Euntibus ad lectum post nonam
LauS DeO OPT. MAX.
{Cote 14S1).
QuiBUS QUORUMQUE AUTORUM LIBRIS, QUO TEMPORUM AC RERUM ORDINE, ET QUA EXERCENDI RATIONE INSTRUATUR JUVENTUS GyMNASII GRAMMATICORUM APUD DOLANOS IN CLASSES DISTRIBUTA , JOANNE Matth^o MODERATORE.
(9 août i553).
In primis haec juventus a biennio cum quatuor circiter mensibus, quo ei prœest idem Mathceus, unius Joannis Rivii ejusque solius librum de grammaticis audit, volvit, ac discit : solius vero, ne prœceptionum ac autorum varietate verius obruatur quam instruatur. Satis autem hic Rivii liber passim in scholis et Academiis notus est, nec eget longiore commendatione. Scctionum et capitum cjus ordo
l60 PIECES JUSTIFICATIVES
et œconomia, prseceptionum brevitas et compendium, exemplorum doctrina et perspicuitas satis eu m commendabunt ei qui accuratius totum exam in are volet.
Hic liber in octo libelles divisus hoc ordine in tribus inferioribus classibus praelegitur, et quotannis perlegitur, nec perlegitur modo, verumetiam repetitur saepius et crebrius inculcatur.
Primus horum octo libellorum, qui est de par-
. tibus orationis ac nihil aliud est quam facilior
quidam Donatus, de partibus quem vocant, item
secundus qui est de declinationibus, et sextus qui
est de syntaxi, prœleguntur in minima classe.
Tertius libellus qui est de generibus nominum ac de heteroclitis, quartus qui est de prœteritis et supinis, de anomalis et defectivis verbis, quintus qui est de specie et figura partium orationis, ubi omnia reconditiora grammatices prœcepta diligentius repetuntur ac examinantur, et sextus qui est de syntaxi, praeleguntur m tertia classe, hoc est, ea quae uno gradu minimam praecedit.
Sextus iterum libellorum omnium maxime necessarius de syntaxi videlicet, septimus qivi est de prosodia , et octavus qui est de verborum et rerum copia, prœleguntur in secunda classe, quae paulatim a grammaticis ad rhetoras transire incipit.
Haec basis, hoc fandamentum est, quo jacto, eloquentiae ac philosophiae initia in primai classis auditoribus superstruere conamur.
Mane ab hora quinta ad circiter septimam latines hactenus, modo historicos, modo oratores, una cum grammaticis omnibus omnium classium
-PIÈCES JUSTIFICATIVES l6l
simul discipulis interpretatus est gymnasiarcha anteriorum morem secutus. Jam vero cum ex classicorum criticorum sententia, ut Fabii illius optimi erudienda? juventutis artifîcis, ut Rodolphi Agricolse, ut Erasmi, ut Jo. Vivis, etc., tum etiam ex doctissimorum virorum hujus urbis et Academise SLiasu, ut felicis recordationis D. Phœnicis, ut D. Oribaldi(i) et D. LuUi statuit idem gymnasiarcha grcecos ejusdem generis authores his matutinis horis enarrare, ut juventus egregiam illam et antiquam habeat commoditatem grœca cum latinis conjungendi, efFecturumque se, Deo duce, sperat ut his horis facili compendio ac manu utriusque lingue grammaticam perdiscant adolescentes et simul in historicis, rhetoricis ac interdurn etiam philosophicis exerceantur.
Qiii libri hora octava matutina in sîngulis classibus perleguntiir.
In minima, Terentii Comediae perleguntur propter stiii cum elegantiam, tum facilitatem, explicanturque non modo latine, verum etiam gallice ad captum puerorum faciliorem.
In tertia, enarratur pars illa /Eneidos Virgilianse quce bella /Eneae in Turnum commémorât. Tulit enim hic omne punctum poeta miscendo utile dulci.
In secunda, conciones Titi Livii cum propter historiam, quce tota fere romana ibi continetur, tum propter rhetoricam : his enim statim a pra^ceptore adjunguntur rhetorices prœcepta.
In prima, Dialectica Perionii qua^, quod ad res
(1) Pronom mal orthographié d'Horibaldus Heberling, dénomme aussi Baldc par le scribe du Conseil.
attinet, tota fere aristotelica est, quod ad verba, tota ciceroniana.
Qiii hora iindecima.
Hora undecima statim a prandio fiunt lectionum repetitiones et exactiones grammaticesque precepta prEesertim ibi docentur ac exercentur eo ordine quem modo diximus.
Qui hora pomeridiana.
Hora tertia post meridiem, in miiiima classe leguntur Bucolica Virgilii partim ob veram jucunditatem, qua facile ducuntur et alliciuntur pueri, partim quod vere Horatius dixisse putem : Os te^ nerum pueri balbumque poeta figurât.
In tertia classe, leguntur Epistolae Ciceronis, ut habeant jam grandiusculi pueri, et paulo provectiores quod in epistolis conscribendis et animi sensis commodius exprimendis féliciter imitentur.
In secunda, prselegitur iEneidos illa pars, qua navigationes ^Enese memorantur, ubi simul exercentur, ejus auditores in carminis conscribendi ratione.
In prima, philosophica Ciceronis enarrantûr.
Qui diebus festis.
Diebus festis, in minima classe, leguntur epistolae Ciceronis faciliores galliceque familiarius enodantur, ut latine loquendi formulas et fontibus magis quam ex lacunis aut rivulis hauriant ac velut imbibant rudiores hi auditores.
In tertia, legitur Lœlius, De amicitia, cui poterit subjungi vel Cato, De senectute, vel alius aliquis Ciceronis libôllus de moribus.
- PIÈCES JUSTIFICATIVES l63
In secimda, leguntur Odae Horatii ad carminis varietatem imitandam et exercendam.
In prima, ejusdem autoris epistolas leguntur ob philosophiam moralem cujus prœceptis totce plenee sunt.
Ab hora octava serotina ad nonam usque, quotidie lectionis matutinas exactiones et repetitiones fiant in singulis cubiculis, interdum a pr^eceptoribus, interdum a provectioribus discipulis.
De exercitatione.
Diebus Martis et Jovis, cum in hebdomade nullas sunt feriae, hora post meridiem quarta exercentur minimal classis pueri in scribendis chriis grammaticis per variationes casuum, generum et numerorum, ex consiiio Fabii,'Diomedis et recentiorum, interdum etiam in thematiolis gallicis in latinum sermonem vertendis.
Tertias classis discipuli, iisdem diebus, eademque hora, sic exercentur, sed jam in paulo difficilioribus et accuratioribus thematibus.
Secundarii vero exercentur modo in scribendo versu, modo in varie invertenda aliqua soluta sententia, ad hocque illis praelegitur de copia verborum.et rerum libellus.
Primarii exercentur in vario carminum epistolarum et argumentationum rhetoricarum componendarum génère.
Die sabbati mane, singulis hebdomadibus datur ab uno quoque praeceptorum thema unum pro captu auditorum componendum, ac die lun^ sequente reddendum.
Horis vespertinis hoc eodem sabbati die , in
unaquaque classe, solemnius disputatur uno atque altero discipulorum conclusiones aliquas asserente ac defendente, reliquis vero ordine insurgentibus, objuvantibus ac impugnantibus.
Déclamant saspe primarii et secundarii, saepe etiam publiée solemnius disputant.
Tertiarii et quartarii actionem et omnis generis pronuntiationem discunt in agendis dialogis et comœdiis.
Post cœnam subinde, classes in classes disputant minima in tertiam et secunda in primam.
Efficitur in summa ne usquam moderatorum culpa desidiosa esse possit juventus.
On Ht au-dessous d'une autre main :
Aujourd'hui neuve jour du mois d'aoust l'an mil cinq cent cinquante trois, au Conseil de la Ville de Dole assemblé led. jour en la manière accoustum^e, s'est rendu et comparu M^ Jehan Mathieu, principal des Escoles de grammaire de lad. Ville lequel a dict et déclaré que suyvant l'ordonnance à luy faicte par led. Conseil d'entendre de luy l'ordre qu'il tenoit en son escole, il auroit rédigé par escript les articles cy dessus escriptz que luy mesme a leu à haulte et intelligible voix aud. Conseil déclarant qu'il tenoit et faisoit observer le contenu des présents articles, et pour en fournir la vérité, les a deslaissé aud. Conseil.
Je soubsigné secrétaire aud Conseil à ce présent.
GOUBOT
(Cote i45i).
PIÈCES JUSTIFICATIVES lG5
Resmontrances que font les s^'^ mayeur et eschevins DE Dole pour le reboutement des fins de deux requestes présentées a la court souveraine PAR messire Jehan Barteault, prestre, soy disant principal et recteur des escoles dud. lieu sur lesquelles advecque aultres pièces par eulx fournies ils requierent appoin-