V. — Idem ex cap. vi ejusdem sessionis vr, et ex can. xr
Hæc ex sexto capite sexta sessionis. Septimum verd sic incipit : « Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur; quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem grati: et donorum, undè homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus. » Nemo ergo vereatur, ne præmissæ à Concilio tot ac tante dispositiones ac præparationes justificationem contineant; cüm eadem Synodus apertè præcaveat ne id sentiamus, ac monitos nos velit has esse præparationes ae dispositiones tantüm, quas ipsa justificatio consequatur.
Jam illa verba perpendant : «Justificatio non est sola peccatorum remissio, sed et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratie et donorum, quibus homo efficitur ex injusto justus , et ex inimico amicus.» Quæ si consideraverint, profectó intelligent, in ipso renovationis interioris actu inesse liberum actum, qui sit voluntaria susceptio gratie : addit » ef donorum ; undé homo ex injusto fit justus , et ex inimico amicus : ut certum omninó sit, dm justificamur atque interius renovamur, plané consentire nos in ipsam justitiam atque amicitiam ipsà justificatione reparatam ac redintegratam : quod nihil aliud esse possit, quàm fructus et actus verd ac perfectae dilectionis, ex ipsà justificationis gratià consecutæ : cüm presertim sancta Synodus illam ipsam justitiam in charitate collocet, «quie, inquit, diffunditur in cordibus eorum atque ipsis inhæret :» quod etiam clarè ac sub anathematis peená repetitum et inculcatum, ejusdem sessionis canone XI.
VI. — Expenditur præcedens doctrina Concilii exponentis incipientem dilectionem, quæ in verum. firmumque charitatis actum, in ipsà justificatione desinat.
Hane doctrinam ex sancto Thomä depromptam esse, imó ex ejus verbis penè contextam, posteà demonstrabimus. Nunc, ne distrahatur animus , mox relata verba Concilii notatu dignissima paulüm pensitanda sunt. Nam respiciunt animam sub ipsà gratiæ infusione, in ipso justificationis ac renovationis instanti constitutam ; actu enim suscipit gratiam , non modó peccata remittentem, sed etiam interius renovantem acsanetifieantem ; actu, inquam, hane suscipit. Quid autem? An mortuo modo? Imó, inquit , voluntarià susceptione gratiæ, hoc est, liberà et actuali eonsensione in illam ut actu inhærentem. Hæc est enim Concilii mens , hoc est fidei catholicæ ab hæreticorum perversà credulitate discrimen. Nec tacet Concilium. Est enim illa susceptio voluntaria gratie et donorum. Cujus autem gratie , quorumve donorum ? Horum certè quibus homo fit ex injusto justus, et ex inimico amicus. Hæc est ergo illa actualis et voluntaria consensio in amicitiam Dei, hoc est profectó in ipsam inter nos et Deum mutuam charitatem. Nihil enim est aliud ista amicitia, ex consensu theologorum , quàm mutua charitas. Fit ergo consensio in ipsam inter nos et Deum mutuam charitatem. An sine ullo charitatis actu? Quis hoc vel eogitare possit? Addit veró Synodus esse consensionem in gratiam, ex quà homo fit de injusto justus. Quomodd autem justus? Nempe, ut ex Synodo diximus !, diffusá intüs charitate per Spiritum sanctum , atque animis inherente. Consensio autem libera et actualis in illam habitualem inhærentemque charitatem, est ipse elicitus charitatis actus. Quare justificatio non sine habituali et actuali simul charitate transigitur.
An igitur necesse est, ut omnes justificati inhzerentem et habitualem charitatem distinctè cogitent; cüm tot sint veri peenitentes, qui ne has quidem voces intelligant? Rectè, si de vocibus, non autem de ipsis rebus ageretur. Non enim si tam multi sunt, qui nesciant prope inhærere quid sit; ideó ignorare oportet peenitentes , fieri aliquid in eis operatione divinà per Spiritum sanc-
1 Sup. n. 5, sub fin.
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 415
tum, quo immutetur animus intüs, fiatque veré sanctus ac justus, non imputatà ab extrinseco Christi justitià , ut hæretici somniant, sed veré communicatà et infusà , imó etiam stabili ae permanente, undè habitualis dicitur. Non ergo voces illæ theologicæ, sed ipsa summa rerum cogitanda est pœnitentibus, wi sciamus quc à Deo donata sunt nobis* : ne cæcam, infructuosam, totque acceptorum in ipsà justificatione donorum ac beneficiorum immemorem agamus poenitentiam.
Verüm ulteriùs procedendum est. Neque enim statim ac nullà congruà dispositione prævià, fit transitus ad ipsam charitatem habendam et exercendam ; imó veró necesse est, ipsum habitum aliquid antecedat per modum disponentis atque transeuntis; quae est ipsa dispositio à Synodo agnita dilectionis illius incipientis suprà memorate : sic sane, ut illud disponens atque incipiens , in verum, fixum, perfectumque actum desinat connaturali progressu, fiatque simul in nobis et exerceatur charitas, quam ultró et liberè justificati ac renovati suscipimus.
VII. — Libera electio et consensio in futuram justitiam atque charitatem, inhærentem, à Synodo sess. vi, cap. v et vi constituta, quid importet?
Hæc sane vera sunt, et ex Concilii clarà definitione certa. Verüm profectó nobis hic id vel maximé cogitandum est, non . quód justificationem comitetur aut consequatur, sed quód antecedat ac praeparet; hoc est ipse consensus liber ac voluntarius in futuram justitiam et charitatem in cordibus diffundendam eisque inhæsuram. Quàm autem sit libera illa consensio , jam quidem ex cap. vi sessionis vi retulimus , dicente Concilio , disponi ad justitiam, dim. liberé moventur in Deum. Verüm id ex capitis v antecedentis adhuc clariore et expressiore doctrinà repetendum. Verba autem sancta Synodi haee sunt : « Nempe, inquit, ipsius justificationis exordium in adultis à Dei per Christum Jesum præveniente gratià sumendum esse, hoc est ab ejus vocatione, quà, nullis eorum existentibus meritis, vocantur : ut qui per peccata à Deo aversi erant, per ejus excitantem et adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem eidem gratiæ
1 Cor., 11, 12.
liberè assentiendo et cooperando , disponantur : ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritüs sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omninó agat, inspirationem illam recipiens , quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratià Dei movere se ad justitiam coràm illo liberà suà voluntate possit. » Quod item ejusdem sessionis canone 1v et 1x confirmatum omnes norunt.
Sic quàm libera fuit ac voluntaria susceptio gratiae actu justificantis atque renovantis , tam liberam et voluntariam esse oportet conversionem hominis ad. suam justificationem futuram, tam libero motu ad justitiam, hoc est ex antedictis, ad amicitiam atque charitatem movere se , Deique vocationi liberé assentiri et cooperari, necesse est. Haec sancta Synodus claris verbis decernit. His autem actibus illud comprehenditur, ut pœnitentis animus vocanti ad gratiam, ad justitiam , ad amicitiam, ad ipsam charitatem , Deo se præparet liberrimo motu, verà electione , et Spiritui sancto ad justitiam, hoc est, ad ipsam charitatem moventi et excitanti, se totum liberè subdat. His etiam efficitur, animam pænitentem eidem Spiritui sancto adducturo justitiam ac diffusuro intüs in cordibus charitatem, ultró occurrere et assentiendo cooperari; venturam charitatem arripere, inhæsuræ aptare se; invitantem et oblatam eligere, acceptare, complecti : quæ sine aliquo
jani incipientis sive transeuntis ac disponentis dilectionis motu non fiunt.