‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 189 sur 257 · PRIMA PARS · texte numérisé non relu

PRIMA PARS

I. — De sacramentorum quibus justificamur effectu sive efficientià. Tridentina decreta referuntur.

Ac primüm, sacrosancta Synodus de sacramentorum quibus justificamur effectu sive efficientià, haee tradidit : « Hane dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur *.» Quz verba saneta Synodus subdit, post expositam precedente capite illam dispositionem seu praeparationem, quæ in fide, atque inde profecto « divin: justitia timore, in spe propter Christum, atque in ipso incipientis dilectionis » motu reponatur : « ex quo peccatorum odium ac detestatio existat, per eam peenitentiam, quam ante Daptismum agi oportet: deniqué, in proposito suscipiendi Baptismi, inchoandi novam vitam et servandi divina mandata ?. »

Non ergo hxc omnia justificationem includunt; non fides , non spes, non illa dilectio incipiens, non illud ex dilectione odium ae detestatio peccatorum; non illa peenitentia aut illud suscipiendi Baptismi propositum ac votum, quamvis cum nova vit? proposito et quádam etiam inchoatione conjunctum : non illa, inquam , omnia, optima licet et saneta , justificationem includunt , sed sunt ejusmodi ex quibus, teste sacrosancto Concilio, ipsa justificatio consequatur.

Hüe accedunt ex eodem capitulo verba sequentia : « Instrumentalis item causa ( justificationis) est ipse Baptismus, quod est sacramentum fidei *. » Quibus verbis constat ipsum sacramentum , non accepte justitiæ sigillum , ut hæretici volunt, sed ejus accipiendæ atque adipiscendæ causam et instrumentum esse.

- [d autem lueulentiüs ac firmiüs docet alterum . capitulum ex sessionis vir proæmio repetitum, quod est ejusmodi : « Ad consummationem salutaris de justificatione doctrina; consentaneum

1 Sess. vi, cap. VII. — ? [bid., cap. vi. — ? Ibid., cap. Vit.

visum est de sanctissimis Ecclesi: sacramentis agere, per quae omnis justitia vera vel incipit , vel cæpta augetur, vel amissa reparatur.» Ex quo constat, quaedam sané sacramenta ea esse, per quæ justitia jam anteà per susceptum sacramentum accepta tantüm augeatur, qu: nos sacramenta vivorum sive justorum appellamus : sed alia etiam sacramenta ea esse, per quz justitia incipiat , vel amissa reparetur, sive recuperetur ; qualia omninó sunt Baptismi ac Pœnitentiæ sacramenta; quæ sané peccatoribus dentur et mortuis, sed per eadem sacramenta cum fide suscepta revicturis. Quà etiam pertinent ex eádem sessione septimà, canones vi, vii ef vir, ubi sub anathematis peenà prohibetur, ne quis dixerit eadem sacramenta « signa quaedam esse ac totas jam accepte justifie , non veró in iisdem gratiam contineri , dari et reipsà conferri : idque ex opere operato, quantüm est ex parte Dei, si ritè suscipiant nec obicem ponant.» |

II. — Ea dogmata ad sacramentum Pæœnitentiæ applicantur, ex sess. xiv, cap. 1v.

' Qux dogmata atque decreta, sive, ut vocant, principia generalia, ut sacramento Pœnitentiæ applicentur, eadem sacrosancta Synodus docet : « Etsi contritionem hane, quam describit, aliquandó charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquàm hoc sacramentum actu suscipiatur; ipsam nihilominüs reconciliationem ipsi contritioni, sine sacramenti voto, quod in illà includitur, non esse adscribendam.» Quo liquet, non id semper aut ex naturà rei fieri , sed tantüm aliquandó contingere, ut illa contritio charitate perfecta sit : undé subdit, quamcumque aliam contritionem eum esse « motum, quo pœniiens adjutus viam sibi ad justitiam parat, quique ad Dei gratiam in sacramento Pæœnitentiæ impetrandam disponit. » Cæterùm contritionem eam quz statim Deo reconciliet, etiam ante susceptum actu sacramentum , eam esse tantüm, « quam aliquandó charitate perfectam esse contingat : » atque adeó alios esse casus; eosque vulgatos atque communes, quibus absolutio sacerdotis hominem adhuc reperiat obligatum lethalibus culpis , neque justificatum supponat , sed faciat.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 409

Hüe spectat etiam ejusdem sessionis canon 1x : « Ne quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata: » quod non satis pro sancti Concilii intentione fixum haberetur, si omnis absolutio actu suscepta hominem jam justum jamque Deo gratum ac reconciliatum reperiret, idque ex naturà rei, sive ex institutione divinà, fieri oportere, pro certo crederetur. Sic enim sacramenta, quibus justificari credimus, opus justificationis ac remissionis peccatorum jam perfectum supponerent : hominemque nullius alterius rei indigentem , quàm ut ei jam remissa esse annuntiaretur ac declararetur. Ipsa quoque absolutionis formula, quod absit, mendax esset, si nunquàm peceata solveret, sed soluta reperiret; nec ministri Christi veré unquàm exercerent concessam sibi ligandi ae solvendi, remittendi ac retinendi potestatem , si nunquàm solverent atque remitterent; sed semper soluta vincula, semper dimissa peccata supponerent. Et quemadmodüm ad veré exercendam ligandi ac retinendi potestatem, intelligere debemus non supponi ligatos et actu judiciali sub nexu retentos, sed effici, ut veré ligati, veré et positive sub nexu retenti habeantur; ita de potestate solvendi ac remittendi credendum est, nec supponi tantüm jam soluta et dimissa, sed veré effici ut actu solvantur ac remittantur.

Quæ omnia in hunc syllogismum concludi possunt : Qui specialis est sacramenti effectus, is ante sacramentum actu susceptum non necessarió supponitur, sed per illud efficitur. Atqui in Baptismo et Poenitentià, specialis sacramenti effectus est ipsa justificatio, seu remissio peccatorum. Ergo justificatio seu remissio peccatorum , in Baptismo et Poenitentià actu susceptis, non necessarió supponitur, sed. per illud efficitur. Ergo ulterius, quod aliquando id fiat, non est necessarium, sed casuale et accidentarium, nempe ctum contritionem charitate perfectam esse contingit , ut ex Tridentino ! diximus.

1 Sess. XIV, Cap, 1V.

410 DE DOCTRINA CONCILIL TRIDENTINI

III. — Concilii Tridentini doctrinæ summa, omniumque ejus doctrinæ partium consensio : transitus ad secundam hujus disputationis partem.

Hac ergo dogmata circa sacramentorum efficaciam sive efficientiam , nonnisi læsà fide Tridentinà negari possunt. Quare diligentissimè cavit sanctissima et doctissima Synodus, ne quam tantà auctoritate ac perspicuitate asseruit virtutem ac vim; eamdem , quod absit, evertere videretur. Itaque, cüm clare definierit, uti prædiximus ! et mox luculentiüs declarabimus, ad justificationem in sacramentis requiri, ut ad eam moveamur non solo timore pænæ, sed etiam dilectione justitiæ ; ne tamen putarent , eam dilectionem saltem cum voto sacramenti statim esse vivificam , sive reconciliatoriam ac justificantem, eam certis characteribus, à vivà et reconciliatorià sive justificante contritione discrevit ; quod hæc quidem sit, ut diximus ?, charitate perfecta; illa autem sit dilectio tantüm incipiens, nec ad eum deducta finem, ut charitate perfecta sit : undé etiam fit, ut sit praeparatoria , non perficiens, aut justitiam inducens, sed ea quam ipsa justitia consequatur ; ut sit deniquè , non nova vita, quod est opus contritionis charitate perfectæ, sed novæ vitæ propositum ejusdemque inchoatio quædam. (Quos incipientis dilectionis characteres nunc explicare aggredimur : atque haee erit secunda pars nostrae disputationis, haud obscurioribus aut inferioribus sacrosancti Concilii firmata decretis , et pari utique fide retinenda.

Page 1