SECUNDA PARS
I. — De dispositionibus, maxime veró de incipiente dilectione Dei ad consequendam justificationem necessarió requisità : ex segs. vr, cap. vi.
Placet igitur primüm ex sessione vi, cap. vi, sequentia recitare : « Disponuntur autem ad ipsam justitiam , düm excitati divinà gratià,.... liberé moventur in Deum , credentes vera esse quæ divinitüs revelata et promissa sunt ; atque illud imprimis, justificari impium per gratiam ejus;... et düm peccatores se esse intelligentes, à divina justitiæ timore, quo utiliter concutiuntur, ad 1 Sup., n. 1.— ? Sup., n. 2.
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 441
considerandam Dei misericordiam se convertendo; in spem eriguntur; fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquàm omnis justitiæ fontem diligere incipiunt. » Quibus verbis, necessari: dispositiones tres distinctè et ordine proponuntur : primüm fides, eique conjunctus divinæ justitiæ timor ; deindé spes per Christum ; tertió , ipsa dilectio , sed tantüm incipiens. Quarum dispositionum si quis vel unam detraxerit, tanti Concilii integram perfectamque doctrinam truncasse judicetur.
II. — Quid sit diligere Deum ut omnis justitiæ fontem , eodem cap. vr, Sess. VI. *
Quid sit autem illud, quód Deum tanquam omnis justitiæ fontem diligere incipiant , facilé intelliget, qui illam justitiam , quae Deus est, per se ac propter se diligendam ac nobis communicandam per Christum, nosque efficienter justificantem consideraverit, quemadmodüm ait Paulus : Uf sit ipse justus, et justificans eum qui est ex fide Jesu Christi *. Diligitur ergo Deus ut fons justitiæ, cùm diligitur ut justus atque justificans : quam justitiam nos esurire ac sitire oportet, dicente Domino : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam ?, atque inde præparari ad justitiam capessendam, cüm eam esurire et sitire pœnitentes incipimus: quod est piæ et sancte dilectionis initium , justificandis hominibus penitüs necessarium : ne scilicet, quod ait idem Apostolus, ?gnorantes justitiam Dei, quà ipse justus est atque justificans : ef suam, id est operum ac meritorum suorum, volentes constituere , justitiæ Dei non essent subjecti *. Quà voce jubemur veræ justitiae subjacere liberà voluntate , et in eam consentire ; quod sine aliquo incipientis saltem dilectionis voluntario ac libero motu esse non poterat.