XVI. — Rursüs de implicito et explicito
Jam ut accuratiüs perpendamus distinctionem implieiti et ex- . pliciti, illa ipsa est, quà preceptum charitatis absolutè eluditur
! In Epist. Joan., tract, v, n. 2. — ? Conc. Nic., can. x15 tom 1I Concil., col. 48,
CIRCA DILECTIONEM , ETC. 425
ab iis quos inter hæreticos computari diximus ‘. Nempe aiunt ipsum diligere nihil aliud esse, quàm impleri singula divina præcepta; quibus impletis, præcepto charitatis ibidem implicite eontento satisfacias, ac nihil necesse sit, ut de illo explicite cogites. Sie eludunt præcepti vim, cujus erroris gratià ab Ecclesià meritó condemnantur. (Quare distinctionem illam suspectam ac periculosam habere nos oportet, cüm in illà distinctione errorem exitiosissimum, quique ad tollendam praecepti maximi obligationem pertineat, latere constiterit.
Ut ergo is error in ipso Pœnitentiæ sacramento retegatur, rogo quid sit illud quod voluntate ac proposito implendi mandata , ipsum dilectionis mandatum comprehendi quidem, sed tantüm implicite velis? Rogo, inquam, quid sit illud implicitum? Nempe, inquies, illud vocamus implicitum in aliquo actu contineri, cüm, verbi gratià, rogati an volendo implere divina mandata, eà voluntate contineri intelligamus ipsum de Dei dilectione mandatum, statim respondemus omninó id velle nos. Sic enim interpretari solent illud implicitum. Aiunt omnes uno ore philosophi ac theologi, ideó nos in omni actu velle beatitudinem saltem implicite, quod roganti quid velimus in unoquoque actu, statim respondeamus nos velle esse beatos, idque à nobis maximè intendi. Esto, si velis, aliud exemplum familiarius ae magis obvium. In profectione Romaná, etsi non semper nec omni, ut aiunt, passu, Romam actu expresso cogites, tamen certum omnin est ipsam Romam implicite velle te, cùm rogatus quó pergas, nihil nisi Romam retuleris. aque quod implicite volumus, reverà et summé volumus, tametsi non eam voluntatem reflexè et formaliter exprimamus. Ergo sic interpretandum, cüm in Pœnitentià implicité
'volumus implere preceptum de diligendo Deo, illud reipsá et summe velle nos, licét non exprimamus, aut ullum eà de re actum reflexum aut expressum elicere cogitemus ; quod rectè intellectum fortasse sufficiat.
Quid quód si illud implere ita velis, ut rogatus an velis statim respondeas velle te, nihil est quod confessionis minister id rogare gravetur, aut quod pœænitentem se ipsum rogare pigeat. Cur enim:
1 Sup., n. 4.
426 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDE NTINI
verearis idipsum claré confiteri, quod jam intüs mente conceptum geras? aut quis est Christianus, qui de Christo amando non se admoneri gaudeat? Vel usque adeó alieno est animo à Christo, ut nec admonitus amare nitatur? Et hunc christianum aut pœnitentem vocas? Absit. Cur ergo hie taces, et ab amore suadendo cessas, quasi metuas ne citiüs amet quàm oporteat , aut ne justificetur ante susceptum actu sacramentum ? Quo vel uno argumento litigantium , ac in re gravissimà tam vana respondentium ora concludere ac velut opprimere possis.