‹ Un grand feudataire, Renaud de Danmartin, et la coalition de Bouvines;Chapitre 175 sur 225 · DE CHAALIS · texte numérisé non relu

DE CHAALIS

Lillebonne, 20 septembre 1200

Sciant omnes tam présentes quam posteri quod ego A[lbericus], cornes Domni Martini, dedi et concessi pro salute anime mee et proremedio animarum parentumet successorum meorum, in perpetuam elemosinara ecclesie Karoliloci XX solidos parisiensium de redditu in censu meo de Dammartin de terris, ad festum Sancti Remigii capiendos. In abbacia vero illa anniversarium meum singulis annis celebrabitur. Ut autem hec donatio semper permaneat firnia et intégra, cartam istam sigillo M[abilie], comitisse Domni-Martini, uxoris mee, et sigillo Rfenaldi], comitis Bolonie, filii mei, feci confirmare. Anno ab Incarnatione Domini M 0 CC, XII Kalendas Octobris. (En note: quo vero die ab hoc seculo transiit) .

1. Cart. de C/iaalt.*, B. N., ms. lat. 11003, f- 269; ms. coll. Moreau, CXVI, 196.

CHARTE d'aUBRI, COMTE DE DAMMARTIX, EX FAVEUR DU PRIEURÉ

DE SAIXT-LEU D'ESSEREXT

Lillebonne, 20 septembre 1200

Sciant omnes tam présentes quam futuri quod ego A[lbericus], cornes Domnimartini, dedi et concessi pro salute anime mee et pro remedio animarum parentum et successorum nostrorum, in perpetuam elemosinam ecclesie de Sancto Lupo de Cerente XL solidos parisiensium de redditu in censu nostro de Domnomartino de terris, ad festum sancti Remigii accipiendos, in causamento autem miserum unum modium frumenti singulis annis percipiendum. Ut hec vero elemosina semper stabilis permaneat,

RENAUD DE DAMMARTIN

cartam hanc sigillo M[abiliae], comitisse Domnimartini, uxoris mee, et sigillo R[enaldi], comitisBolonie, filii nostri, feci confirmais, anno ab Incarnatione Domini M' CO, XII Kalendas Octobris. (En note : Hacscilicet die transiit ab hoc seculo apud Lillebonam.)

Cart. de Saint-Leu d'Esserent. copie donnée sous les sceaux de la baillie de Senlis, B. N., ms. coll., Baluze, XL VI, 52.

EXTRAIT D'UNE CHARTE DE RENAUD, COMTE DE ROULOGNE, ET DE IDE, SON ÉPOUSE, EN FAVEUR DE L* ABBAYE DE JUMIEGES

Lillebonne, octobre 1200

Reginaldus, cornes Bolonie, fllius Alberici, et uxor sua Yda, de consensu suorum fratrum Radulfi et Symone et matrissuae Mabilire, Domni Martini comitissaî, donat apud Islebonam omni census XI libras, ea conditione ut tam ipse quam fratres, uxor et heredes sui sint fratres et participes beneflciorum ecclesie sicut ceteri monachi ejusdem loci. Ibi ait Albericum patremsuum esse sepultum; crasura deleta sunt mulUe lineœ, ita ut legi non possint. .. Testes: RadulfusFiscanni, Rogerus S. Catherin® de Monte Rotom., Durandus Cormeiiacensis abbates, et Walterus S. Wandregisili priore .

B. N., ms. coll. D. Grenier, LVII, 240, et CLXXXI, 135, d'ap. Cart. Gemmet, f° 202.

CHARTE DE RENAUD, COMTE DE BOULOGNE, ET DE IDE, SON ÉPOUSE, RÉGLANT LES CONDITIONS DU MARIAGE DE LEUR FILLE MAHAUD AVEC PHILIPPE, FILS DE PHILIPPE, ROI DE FRANCE

Compiègne, août 1201

Ego Reginaldus, cornes Bolonie, et Ida, comitissa Bolonie, uxor mea, notum facimus universis presentibus pariter et futuris, quod nos creantavimus domino nostro Philippo, illustri régi Francie, quod nos M[atildim] filiam nostram dabimus in uxorem Philippo, ejusdem régis fiiio, infra XL dies postquam ad etatem nubendi pervenerit secundum consuetudinem Ecclesie. Sciendum

PIÈCES JUSTIFICATIVES

etiam quod ea die qua Philippus, domini régis filius, predictam Matildim tiliam nostram ducet in uxorem, nos dabimus ei tertiam partem totius terre unde modo saisiti sumus et unde saisiti erimus predicta die, et medietatem omnium acquisitorum que faciemus ab hac die in antea. Si verocontigerit predictam Ydam, comitissam Bolonie, uxorem ineam, prius mori quam me, predietus filius domini régis habebit medietatem totius terre nostre predicteet ego alteram medietatem, ita quod castellum Bolonie erit de medietate mea quam habebo, et idem castellum computabitur mihi in parte illius medietatis quam habebo, pro valore quem valebit ea die. Si vero contingent me prius mori quam predictam Ydam, comitissam, uxorem meam, sepedictus filius domini régis habebit totam terram que ad me spectat, excepto dotalicio quod predicta Yda, comitissa, uxor mea, habebit in medietate terre quam habebo in terra Domni Martini. Et preterea habebit idem Philippus filius domini régis predictam tertiam partem terre sepedicte uxoris mee, comitisse Bolonie. Post decessum vero meum et sepedicte uxoris mee, idem Philippus et Matildis filia nostra habebunt totam terram nostram, ubicumque sit. Si vero contingent sepedictum filium domini régis Francie mori, ego vel comitissa, si supervixerit, vel etiam homines nostri, si nos, eadem filia nostra vi vente, mortui essemus, H lia m nostram nuptui traderemus cum assensu et consilio domini régis Francie et hominum suorum et ad fidelitatem ipsius; ita tamen quod i 1 le qui eam duceretin uxorem, competentem domino régi Francie daret securitatem quod ipse domino régi taie servicium exhibebit, quale deberet. Hoc autem matrimonium fiet sicut predictum est, nisi aliquis superveniat qui possit et debeat ostendere et perflcere sufflcientem rationem in curia quare istud matrimonium non debeat celebrari. De terra Domni Martini que ad nos spectat, sic erit : quod quamcito persolveremus domino nostro Philippo, régi Francie, tria milia marcarum argenti fini ad pondus Trecense, et predictam summam pecunie infra instans Pasche tenemur ei persolvisse. Ego siquidem et Ida, comitissa. uxor mea, propriis manibus juravimus omnes conventiones que in hac carta continentur, bona flde et sine malo ingenio tenere et firmiter observare; et fecimus hec idem jurari ab hominibus nostris qui subscribuntur, videlicet : Arnulfus advocatus Morinensis, Guillelmus de Fiennis, Hugo Kerez, Ansellus de Kaieu,

RENAUD DE DAMMARTIN

Willelmus de Tiemberon, Petrus Scancio, Guido Scancio, Girardus de Cempi, Balduinus de Dodeauvilla, major Bolonie, major de Davre, scabini de Kales et de Merque. Has easdem conventiones faciemus jurari ab omnibus militibus de terra Domnimartini quando in manus nostras venerit. Has conventiones fecit nobis jurari dominus rex a fideli milite suo Bartholomeo de Roia, et Galtero juvene camerario suo, et Petro preposito Ambianensi. Quod ut ratum sit et Ûrmum, presentem paginam sigillis nostris fecimus roborari. Actum Compendii anno Domini M" CC° primo, mense Augusto.

A. N., Très, des OA.,J.238 n»l. — Teulet, 1,226a. — Ductaesne, Généal. cC Auvergne, II, 98.

CHARTE DE COMMUNE DONNEE PÀIl RENAUD, COMTE DE BOU- LOGNE, ET IDE, SON* ÉPOUSE, AUX BOURGEOIS DE BOULOGNE

Hardelot [G avril-15 mai] 1203

Noverint universi présentes pariter et futuri quod ego Renaldus, cornes Bolonie, et Ida, uxor mea, Bolonie comitissa, communiam nostram de Bolonia tenendam juravimus ad usus et consuetudines Tornaci, sicut eam tenendam nostri jurabunt antecessores, tali videlicet modo quod, aliquocasu contingente de quo jurati per se diffinire nesciant et judicium dicere, apud Tornacura iredebent judicium inquisituri, et per inquisitionem quam de Tornaco retuierint, casum predictum diffinire debent et querelam illam terminare. Notandum est etiam quod omnes il 1 i qui communiam jurabunt et de communia erunt, ex quo per diem unum et noctem unam absque ulla callumpnia in communia fuerint, quicumque illi sint, et de quacumque terra et cujuscumque professionis, per redditus suos quos dominis suis reddent de tenementis illis que de dominis suis tenebunt, quieti erunt et franci. Omnes illi siquidem qui infra banleucam de Bolonia manebunt et de communia erunt Bolonie mansionem habentes, predictam habebunt francisiam; et omnes illi de communia per très menses in anno extra banleuca manere poterunt propter négocia sua facienda, videlicet mense Martii, mense Augusti et mense Septembris. De omnibus igitur cou veut ion i bus. quecumque ille sint, que infra banleucam de Bolonia versus juratum com-

PIÈCES JUSTIFICATIVES

munie facte fuerint, infra villam Bolonie et ad aspectum ville placitabitur. Predietis etiam addendum est quod omnes illi qui apud Boloniam sive per mare, sive per terram, merces adduxerint vel attulerint, de quacumque terra illi sint, tam in pace quam in guerra, quacumque guerra sit, in conductu nostro et in conductu ville erunt; et du m in posse nostro et in terra nostra erunt, tam . ipsi quam eorum res, eundo et redeundo per suas rectas consuetudinesquas reddent, salvi erunt. Nullus etiam bal li vus vel serviens noster vel alius in villa Bolonie aliquam mercem vel aliquod vietuale ace i pore poterit, nisi spontanea voluntate venditoris, nisi nos, ego videlicet et comitissa, qui de cibariis nostris per mensem in villa credulitatem habemus, dum vadem vel bonum tribuamus responsorem reddendum ad fi nom menais ad opus nostri capietur. Et liane francisiam tan tu m modo ad opus nostrum habemus. In villa etiam duos habemus appreciatores qui super sacrosancta juraverunt quod nobis de omnibus que appreciabunt adeo bonum forum habere facient, sieut et ad opus sui facerent, si ipsi statimdarent denarios. Nec hoc pretermittendum est quod, si aliquis de juratia ville erga nos intercepit, serviens noster débet maiori precipere quod maior illum juri ha beat; et maior illum juri habere débet et ad diem. Et, si maior illum juri habere noluerit, serviens noster illum accipere poterit. Ut hec autem ttrma permaneant et inconcussa, présentera cartam sigillis nostris roborav i mus, et hos testes apposuimus : Symonem, tune priorem de Wasto; Danielem de Betencourt, tune senescallnm; Wiilelmum et Nicholaum clericos nostros, et plures alios. Actum anno dominice lncarnationis M. CC. tertio, apud Hardrelo.

F. Morand, Armée historique de Boulogne-sur-Mer, p. 263.

Les huit premières ligues de ce texte, jusqu'à notandum, constituent la teneur d'un acte dont l'original se trouve aux archives communales de Tournai, parchemin, simple queue, sceau perdu.

Page 1