‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 191 sur 257 · III. — Continuatio, ex eodem cap. vi, sess. vi · texte numérisé non relu

III. — Continuatio, ex eodem cap. vi, sess. vi

Stante ergo illo fideique ac spei distincte superaddito, incipientis dilectionis sensu, quid inde consequatur sacra Synodus docet his verbis : » Ac proptereà (eó scilicet quód Deum justitiae fontem. diligere incipiant) moveantur adversüs peccata per odium ali-

' 4 Rom., 111, 26. — ? Matth., v, 6. — ? Rom., x, 3.

412 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDENTINI

quod et detestationem , hoc est per eam penitentiam quam ante Baptismum agi oportet; » ut inde exoriatur peccati odium et detestatio, quód auctor justitiae Deus diligi ac placere incipiat : quà in re sita est illa poenitentia, sine quà prævià neminem justificari posse aut unquàm justificari potuisse , constat.

Summa autem hujus rei est, quod homo peccator, post peccata commissa , hoc est, post tot dicta, facta , et coneupita contra legem æternam, in quo , post beatum Augustinum , omnes theologi rationem peccati constituunt : jam incipiat convertere se ad ipsam justitiam , quæ Deus est; hoc est, ad legem æternam, quae est super omnia ac praesidet rebus humanis; nec tamen ei perfectè conjungi, qui est ipse justificationis effectus ; sed tamen ad eam assurgere eamquerebus omnibus velle anteponere : undè incipit quaeri et reduci ille ordo, quem, eodem Augustino teste *, «lex æterna observari jubet , perturbari vetat. »

IV. — Continuatio, ex eodem capite : ubi de proposito implendi mandata.

Subdit sancta Synodus : « Deniquè düm proponunt suscipere Baptismun , inchoare novam vitam et servare divina mandata : » quod confirmat sancta Synodus, etiam relato hoc Christi mandato : Euntes docete omnes gentes, etc., docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis ? : quo fiat etiam illud : Præparate corda vestra Domino ?.

Est igitur, teste Scripturà sacrà, Synodo interprete, omninó necessarium quo ad justificationem homines præparentur, ut corde gerant non inane, sed firmum ac verum propositum servandi omnia mandata quacumque Christus imposuit : quibus omnibus maximè comprehendi primum illud ac maximumomnium mandatorum, quo Dominum Deum nostrum diligere toto corde, totà mente, totis viribus, hoc est propter ipsum ac super omnia jubeamur, nemo sanus negaverit. Hujus ergo tanti præcepti, nisi quis veram ae sinceram executionem et observationem firmo proposito intendat, nec servare mandata, omisso omnium maximo, nec justificari vult : ut profectó constet, justificationis pro-

1 Cont. Faust., lib. XXII, cap. Xxx. — ? Matth., xxvii, 19, 20, — ? I Reg., Vir, 3.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 413

positum nullum esse posse, nisi cum verà Dei summè ac super omnia diligendi voluntate conjunctum : quo sancta dilectionis saltem aliquod initium continetur : nec frustrà Synodus nove vite inchoande propositum inesse oportere decernit, quod mox , suo loco, ex ejusdem Synodi sententià perpendemus. An autem , sine aliquo incæptæ et inchoatæ dilectionis initio, stare possit voluntas implendi divini de summà dilectione mandati, certissimè credimus dubitare posse neminem.

Page 1