, quis à nobis quderat quo jure Ecclesia possit exigere formulariorum subscriptionem etiam juramento firmatam, et cum assensu mentis interno conjunctam ?
Ecclesiœ definitio, membra,
Unum jam superest exponendum de Ecclesiâ universim sumptâ, quid sit, et quinam ad illius corpus perlineant. Est autem vera Christi Ecclesia, ratione corporis et status exterioris, caetus hominum ejusdem christianae fidei, eorumdemque Sacramentorum vinculo colligatorum sub legitimo Episcoporum, et praecipuè Summi Ponlificis regimine. Ad eam pertinent fidèles omnes baptisati, et Summo Pontifici communione conjuncti, vel si sint peccatores, vel si sint reprobi. Non pertinent Infidèles, Catechumeni, Haeretici, Schismatici, Apostalaeet Excommunicati manifesti.