ACCORD DE HENRI, DUC DE LOUVAIN, AVEC RENAUD, COMTE DE BOULOGNE
Vernon, février 1204-1205 Ego Henricus, dux Lotharingie, omnibus ad quos litere iste pervenerint, notum fieri volo, quod ego constitutus in presentia Ûomini mei Philippi, régis Francie, Reginaldo, comiti Bolonie, et heredibus suis totum comitatum Bolonie et quidquid rations uxoris sue ad eumdem comitatum spectatcitra mare Angliejure hereditario, tam ego quam heredes mei in perpetuumquitavimus, et quicquid idem comes tenet citra mare Anglie; ita tamen quod idem R[eginaldus], comes Bolonie, et heredessuimihi et heredibus meis singulis annis assignaverint apud Kales sexcentas libras parisiensis monete, reddendas medietatem in festo beat! Joannis- Baptiste, et alteram medietatem in Natali Domini^ per manum
régis Francîe et heredum suorum. Si vero contingeret quod redditus predicte ville non suflQcerent ad solutionem predicte pecunie, predictus cornes et heredes sui tenerentur mihi et heredibus mais supplere defectum de aliis redditibus suis ; et si forte contingeret quod predictus cornes Bolonie et heredes sui mihi et heredibus meîs predictam pecuniam ad predictos statutos non redderent^ dominus rex Francie predictum comitem Bolonie et heredes suos cogeret ad reddendum mihi et heredibus meis predictam pecuniam ad predictos statutos. De terra Anglie que pertinet ad jus uxoris mee et uxoris comitis Bolonie, sic erit : si idem comes Bolonie disposuerit ire in Angliam cum armis, ad acquirendum jus et hereditatem uxoris sue et uxoris mee, nisi ego infra duos menses postquam ab ipso comité Bolonie fueram sabmonitus, cum eo gentes meas misero competenter in Angliam, vel ego in propria persona illuc iero cum eo, quidquid idem comes ibi acquiret suum erit proprium. Et vice versa, nisi idem comes, postquam infra predictum spatium a me submonitus fuerit, miserit competenter gentes suas mecum in Angliam, vel in propria persona venerit, quicquid in Anglia acquiram meum erit proprium. Si autem, sicut superius dictum est^ ab altero nostrum vel ab utroque terra predicta acquiratur, idem comes habebit partem suam de illa ratione sororis primogenite, ad usus et consuetudines Anglie; et ego similiter partem meam ratione sororis minoris natu. Ego vero de eadem parte mea nulli faciam hominagium quamdiu vixero, et post obitum meum hères meus quem habebo de sorore ipsius comitis de terra illa faciet quod debebit. Et si contingeret forte quod vel alter nostrum vel uterque terram illam per pacem vel per compositionem acquirat, terra illa, portione que predicta est, inter nos dividetur. Has conventiones ad invicem juravimus ego et ipse comes super sacrosancta et sub sacramento fidei in manu domini régis Francie, nos promisimus observaturos. De hac autem conventione tenenda ego super toto feodo quod a domino rege Francie teneo, et super feodo quod habere debeo in terra Bolonie, eumdem dominum regem Francie pro me fidejussorem constitui, ita quod si ego ab hac conventione resiliero, ipse dominus rex Francie feodum suum licite poterit tenere donec fuerit penitus emendatum ; similiter et comes Bolonie eumdem dominum Francie regem pro se fidejussorem constituit, ita quod si ipse predictas conventiones non teneret, ipse dominus
rex et heredes sui poterintassignare Ratisfactum. Actum Vernone^ anno dominice Incarnationis M* CC quarto, mense Februario. Quod ut ratum ait et stabile, presentem paginam sigilLi mei munimine conQrmavi.
A. N., Très, des Ch., J, 238, n» 2.
CHARTE DE RENAUD, COMTE DE BOULOGNE, ET DE IDE, SON ÉPOUSE, EXEMPTANT LES BOURGEOIS DE SAINT-OMER DU DROIT DE LAGAN.
Avril 1206
Sciant présentes et futuri quod ego Rainaldus, cornes Bolonie, et ego Ida, ejus uxor, Bolonie comitissa, et heredes nostri, in perpetuum quietos clamavîmus a lagano maris burgenses Sancti Audomari et eorum res que in terram nostram de Bolonesio et in terram nostram de Merc venient ad laganum. Marinelli autem qui dictorum. burgensium mercaturas adducent, cujuscumque terre fuerint^ tam in pace quam in guerra, ipsi et eorum naves per terram nostram et portus nostros de Bolonesio et de terra de Merc salvum habebunt ingressum et egressum tali siquidem modo quod nulla mercatura que in navi fuerit sit garandizata, nisi illa que erit de Sancto Audomaro. Quod si eosdem burgenses super mercaturis vel aliis rébus suis contigerit a nobis quod sue non essent haberi suspectes, scabini Sancti Audomari coram se probationem accipieut adeo legitimam, quasi sua essent catalla, quod catalla illa extra partem alterius sunt burgensium Sancti Audomari. Qua suscepta, per litteras suas super sacramentum suum nobis mandabunt quod de catailis suis probationem susceperunt adeo legitimam sicuti catalla sua essent^ et sic res suas libéras obtinebunt. Ut autem hec nostra concessio rata teneatur et firma, eam tenendam concessimus et nostrorum appositionibus sigillorum confirmavimus. Testes hujus rei suni : Willelmus de Pleines, Anselmus de Longovillari, Henfridus de Haneclinguehem , Willelmus de Montcavrel^ Wido de Belebrone, Balduinus juvenis constabularius de £rmelinghem, Balduinus de Rivera. Actum anno dominice Incarnationis MCCVI, mense Aprilis.
A. N..JJ, 61, n° 191.
LETTRE d'innocent III A l'ÉVÊQUE ET A l'ARCHIDIAGRE D*ARRAS, AU SUJET DES DOMMAGES CAUSÉS A l'aBBAYE DE SAINT-BERTIN PAR RENAUD, COMTE DE BOULOGNE
Rome, 23 janvier 1207
Innocentius epîscopus, servus servoram Dei, venerabîli fratri [PetroJ episcopo, etdilecto fllio.. . archidiacono Atrebatensi, salutem et apostolicam benedîctionem. Ad aures nostras dllectis... abbate et conventu Sancti Bertinî conqaerentîbus est delatum quod nobills vir [Reoaldus]^ cornes Bolouieusis, Morinensîs diocesis quandam terram quaDi nobîlis vir [Arnoldus] dominus de Arde ejusdem diocesi nomine feudi possidet pro ecclesia Sanoti Bertini, occasiona guerre quam habet cum ipso^ in ipsius monasterii prejudicium et gravamen detinet occupatam, propter quod idem dominus de Arde terrâm ipsam a monasterio repetendo eis multipliciter injuriosus et molestus existit, quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quod justum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timoré substraxerint, per districtionem eadcm appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere nullis tilleris veritati et justicie prejudicantibus a sede apostolica impetratis. Datum Rome, apud sanctum Petrum, X Kal. Febr., Pontiflcatus nostri anno nono.
B. N., ms. coll. Moreaa, CIX, 55; coll. D. Grenier, CLXXXI, 136.