REIMS, RÉCENT DU ROYAUME
In magnis negotiis quandoque minores, ut saltem idiotaî locum impleant, admittuntur. Apes niella conficiunt, et in exiguiscorporibus laborera proprium redimunt utilitate communi. Formica, vermis inter muscam et reptile médius, exemplo suo pigros invitât ut pensetur œstate quod hyeme dispensetur. Sic et ego, minimus inter vestros, nunquam metui per gratiam vestram et audire consilia vestra et in conciliis exaudiri. In articulo dierum presentium qui bus suffieit malitia sua, diri volucris novitate perçu 1 si turbantur et moventur ministri altaris, et magni sacrilegii magnam a vobis expostulant ultionem. Utroque gladio accinctus estis, regni pariter et sacerdotii, qui in defensionem Christi usque hodie patientis, testante ipso domino, satis esse leguntur. Extendit manus improbas juveuis cornes Domni-Martini in direptionem sacerdotalium rerum, et usque ad sacra vasa altaris acerrimos impietatis ungues raptor avarus impressit, violenter abstulit, impudenter asportavit, irreverenter dispersit, equos, sarcinulas, necessarios suraptus,et, quod nefasdictu et actu fuit,
RENAUD DE DAMMARTIN
vasa sacris usibus dicata, viri magni Helyensis episcopi, régis Anglorum cancellarii, quem in pegno domini régis Francorum securum reddiderant et fraterna duorum regum peregrinantium confœderatio, et episcopalisdignitas offlcii, et vestra denique protectio,qua?pusillis cura raajoribus coramunis esse débet ad resistendum improbis et ad humiles confovendos. Quid, Pater, tutum aut securum esse poterit, si inter manus vestras opprimantur ecclesiœ, nudentur pauperes, sacerdotes exponantur injuriis et rapinis; si liceat cuilibet quicquid libet, et fiât sicut populus sic sacerdos ? Accendatur in vobis zelus Mathathise, cura siromaste Phinees arraentur jura celestia, comraoveantur et terrena; totoque divinœsimulethumanaîultionis spirituconcepto, raptorioccurrite, predam eripite de manu ejus, qui in tanto flagitio n<>c Deum timet, nec homines reveretur. Elusoria videntur ei mandata vestra, qui et nuncios vestros remisit vacuos, et capellam episcopi, quam se promiserat redditurum, non solum retinet inobediens, sed et polluit indevotus. Videat, Pater, et piovideat sibi Providentia vestra, quid super hoc faciraus faciendum sit, utmansuetudo quae in vobis induit decorem, induat fortitudinem et prœcingat se; ut qui de spoliato dolent, de restituto gaudeant, et qui audierunt rapinam, audiant subsequenter et rapinae vindictam.
Lettres d' Etienne de Tournai, H. F., XIX, 291 d. ; Migne, t. 211, I. CLX1X.