VI. — Summa doctrinam praecedentis, ejusque conclusio
Hac igitur ex antedictis concludimus.
I. Constat pœnitentiæ sacramentum lapsis æquè ac baptismum omnibus , etiam adultis nondüm regeneratis, esse necessarium , hoc est non tantüm necessitate praecepti, verüm etiam necessitate medii (cum voto !).
Il. Constat utrumque sacramentum non accepte gratiæ aut justitiae signum, sed accipiendæ causam instrumentalem esse.
III. Neutrum eorum sacramentorum düm actu suscipitur, etiam voto sacramenti conjunctum , semper supponit jam acceptam justitiam et gratiam : his contrarie sententie concilio Tri-
dentino adversantur. " ^. IV. Non minores aut inferiores dispositiones requiruntur ad justificationis gratiam in sacramento pœnitentiæ impetrandam , atque in ipso baptismo cüm adultis traditur : contraria sententia eidem concilio et sanæ theologia repugnat.
— N. De amore in baptismo extat canon expressus & concilii Arau- «
1 Sup., cap. XX.
sicani cap. xxv : « Hoc etiam salubriter profitemur , et credimus quod ipse Deus nobis , nullis precedentibus meritis , et fidem et amorem sui priüs inspirat, ut baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum , cum ejus adjutorio , ea quz sibi sunt placita implere possimus. » En ad requirendum baptismum amor necessarius, ad minimum incipiens, ut trahit concilium Tridentinum.
VI. Supponuntur ergo in utroque sacramento distincti actus præparatorii fidei, spei ac dilectionis, quà Deum ut omnis justitiæ fontem diligere incipimus.
VII. In utroque sacramento pariter requiritur propositum firmum ac validum implendi præcepta omnia quæcumque Christus tradidit, adeèque vel maximè primum illud de Deo toto corde ae: totis viribus diligendo, hoc est super omnia.
VIII. In utroque sacramento pari necessitate petenda est fides , quz per dilectionem operatur.
IX. In utroque sacramento æquè requiritur voluntaria susceptio gratie et donorum, quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus : æquè necessarius consensus in justitiam inhærentem, quæ est ipsa charitas: æquè voluntario motu quærenda, volenda , procuranda Dei amicitia. Contrariæ sententiae ejusdem concilii decretis adversantur.
X. Neque tamen omnis etiam incipiens Dei propter se dilectio statim justificationem inducit, sed ea tantüm contritio, quàm charitate perfectam esse contingat.
XI. Qui solvit obligationem Dei super omnia diligendi per speciales actus, aut ad certum numerum redigit , hæresim docet aut inducit.
XII. Qui negaret hoe præcepto teneri etiam peccatores, etiam poenitentes, eamdem hæresim induceret.
XIII. Neque poenitentes à conatu saltem eximendi, cüm jubeantur et moneantur, et facere quod possint, et petere quod non possint, Deo adjuturo ut possint.
XIV. Qui docent peenitentes sufficere attritionem ex solo metu conceptam, non tantüm disponere aut parare viam ad justitiam, concilio Tridentino addunt, eosque periculose fallunt.