LUI
CHARTE DE PHILIPPE, ROI DE FRANCE, DONNANT AUMALE A RENAUD, COMTE DE BOULOGNE
Paris [décembre] 1204 In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus,
Dei gratia Francorum rex. Noverint univers! présentes pariteret futuri quod nos, dilecto et fideli nostro Renaido, comiti Bolonie, et beredibus suis, damus et concedimus in perpetuum comitatum Albemaiie cum feodis et dominiis et omnibus pertinentiis citra forestam de Eavis, excepto Arguel et feodis et pertinentiis ejusdem Arguel. Damus etiam et concedimus in perpetuum dicto comiti et heredibus suis villam sancti Richarii cum omnibus pertinentiis, que est inter Augum et Furcarmont, que fuit Rogeri de Mortuomari. Damus in super eidem comiti et heredibus suis in perpetuum castrum de Danfront in Passeîs cum feodis et dominiis etomnibus pertinentiis et forestam de Anderne. Idem autem cornes nobis et heredibus nostris quitat in perpetuum castrum de Mortuomari cum omnibus pertinentiis ejus et totam terram Anglicorum et Normannorum quam tenebat et justiciabat per castellum et castellanîam de Mortuomaris. Hec autem omnia que prediximus comiti Bolonie et heredibus ita damus et concedimus quod ipse et heredes sui a nobis et heredibus nostris ea tenebunt in feodum et hominagium ligium faciondo taie servitium quale feoda illa debent. Ipse autem comes de omnibus supradictis fecit nobis hominagium ligium contra omnes homines. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus. Actum Parisius, anno ab Incarnatione Domini M" CC" quarto, regni vero nostri anno vicesimo sexto. Astantibus vero in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo, signum Guidonis buticularii^ signum Mathsei camerarii^ signum Droconis constabularii. Data vacante {locus monograminatis) cancellaria. Per manum fratris Garini.
A. N., Très dos Ch,, J. 238, n» 4.
CHARTE DE RENAUD, COMTE DE BOULOGNE, CÉDANT MORTEMER A PHILIPPE, ROI DE FRANCE
Paris/ décembre 1204 Ego Renaldus, comes Bolonie, notum facio universis ad quos littere iste pervenerint, quod ego karîssimo domino meo Philippe, illustri Francie régi, et heredibus suis quito in perpetuum
castrum de Mortaimaris quod fuit comitis Garante et totam terram Anglicorum et Normannorum quam tenebam et jasticiabam per castellum et castellaniam Mortuimaris. Qaito etiam ipsi domino meo Philippe^ régi Francie, et heredibus suis quicqaid pertinet ad ipsum castrum Mortuimaris, prêter villam Sancti Richarii que est inter Àugumet Furcarmont^ cum pertinentiis suis, que fuit Rogeri de Mortuomari, quam ego retineo. Preterea eidem domino meo Pliilippo, régi Francie, creantavi et concessi quod ego Juellum de Meduana non traham in causam nec implacitabo eum, nec ipsi guerram movebo de aliquo de quo sit tenens, nisi de assensu et bona voluntate ipsiusdomini régis. Quod ut ratum sit, presentem paginam sigilli mei munimine conlirmo. Actum Parisius, an no gratie M" CC' quarto, mense Decembris.
A. N., Très, des Cli., J. 238, n«6. — Teulet, I, 269 b.
NOTE TOUCHANT DRÉTIZëL
Dominus rex débet rogare comitem Bolonie de Bretesei et de terra sua.
A. N., JJ.7 et 8, f36 V b.; JJ. 9 A, f 32 b.
CHARTB de RENAUD, COMTE DE DOULOGNE, EN FAVEUR DE l'abbaye de CHAALIS
Paris, J204 Sciant omnes ad quos litere présentes pervenerint quod ego R[enaldus], cornes B[oionie], concessi monachis Caroliloci duodecim arpennos de nemore Alelmi de Mongier quos Alelmus eis dédit et decimam quam idem Alelmus eis dédit de viginti arpennis terre. Actum anno dominice Incarnationis millésime ducentesimo quarto. Parisius.
B. N., ms. coll. Mpreau, CVI, 98, Cari, de Chaalis, ms, lat. 11003, f256. D'après Arch. de Chaalis.
ACCORD CONCLU ENTRE RENAUD, COMTE DE BOULOGNE, ET HENRI, DUC DE LOUVAIN.
Vernon, février 1204-1205
Ego Regînaldus, cornes Bolonie, omnibus ad quos littere présentes pervenerint notum fieri voie quod Henrlcus, dux Lotharingie, in presentia domini mei Philippi, régis Francie, constitutus, totum comiîatum Bolonie et quicquid ratione uxoris mee jure hereditario ad me spectat citra mare Anglie, et quicquid teneo citra mare Anglie^ tam ipse dux quam heredes sui mihi et heredibus meis in perpetuum quitaver unt. ita tamen quod ego et heredes mei ipsi duci et heredibus suis singulis annis assignavimus apud Kales sexcentas iibras parisiensis monete, reddendas medietatem in festo beati Johann is Baptiste, et aliam medietatem in Nativitate Domini, per manum domini régis Francie et heredum suorum. Si vero contingeret quod redditus predicte ville ad solutionem predicte pecunie non sufficerent, ego et heredes mei de aliis redditibus nostris predicto duci defectura supplere teneremur. Et si ego et heredes mei predictam pecuniam duci et heredibus suis ad termines statutos non redderemus, dominus rex Francie me et heredes meos cogeret ad reddendum duci et heredibus suis predictam pecuniam ad terminos constitutos. De terra autem Anglie^ que pertinet ad jus uxoris mee et ad jus uxoris ducis, sic eiit : si ego ire in Angliam cura armis disposuero, ad acquirendum hereditatem et jus uxoris mee et jus uxoris ejusdem ducis, nisi dux infra duos menses postquam a me summonitus fuerit in propria persona mecum in Angliam venerit, vel gentes suas compétentes illuc mecum miserit, quicquid in Angliam acquirere potero meum erit proprium, et vice versa si dux in Angliam iverit, nisi ego infra duos menses postquam ab ipso summonitus fuero, in propria persona cum ipso in Angliam ivero, vel gentes meas illuc cum ipso competenter misero, suum erit proprium quicquid in Angliam poterit acquirere. Si autem sicut superius dictum est ab altero nostrum vel ab utroque terra predicta acquiratur, ego de il la partem meam habebo ratione sororis primogenite ad usus et consuetudines Anglie, et dux similiter partem suam ratione minoris natu sororis. De
parte vero quam dux habebit quamdiu vixerit, nulli faciet homînagium^ sed post obi ta m ipsius ducis, hères quem de sorore comitisse Bolonie, uxoris scilicet mee, habebit de terra illa faciet quod debebit. Et si forte contigerit quod uterque vel alter nostrum per pacem vel per compositionem terram illam acquirat, terra ipsa ea portione que prediota est inter non dividetur. Has igitur conventiones super sacrosancta juravimus, et in manu domini régis sub sacramento fideri ego et dux promisimas observandas. Ego etiam de hac conventione tenenda dominum meum regem Francie pro me fidejussorem constitui, quod si predictam conventionem non tenerem, ego et heredes mei, dominas rex posset ad nostra assignare per om nia de jure donec predicto duci et heredibus suis esset plenariesatisfactum, et similiter dux Lotharingie dominum regem pro se fidejussorem constituit super toto feodo quod de ipso tenet, et super feodo quod débet habere in Bolonesio; quod si ipse ab hac resiliret conventionem dominas rex feodum suum sicut dictum est licite tenere poterit donec ab ipso duce penitus fuerit emendatum. Quod ut ratum habeatur et stabile, présentera paginam sigilli mei munimine confirmavi. Actum Vernone, anno dominice Incarnationis M° CC" quarto, m en se Februario.
A. N., Très, des Ch., J, 238, n» 5.