‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 194 sur 257 · IX. — Idem ex canone mr sessionis vi · texte numérisé non relu

IX. — Idem ex canone mr sessionis vi

Hec igitur nobis ex sextà sessione deprompta sint, maximè ex capite sexto, cui respondet canon ri, his verbis: « Si quis dixerit sine praveniente Spiritüs saneti inspiratione atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare , diligere aut pœnitere posse sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit.» Sanè constat, ex perpetuà sacri Concilii consuetudine, ita canones institutos , ut singuli ad singula quaedam decreta referantur. Hunc ergo canonem ad eaput hoc sextum referri oportere, et confitentur omnes , et ipsa verborum demonstrat series. Ecce enim hujus capitis decreto distineté et ordine memorantur, ut vidimus, primüm fides, deindé spes, tertió ipsa dilectio , quà « incipimus diligere Deum , ut omnis justitiæ fontem : » ex quà deniquè « ea pœnitentia » consequatur, « quam ante Daptismum agi oportet. » Hac ergo quatuor eodem ordine recensita canone 11, pro more Concilii in pauea contrahit, et solità brevitate complectitur ; decernitque , ut cuicumque « justificationis gratia conferatur, » eumdem « oporteat » credere, sperare, diligere : his tribus actibus in unum pœnitentiæ actum recollectis, neque unquàm à se in ipsà justificationis præparatione di vulsis.

X. — Solvitur objectio referentium supradicta ad solum Baptismum, non autem ad Pænitentiæ sacramentum,

Dicent, hæc tam plana, tam liquida, tam ex intimo Concilii spiritu prompta, de Baptismo quidem esse tradita nec pertinere ad Pœnitentiam, quasi ad hane minora requirantur : sed hoc stare non potest. Primüm enim , quà ratione id statuunt? Nullà prorsüs. Quid enim ? An quód ex parte Dei major sit Pœnitentiæ quàm Baptismi virtus, ut proptereà ad illam , quàm ad hunc minor ex parte nostrà dispositio requiratur? Sed contrà; virtus Baptismi ex parte Dei major et uberior , quippe cüm simul omnem

418 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDENTINI

et culpæ et pœnæ reatum absorbeat : quod Pœnitentiæ non est concessum. Est sanè Peenitentia secundus Baptismus, ad quem minora requiri quàm ad primum , nulla vel levis conjectura suadet. Undè sacra Synodus utriusque sacramenti differentiam bis assignans, sess. VI, cap. xiv, et adhuc expressius sess. XIV, cap. II, de hoc diserimine ex obligatione incipientis dilectionis orto ne quidem cogitat. Clarum istud. Extant duo capita : alterum sub hoc titulo: De lapsis, et eorum reparatione, sess. vr, in quo utriusque sacramenti discrimen traditur; alterum, sess. xiv, sub hoc titulo : De differentià sacramenti Ponitentie et Baptismi. Utraque accurate relegantur : circa dispositiones nullum discrimen invenies : cüm id eo loco vel maximé memorari oporteret. At si in alterutro sacramento majora requirerentur, pro Pœnitentià judicandum esset, in quà jam violato Baptismo major injuria, majore proindé studio reparanda.

Hue accedunt verba Christi pronuntiantis : Cui plura donantur, eum magis diligere'. In Pœnitentià autem plura dimittuntur , cüm ipsum violati Daptismi facinus dimittenda augeat. Eo ergo major exoritur diligendi obligatio, nedüm ex parte dilectionis aliquid imminutum esse intelligatur. Quanquam enim allegata Christi sententia ad consequentem dilectionem directè pertinet , æquo jure referenda est ad præparatoriam; cüm petentis et expectantis remissionem , haud alia sit ratio, quàm de impetratà gratià agentis.

Deniquè quid causæ esset, cur à Poenitentià potiùs quàm à Baptismo dilectionem illam abesse oporteret? An quia illa dilectio per sese justificationem inferret, vacuo posteà sacramento, aut saltem suum effectum jam supponente? Atqui de Baptismo idem dicendum esset, cui remissionis et justificationis effectus haud minüs efficacibus verbis à Scripturà, Patribus Conciliisque , adeóque ab ipso Tridentino tribuatur. Quare hæc opinionum ludibria procul à Scholae gravitate et auctoritate amandari deceret ; ac reverà certum , responsionem hanc, ne quid dicam gravius, haberi improbabilem ac temerariam , nullo quem sciam hujus auctore nominato.

1 Luc., vir, 43.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. A19

XI. — Cur sess. xiv non repetitur doctrina de incipiente dilectione , qua sess. vi traditur.

Quærunt, quare igitur sancta Synodus, sess. xiv, de Poenitentiæ sacramento tractans, dieta de Baptismo circa dilectionis initium , non iterat? In promptu causa est, ideó factum quód semel dicta sufficiant : neque metuendum videbatur, ne de Baptismo dicta ad Peenitentiae. sacramentum prono velut ac suo cursu deduci non possent. Quin ipsa Synodus, in procmio sessionis xiv , id ultró præmonuit his verbis : « Quamvis in decreto de Justificatione multus fuerit de Pcenitentiz sacramento, propter locorum cognationem , necessarià quàdam ratione sermo interpositus ; tanta nihilominüs circa illud, nostrà hàc ætate, diversorum errorum est multitudo , ut non parüm publice utilitatis retulerit, de eo exactiorem et pleniorem definitionem tradidisse. » Quibus verbis duo videmus : primum, illud ipsum de Justificatione decretum communis fundamenti loco esse positum ; deinde, propter multiplices errores, é re videri, ut de eo argumento plenior tractatio habeatur, ad errores scilicet detegendos , ut ipsa Synodus profitetur, communi, ut diximus , fundamento stante: quod etiam à nobis mox ordine perpendetur , ubi ad eum locum nostra

disputatio devenerit.

Id interim observabimus, in utrisque decretis et sess. vr et XIV, aquo jure postulari « vite novae propositum et inchoationem *. » Id autem ita explicatur sess. v1, ut in illo proposito expresse intelligatur contineri voluntatem ; quà quisque proponat « servare divina mandata, » quod licèt sess. xiv praetermissum , tamen in Pœnitentià valere nemo negaverit; ut profectó clarum sit duo illa decreta non inter se opponenda, quod absit, sed alteri ex altero quærendam lucem; et sessionem vi pro sessionis xiv certo ac stabili fundamento habendam.

XII. — Doctrina sess. xiv proponitur, ac primüm ex procmio, et cap. r, i, ur.

Jam absolutà sessione vr, veniamus ad sessionem xiv, ubi de sacramento Pœnitentiæ specialis tractatio instituitur. In hàc au-

1 Sess, VI, cap. VI; Sess. XIV, cap. IV.

420 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDENTINI

tem statim notavimus, ex ipso procemio id quod ad sessionis vr, quie fundamenti loco ponitur , commendationem pertinet. Nunc autem in decretis observamus primum illud, ex cap. 1: « Fuit quidem penitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria.» Quo ex loco claret praeire omninó in hoc quoque sacramento eam penitentiam quam ex sess. vr, ante Baptismum agi oportet, ut suprà memoravimus; cui quidem pœnitenti: inesse necesse sit, illud credere, illud sperare, illud diligere, atque indè profectam peccati detestationem eam, in quà, ex eádem sessione vi, præeuntis pænitentiæ ratio collocetur. :

Deindé , ex capite secundo , notamus « differentiam sacramenti Baptismi et Pœnitentiæ, » nullà mentione discriminis circa antedictas dispositiones , ut profectó easdem in utroque sacramento pariter retineri ae requiri necesse sit, quemadmodüm suprà memoravimus. Interim de utriusque sacramenti æquà necessitate , ita est definitum : « Ut sit hoc Pœnitentiæ sacramentum lapsis post Baptismum æquè necessarium , ut nondüm regeneratis ipse Baptismus: » hoc est necessarium non modó necessitate praecepti, verüm etiam necessitate medii.

Posteà ex capite tertio: « Rem et effectum hujus sacramenti , quantüm ad ejus vim et efficaciam attinet, reconciliationem esse cum Deo. » Quare hoc sacramentum meritó definire possis, redintegratæ gratiæ ac reconciliatæ amicitiae sacramentum, quod nemini, nisi optanti et volenti Dei amicitiam et cum eo gratiam, concedi posse liquet, ut suprà diximus : undè etiam addidimus , huic sacramento demi efficaciam, si quid his detraxeris, neque in pœnitente Dei amicitiam, hoc est, charitatem ipsam efflagitante, aliquid agnoveris, undè Deum ipsius gratiæ et justificationis auctorem amare jam coeperit.

* . XIII. — Doctrina capitis 1v ejusdem sessionis xiv.

Hactenüs apparuit sessionem xiv sessioni vi veluti fundamento superstructam esse. Sed res erit clarior, si caput quartum , hoc est illud ipsum , quod vel maximé nobis objicitur , diligenter perpenderimus. Sie autem habet : « Contritio, quæ primum locum

CIRCA DILECTIONEM, ETC. . 421

inter pœnitentis actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peceandi de cætero. » Ac pauló post: « Declarat sancta Synodus , hanc contritionem. non solüm cessationem à peccato, et vitæ nova propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere. » Quis autem negaverit novæ vitæ firmo validoque proposito contineri firmam de observando primo et maximo diligendi ex toto corde, hoc est , super omnia, Domini Dei nostri voluntatem? De quo praecepto dicit Dominus : « Hoc fac et vives ! : » ne quis novam vitam absque charitate esse posse praesumat. Undè sacra Synodus in novæ vitæ proposito, nihil minüs quàm Dei super omnia diligendi propositum potuit intelligere : neque tantüm exigit vitet nove propositum ; sed etiam inchoationem ; ed quód amaturo Deum , idque jam firmiter apud se proponenti ac volenti, ipsum illud propositum nonnisi vite nova inchoatio quaedam atque initium sit : cum quo, teste Synodo , anteactæ vitæ turpis illius ac vero pioque amore destituta, simul inordinato amore laborantis , odium conjungatur.

Sané observavimus hanc vite nova inchoationem in sacramento Pœnitentiæ requisitam , præcessisse in Baptismo, ex sessione vr, cap. vt, atque ita esse constitutam , ut conjuncta intelligatur cum proposito servandi omnia mandata divina , adeóque vel maxime illud primum. Quod sané propositum implendi omnia mandata , nisi altè ac firmiter animo constitutum atque infixum geras, nulla justificatio est.

Ex his igitur verbis facile intelligimus, quàm fuerit illud necessarium , fidei ac spei superadditum , seceundüm Synodum, , dilectionis initium : cùm absque illo, in Baptismo ac Pœnitentià æquo jure requisitum observandi omnia mandata et omnia peccata detestandi propositum, nec intelligi possit.

Fixum ergo firmumque est, veré pœnitenti ac justificationem expectanti id inesse propositum, quo Dei amorem velit; item amicitiam Dei quaerat et velit, eamque cuivis amicitie anteponat, ejusdem justitiæ se subdat Deumque ejus fontem diligere incipiat? : reconciliatam eum Deo gratiam plus omnibus bonis optet :

1 Luc., x, 28. — ? Sess. VI, cap. VI.

Dei charitatem animo suo inhæsuram ultró advocet et accersat, eamque petat fidem quæ per charitatem operatur. Quæ si quis negaverit eum voluntate quàdam Dei toto corde et super omnia diligendi esse conjuncta, ibique omninó inesse aliquid charitatis , atque actum aliquem qui in eam virtutem et ex sese téndat, et ad eam necessarió reducatur, etsi nondüm sit illa contritio, quam charitate perfectam, atque adeó justificantem esse contingat : ille se absurdum, atque à seipso dissentientem, et ab omni charitatis officio alienissimum se praebeat.

XIV. — Hic questionem totam omninó absolutam esse unà interrogatiunculà.

Anteaquàm ulteriüs progredimur, hie tantisper sistamus gradum, uf serió consideremus jam totam hane absolutam esse quaestionem, nisi quodam litigandi studio teneamur. Rogo enim, an illud propositum vitæ novæ inchoandæ, à sanctà Synodo in sacramento Pœnitentiæ requisitum, non sit illud ipsum in Baptismo requisitum propositum, quod in sessione vr, capite vr, complectatur voluntatem omnia implendi divina mandata, juxta illud Dominicum : Zuntes docete omnes gentes, baptizantes eos;..... docentes servare omnia quecumque mandavi vobis'. Rem plane putamus suprà jam à nobis clarè esse confectam, neque quemquam existimamus futurum , qui negare possit per illud propositum in Penitentià æquè ac in Baptismo requisitum, haberi expressissimam implendi omnia Christi mandata, neque unquàm adversüs illa peccandi voluntatem. Hoc firmum, hoc fixum est. Tota ergo quæstio jam in eo versabitur, an inter mandata qua implere volumus, ac firmà voluntate proponimus, contineatur illud mandatum, quod est omnium primum; quod si negaverint, credo bonà fide, ipsi sibi erubescent.

XV. — Quid sit illa distinctio impliciti et expliciti, quam hic adhibent.

Nec tamen dissimulandum est quid reponant. Quærunt enim et ipsi à nobis, an igitur nulla futura sit Peenitentice, nulla Baptismi vis, quantüm ad justifieationem attinet, nisi de omnibus singu-

1 Matth., xxvi, 19, 20.

CIRCA DILECTIONEM , ETC. 423 latim praeceptis actu et expresse cogitetur? Non ita, inquiunt, sed sufficit confuse et implicitè velle servare mandata : ac si de aliquibus specialiter eogitandum, sanè de iis tantüm contra -quæ peccaveris.

Mirum autem illud, quia possibile non sit de singulis quibusque mandatis cogitari semper, ex eo inferre nec de illo primo disünctè cogitandum, eüm è contra sic potiüs argumentandum esset : Ex eo quód omnia et singula divina mandata simul cogitare, nec sæpè possibile sit, nec necessarium, ideó requiri saltem ut illud praeceptum animo et voluntate complectamur, quo, teste Domino, ipsa praceptorum summa consistat.

Quod autem fateris, ea saltem expresse cogitanda praecepta adversüs quae peccaveris, arripio ut meum, cüm planè neino peccet, nisi ex eo fonte, quód non dilexerit.

Dices : Peccatores omues violare illud de dilectione mandatum implicite tantüm, eó quód cætera mandata contempserint, quibus implendis illa continetur dilectio Dei, quam effectivam dicunt.

Contrà : Illa, ut vocant, .effectiva dilectio facit observari mandata propter ipsum Deum, tanquàm propter finem ultimum, non interpretativè, sed proprie; et id negare est hæreticum, ut ab initio, Alexandro VIII auctore, diximus ‘. Ergo in eo peccas vel maxime, quód mandata propter Deum implere nolueris, sive neglexeris. Quam sanè injuriam resarcire non potes, nisi firmiter statuas propter ipsum Deum implere mandata : hoc est effectivam exercere dilectionem.

Jam attentè considerantibus compertum erit nobis, æquè fide certam obligationem nostram ad specialem ac proprium dilectionis actum. Nam pro explorato ac fide certo posuimus ?, ita ut contrarium hæreticum haberetur, vi mandati hujus: Diliges, omninó teneri nos ad illum specialem ac proprium dilectionis actum : ad

id, inquam, teneri nos, nec semel in vità, nec per solidum saltem quinquennium , sed per annos, per dies, ita ut ejus usus sit frequentissimus, im veró tam frequens, ut familiaris nobis ac velut quotidianus esse videatur : cüm absque illo nec Orationem Dominicam, quie velut quotidiana esse debeat, vero suoque sensu in-

. 1 Sup., n. 1. — ? Ibid.

telligere aut proferre possimus. Quo posito, si rem altiùs scrutemur atque intimos resecemus tantæ veritatis sensus ; certum item erit nobis, indé exortam esse ipsam effective, sive mandata propter Déum adimplentis dilectionis cessationem , quod affectivam suo loco et tempore æquè necessarió servandam omiserimus. Hinc tota mali labes. Hinc peccandi principium; ac rectè Augustinus : « Per hane dilectionem peccata solvuntur. Hæc si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum *. » Nec immeritó; ex hoc enim debent solvi peccata, ex eujus defectu orta sunt. Si enim , ut fieri oportebat, debitum affectum in Deum provocasses, neque omisisses tam necessarium sancta dilectionis exercitium, profectó nec effectivae et mandata propter Deum adimplentis dilectionis officium intercidisset. Peccas ergo, quisquis es, contra ipsum debite dilectionis affectum ; quod ut resarcias, ipsam voluntatem, ipsum propositum specialis et proprie sive affectivæ dilectionis exercenda excitari oportet.

Dices: Id nimiæ subtilitatis esse, neque vulgaribus hominibus venire in mentem. Contrà : Nam has voces : affectivum, effectivum, aliasque similes vulgares homines nesciunt; sed rem ipsam, hoc est, et praecepta omnia implenda esse propter Deum, et ipsam quoque dilectionem singulari studio in Deum incitandam, idque divino de dilectione mandato cautum esse, tenere omnes, omnes doceri debent, nec omitti potest tanta res ab iis qui Deo placere. volunt. j

Ac reverà, si quis attendat tot post poenitentiam lapsus, facilè deprehendet horum esse fontem, quód de Deo diligendo nec in frequentandà penitentià cogitent, frigidamque et exsuecam agant penitentiam. Hæc illa est penitentia, quam indifferenter, nulloque vero ac sincero affectu actam Synodus Nicæna improbavit ?, fontem et altricem peccatorum, non verum ac firmum eorum: remedium.

Page 1